Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Thessalonica[1] (Graece Θεσσαλονίκη vel brevius Σαλονίκη, Iudaeo-Hispanice Salonika, Turcice Selânik, in linguis Slavicis meridianis Солун / Solun) est urbs Graeca 325 182 incolarum (anno 2011). Haec urbs antiqua, numero incolarum secunda Graeciae, usque ad annum 2010 fuit caput pristini nomi vel praefecturae Thessalonicae, ab anno 2011 est caput regionis (Περιφέρεια) Macedoniae Mediae. Urbi metropolitanae Thessalonicensi plus quam 814 000 incolarum (anno 2020) sunt.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Urbs, quae Sinui Thermaico adiacet, locus maximi momenti est educationis superioris, commercii, culturae ac industriae. Via Egnatia perantiqua portum Thessalonicensem cum Dyrrhachio in occidente et Constantinopoli in oriente coniungit. Patronus urbis est Sanctus Demetrius, cui basilica paleochristiana dedicata est (Aedes Sancti Demetrii). Signum Thessalonicae Turris Alba (Λευκός Πύργος) a Sinan architecto Ottomanico aedificata habetur.
Ecclesiae paleochristianae et byzantinae urbis, quae iam in Novo Testamento memorata est (duo epistulae Sancti Pauli ad Thessalonicenses missae sunt), anno 1988 ab UNESCO mundi hereditas declaratae sunt.
Circa 315 a.C.n. a duce Macedonico Cassandro, qui postea sibi titulum regium assumpsit, condita, urbs nomen uxoris eius Thessalonicae accepit, filiae Philippi II et per eum (alia mater enim eam peperit) sororis Alexandri Magni. Novam urbem ut conderet Cassander incolas viginti sex circumiacentium vicorum in unum coegit[2]. 168 a.C.n. Perseo rege apud Pydnam victo Aemilius Paullus Macedoniam in quattuor partes divisit, quarum unam Thessalonicensibus tribuit.
Thessalonica ad Viam Egnatiam sita caput Macedoniae provinciae facta est. Anno 58 a.C.n. Marcus Tullius Cicero sententiam exsilii praeveniens ad tempus Thessalonicam se recepit. Anno 49 a.C.n. fere 200 senatores, qui ex Roma Caesare imminente fugerant, ibidem senatum convocaverunt. Anno 49 aut 50 Sanctus Paulus in urbe Europae secundam post illam Philippis communitatem Christianam condidit. Post annum 260 Gothi ab urbe repulsi sunt.[3].
Fere anno 300 Galerio imperatore Thessalonica sedes imperialis facta magnificis aedificis exornata est, ut puta domo regia, hippodromo, Arcu Galerii, Rotunda (quae forsitan erat mausoleum aut templum omnium deorum) et foro cum odeo. Anno 322 Constantinus I imperator in angulo urbis inter occasum brumalem et meridiem spectans portum artificialem fieri iussit. Eius iussu anno 325 Licinius imperator Thessalonicae, ubi aulam regiam habuit, necatus est. Ex tunc Constantinus totius orbis imperator fuit. Anno 390 Theodosius I Thessalonicae seditionem crudeliter oppressit.
Tempore Imperii Romani Orientalis urbs pluries ab Avaris, Slavis et Bulgaris obsessa, numquam tamen expugnata est. Saeculo nono Cyrillus et Methodius Abecedarium Glagoliticum creaverunt, quo usi Slavis religionem Christianam praedicaverunt. Diu Thessalonica secunda post Constantinopolim urbs Imperii Romani Orientalis erat.
Anno 904 urbs a Saracenis (ut tum Arabes appellabantur) et anno 1185 a Normannis expugnata et devastata est. Ex anno 1204 tempore quartae expeditionis sacrae Thessalonica caput fuit regni Francorum Bonifacio Montisferrati regnante. Rebus crebro mutatis urbs anno 1246 denuo pars Imperii Romani Orientalis facta est.
Iterum Thessalonica florere coepit, de quo multae ecclesiae et monasteria tum aedificata necnon moles usque ad hunc diem partim reliqua, qua portus defenderetur, testimonio sunt. Auctoritas Genuensium et Venetianorum, quibus etiam vicus proprius concessus est, crescebat, scientiae floruerunt: Thomas Magister (1270–1325), Demetrius Triclinius (1280–1340), Gregorius Palamas (1296–1359) et Demetrius Cydones (1324–1397) ibi vixerunt.
Postquam Thessalonica anno 1423 per breve spatium temporis sub dicione Venetiarum venit, die 29 Martii anno 1430 a Murado II sultano expugnata et nomine Selânik (سلانيك) Imperio Ottomanico adiuncta est. Anno 1515 prima officina typographica constituta est. Mox urbs in medium commercii totius paeninsulae Balcanicae locum crevit. Anno 1821 vel 1822 copiae Ottomanicae Graecos de libertate certantes, quibus in meridianis regionibus Graeciae primam democratiam hellenicam condere succedit, vicerunt.
Thessalonica numero incolarum celeriter aucta anno 1869 meridianas moenium Romanorum partes destructae sunt, ut novis vicis spatium praeberetur. Die 4 Septembris anno 1890 plus quam 20 000 hominum, quorum plerique erant Iudaei, terribili urbis incendio sedes amiserunt.
Mustapha Kemal Atatürk, qui republicam Turcarum condidit, anno 1881 Thessalonicae natus est (domus, in qua natus est, his diebus est museum et pars consulatus Turcici). Architecti Italiani (Vitaliano Poselli et Pierro Arrigoni) multa aedificia designantes aspectum urbis modernae magna ex parte formaverunt.
Anno 1908 seditio Neoturcarum, qui dicuntur, Thessalonicae coepit, anno 1909 Abd-ul-Hamid II sultanus a re publica remotus ibi in Villa Allatini inclusus est.
Die 8 Novembris anno 1912, viginti dies postquam Mons Niger, Serbia, Bulgaria et Graecia imperio Ottomanico bellum indixerunt (primum bellum Balcanicum), copiae Graecae Bulgaresque Thessalonicam obsederunt. Dux copiarum Ottomanicarum nomine Hasan Tahsin Paşa, ut eversionem urbis vitaret, pugnam omisit et Thessalonicam Graecis (non Bulgaribus) tradidit, in quo 25 000 militum Ottomanicorum in captivitatem ducti sunt.[4]
Die 18 Martii anno 1913 Georgius I rex Graecorum Thessalonicae pistolio petitus mortuus est. Die 8 Iulii Serbia, Mons Niger, Turcia, Romania et Graecia Bulgariae, quae Serbiam aggressa est, bellum indixerunt (secundum bellum Balcanicum), quo Bulgares e Thessalonica depulsi et largas Macedoniae partes Graeciae adiunctae sunt (Pax Bucarestae (1913)). Primo bello mundano mense Octobris anno 1915 copiae foederatae Eleutherio Benizelo primo ministro annuente, rege abnuente, Thessalonicam accesserunt, ut copias imperiorum centralium (Imperium Austro-Hungaricum, Turcia, Germania, Bulgaria), quae in Serbia collocatae erant, aggrederentur. Benizelus iterum primus minister electus, sed a rege missus, die 18 Octobris anno 1916 Thessalonicae regimen illi a rege constituo oppositum declaravit. Ab anno 1916 usque ad annum 1918 Thessalonicae principia copiarum foederatarum erant. Die 18 Augusti anno 1917 incendium fere totam urbis partem meridianam delevit.
Bello Graeco-Turcico (1919-1922) contra Turciam gesto Graecia victa est. Pacto Lausannensi die 24 Iulii anno 1923 in Palatio Ouchy Lausonii facto novi fines definiti et permulti homines sedibus depulsi sunt: Maxima Graecorum pars, qui in Asia Minore vixerant, in Graeciam et imprimis Thessalonicam sive regiones circa urbem iacentes, Turci usque ad hoc tempus in Graecia vitam agentes (inter quos et Thessalonicenses) in Turciam translati sunt.
Olim urbs ob maximum Iudaeorum numerum "Hierosolyma Balcaniae“ appellata est. Communitas Iudaica ab antiquitate repetens valde crevit, cum multae Sepharditae edicto Granatensi, quod dicitur, ab Hispania fugati saeculo XVI Thessalonicam sedem sibi deligerunt. Ante secundum bellum mundanum urbi erant fere quadraginta synagogae et 56 000 hominum religionis Iudaicae.[5] Tum lingua Iudaeo-Hispanica praeter Graecam multis in vicis praevalebat. Tamen iam annis 1930 usque 18 000 Iudaeorum a nationalistis Graecis vexatorum in Palaestinam fugerunt.[6]
A mense Aprilis anno 1941 usque ad diem 30 Octobris anno 1944 Thessalonica a copiis Germanicis occupata est. Primo Nazistae innumerabiles pecunias expresserunt, tum sepulcretum Iudaicum, quod fere 300 000 usque ad 500 000 sepulcrorum inter maxima erat orbis terrarum, detraxerunt deleveruntque. Materia sepulcrorum et fundus sepulcreti vendita sunt. Pars hodiernae Universitatis Thessalonicensis hoc in spatio est.[7] Inter menses Martium et Augustum anno 1943 urbis maxima Iudaeorum pars Osvecimiam in castra carceralia ibi sita (nomine Theodisco KZ Auschwitz nota) deporti et necati sunt, paucis (fere 2000) superstitibus.
Erant, qui Iudaeis adiuvarent: Guelfus Zamboni, tum legatus Italicus, 322 Iudaeorum, qui Italiae statu civitatis aut vinculo propinquitatis coniuncti erant, servavit.[8], Georgius Eckert, regens speculae militaris Germanus, clam et nonnullos Iudaeos salvavit et commercia cum coniuratis Graecis conexuit. Ita autumno 1944 pactum de receptu copiarum Germanarum inter exercitum Germanicum et copias ELAS (acronymum pro: Εθνικός Λαϊκός Απελευθερωτικός Στρατός), quae Germanis obsistebant, conciliare potuit.
Bello civili Graeco anno 1949 confecto urbs commercio industriaque incitatis recreata est. Interdum „Concaput“ (Graece συμπρωτεύουσα) appellatur, cum civibus Athenis aeqalis esse videatur. Mercatus internationalis Thessalonicensis annis, qui bellum secuti sunt, maximi momenti erat. In mercatu anni 1957 Frappé (Graece: καφές φραπέ), genus coffei Graecis maxime iudundum, introductum est. Annis 1960 nova statio ferriviaria principalis et Palais des Sports (palatium artis athleticae), quod dicitur, aedificata sunt.
Die 20 Iunii anno 1978 Thessalonica terrae motu magnitudine 6.6 secundum scalam Richterianam concussa est; epicentrum terrae motus 30 chiliometra ab urbe in septentriones versus distabat; 50 homines interfecti, multa aedificia afflicta sunt.
Anno 1997 urbs caput culturale Europae erat. Illo anno primum museum Iudaicum apertum et imagines a Georgio Costace collectae, quibus postea museum artis contemporaneae conditum est, emptae sunt.
Maxima incolarum Thessalonicae pars non aliter ac omnis Graeciae ecclesiae Orthodoxae adhaeret. Musulmani anno 1923 in Turciam depulsi sunt (vide: Graeco-Turcica civium permutatio (1923)). Communitas Iudaica Thessalonicae, quae ab antiquitate repetit, persecutione Nazistarum tempore secundi belli mundani paene exstinca est.[9]
Praeterea Thessalonica est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.