From Wikipedia, the free encyclopedia
Marcus Antonius Felix fuit libertus Antoniae Minoris vel eius filii Claudii imperatoris et frater illius Pallantis liberti qui in imperio Romano imperante Claudio plurimum pollebat. Ut frater cursum honorum equestrem percuccurrit et procurator Iudaeae anno 52 a Claudio factus in munere confirmatus est a Nerone usque ad annum 60.
Tacitus ei nomen gentilicium Antonium tribuebat[1] dum Flavius Iosephus semel eum Claudium appellat[2] velut ac si libertum ipsius principis, non eius matris, fuisse putasset. In plerisque locis Felix tantum nominabatur. Itaque res in dubio manet etsi ab eruditis plerumque ad gentem Antoniam refertur. Praenomen Marcum, quod in fontibus non legeretur, addidere viri docti aetatis nostrae: etenim liberti praenomen et nomen a patrono mutuari solebant, nomen servile ut cognomen retinere. Quocirca praenomen Marcus e patre Antoniae minoris Marco Antonio sumptus est.
Quamvis servili stirpe trium reginarum maritus fuit[3], inter quas erant filia quaedam Herodis Agrippae I Drusilla nomine, femina Iudaea[4] quae Felicis gratia maritum Azizum, regem Emesae, reliquit et ei peperit filium in eruptione Vesuvii postea mortuum[5], et Iulia Drusilla, neptis Marci Antonii et Cleopatrae VII[6].
Secundum Tacitum[7] Felix anno 52 iam Samariae praeerat cum caedes et rixae inter Galilaeos, qui sub dicione procuratoris Iudaeae Ventidii Cumani vivebant, et Samaritas ortae sunt. Dissensio inter duos Romanos duces rem etiam graviorem fecit. Itaque ambo invicem accusaturi ad tribunal legati Syriae, Ummidi Quadrati, accersiti sunt ; at ille Felici sedem inter iudices obtulit et Ventidius Romam missus solus poenas dedit dum Felix universam Iudaeam accipit.
At Flavius Iosephus qui bis et in Bello Iudaico[8] et in Antiquitatibus Iudaicis[9] Samaritarum et Galilaeorum proelia rettulit de Felice quidem nullam mentionem faciebat[10]. Accusatus quod nimis ignave crescentem seditionem neglexisset Ventidius Cumanus a legato Syriae Romam dimissus est sese coram principe purgandi causa. Tum Felix a Claudio imperatore procurator Iudaeae factus est. Qui autem Tacitum sequuntur dubitant utrum Felix anno 52 procurator Samariae fuerit (qui titulus tamen sine exemplo erat) an cohortibus vel alis auxiliorum tantum praefectus esset.
Ut qui privilegia senatorii ordinis tueri studeret, Tacitus rempublicam a Claudianis libertis administratam detestabatur atque nobis acerbissimum iudicium de Felice procuratore reliquit : Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit[11]. Certe eius procuratio incruenta non fuit...
Primum latrones oppressit qui provinciam infestabant - quae appellatio tunc Iudaeos Romanorum dominationem aspernantes dissimulare poterat - : Eleazarum quidem eorum ducem vivum Romam duci iussit sed magnum numerum eius sociorum necavit[12]. Latrociniis vix compositis aliud genus sceleratorum hominum Hieorsolymis apparuit, sicarii dicti : nam sica veste occultata ex improviso in viis publicis viros illustres et potentes sibi occurrentes occidebant atque rem velut ab alio factam indignari in primis solebant[13]. Secundum Iosephum in Antiquitatibus Iudaicis[14] Felix per eos vel saltem simili operandi modo ut sicarii de caede accusarentur, summum sacerdotem Ionathan interficiendum curavit. Viginti ante annos in Bello Iudaico[15] idem Iosephus eandem caedem narrabat nec culpam ad Felicem sed ad sicarios referebat : fortasse rem postea melius cognovit aut magno temporis intervallo interposito verum dicere non iam reformidabat. Circa idem tempus alios quoque sacerdotes vinculis oneratos Romam duci iussit procurator Augusti, quorum causam ut oraret historicus Flavius Iosephus, adhuc adulescens, Urbem orbis dominam primum visit[16].
Postremo Caesareae quoque, in capite provinciae, Iudaei cum ceteris incolis, Syris et Graecis praesertim, confligebant pugnabantque de praestantia in civitate. Felix milites in eos immisit ac magnum numerum trucidavit[17]. Tum denique Romam revocatus est et Festus ei successit. Quamquam a provincialibus apud Neronem accusatus ob gratiam Pallantis fratris Felix absolutus est[18]
Is fuit quoque qui Paulum Tarsensem, Christi discipulum, in carcere duos annos Caesareae retinuit[19] postquam eius causam cognovit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.