Alexander Magnus

Macedonum rex From Wikipedia, the free encyclopedia

Alexander Magnus

Alexander (Graece Ἀλέξανδρος; natus 356 a.C.n.;[1] mortuus die 11 Iunii 323),[2] domo Argeadum ortus, fuit rex Macedonum. Anno aetatis suae vigesimo patri Philippo mortuo successit rex. Imperium Persarum (Anatoliam, Syriam, Aegyptum, Mesopotamiam, Persidem, Bactriam comprehendens) subegit; valoris causa necnon fortunae cognominatus est a Graecis ὁ μέγας Ἀλέξανδρος[3] et a Romanis Magnus Alexander.[4] Nullo in proelio ipse victus, imperium ad illud tempus amplissimum constituit, et propterea inter optimos atque felicissimos omni hominum aevo duces numeratur. Hoc imperium post Alexandri mortem a successoribus divisum est in regna vel quattuor vel plura, et illo tempore Hellenismus per omnem fere regionem Medii Orientis diffusus est.

Vide etiam paginam discretivam: Alexander (discretiva).
Quick Facts
Alexander Magnus
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Alexander Magnus: imago
Nativitas: 20 Iulii 356 a.C.n.; Pella
Obitus: 10 Iunii 323 a.C.n.; Babylon
Patria: Macedonia

Familia

Genitores: Philippus II; Olympias
Coniunx: Roxana, Stateira, Parysatis II
Proles: Alexandros IV of Macedon, Heracles
Familia: Argead dynasty

Memoria

Sepultura: Alexandria
Close
Thumb
Alexandri Magni imago ab eruditis Pyrgoteli, regis ipsius sculptori, adscripta, et fortasse circa annum 325 facta.

Iuventus

Alexander, natus anno 356 a.C.n. (et secundum Macedones die sexto mensis Loüs eius anni),[5] fuit filius maior natu Philippi, iam regis Macedonum, uxorisque eius Olympiadis Molossae. Paedagogos habuit iam iuvenis Leonidam cognatum Olympiae et Lysimachum Acarnanem, annum autem tredecimum agens magistrum studiorum Aristotelem et "academiam" in oppido Mieza Emathiae institutam. Hic philosophiae, medicinae, litteris Graecis studuit, Iliadem artis militaris enchiridion esse opinans.[6] Eo tempore, Bucephalam equum Thessalicum, Philippo oblatum, Alexander ipse domuisse dicitur et usque ad mortem retinuisse.[7]

Thumb
Regnum Macedonum anno 336 a.C.n. (Philippo morituro) depictum

Anno 340 Philippo contra Byzantios bellum gerente, Alexander, securitatem regni Macedoniae in loco patris tuens, Maedos debellavit coloniamque ibi imposuit nomine Alexandrupolim.[8] Post duos annos cum patre contra Graecos apud Chaeroneam pugnavit et ipse primus aciem inimicorum rupit; ibi "Alexandri robur", cuius umbra eo die principi grata fuit, peregrinatoribus saeculo II p.C.n. indicatus est.[9]

Philippo anno 337 Cleopatram in matrimonium ducente, Attalus nymphae cognatus vota in ipsa cena nuptiali praetulit "Nunc quidem legitimi reges, non nothi, nascentur!"[10] Alexandrum causa matris necnon sua ipsa incensum obiurgationesque proferentem Philippus nudum gladium minatus est. Olympias in Epirum refugit, Alexander in Illyriam,[11] unde patre suadente sine mora reditus est. Mox autem filiam Pixodari Cari Aridaeo Alexandri fratre iuniore natu ut uxorem proposita, Alexander ipse, urgentibus Harpalo, Nearcho, Erigyio, Ptolemaeo amicis suis, eam ducere voluit; sed Philippus tale matrimonium vetavit. Pixodarus inconstantiam Macedonum vituperans amicitiam Philippi reiecit, qui valde iratus amicos Alexandri in exsilium misit.[12] Proximo anno Philippus, dum nuptias filiae Cleopatrae Aegis in urbe maxima pompa celebrat, a Pausania necatus est.[13]

De rebus gestis

Alexander annum vicensimum agens regnum accepit. Pausania statim trucidato, rex Heromenem et Arrabaeum ut coniurationis Pausaniae conscios sine quaestione supplicio mortis damnavit;[14] fratrem ex alia matre Caranum consobrinumque Amyntam interemit;[15] Attalum, pro Philippo in Asia bellantem, interfici iussit.[16] Olympias eodem tempore Cleopatram, Philippi viduam, filiamque eius infantem crudeliter necavit, Alexandro vel nolente vel adnuente.[17]

Alexander primo regni anno civitatum Graecarum seditiones, e patris obitu ortas, demonstrationibus militaribus sine proelio sedavit; Graeci iuxta Corinthum congressi eum "ducem" (ἡγέμων hēgemōn) exercituum sociorum ad imperium Persarum debellandum elegerunt. Ibi autem de motu populorum Balcanicorum certior factus, ab Amphipoli exercitum ducens Thraces Triballosque domuit et ad Danubium flumen progressus cum Getis foedera concludit. Inde ad occidentem versus Illyrios debellavit. Athenienses, Thebanis et Lacedaemoniis coniuncti et libertatis avidiores quam regis amicitiae, cum ille in Illyria pugnaret et a quibusdam ibi mortuum esse diceretur, arma resumpserunt. Alexander mira celeritate in Graeciam properavit, Thebas funditus evertit (excepta una Pindari poëtae domo), populum in servitutem vendidit. Atheniensibus veniam concedit et Graeciam omnem Antipatro patris amico regendam committit.

Thumb
Situs Granici. Cursus exercitus Alexandri rubro notatus

Anno 334 Alexander Hellespontum transgressus, sepulchro Achillis iuxta Ilium adorato, iam Persarum imperio instabat. Itaque primus congressus factus est ad Granicum fluvium, ubi satraparum copias Memnonisque Rhodii mercennarios Graecos prostravit. Deinde Sardibus, Epheso, Mileto aliisque urbibus Asiae sibi conciliatis iter perrexit ad Halicarnassum, quam cruento expugnavit impetu. Ibi Pixodaro rege expulso Adam reginam statuit, quae Alexandrum "filium" adoptavit.

Thumb
Alexandri imago in numismate regis Ptolemaei I circa annum 300 incuso

Anno 333 Alexandrum vere ineunte Gordio profectum Darius rex Persarum ingenti exercitu conscripto, cui praeerat ipse, in planitie sub montibus Ciliciensibus sita exspectavit. Tamen hoste non invento alter alterum praeteriit, ut ad Isson conversa tandem acie dimicandum esset. Spatium autem montibus et mari intermissum angustius erat, quam ut rex regum multitudine uti posset. Cuius cornu dextero ad ripam maris, laevo ad montes imos collocato, Alexander, qui Parmenionem ducem a sinistra parte ad ripam consistere iusserat, cum fortissimo quoque equitum a latere dextro impetus faciendi consilium cepit. Itaque paulo post meridiem proelio a Macedone commisso, cum Parmenio impetus equitum Persarum vix sustineret, Alexander laevo hostium latere profligato mediam aciem a tergo aggressus est. Quin recta Darium petivit ipsum, qui hasta iam se feriri posse veritus equo concitato evolavit. Uxor, filia, mulieres una cum impedimentis Darii ab exercitu Macedonum captae sunt.

Inde urbem Tyrum, Dario fidelem, Alexander obsedit et destruxit atque mox Gazam. Statim in Aegyptum iter fecit, nuper a Persis in formam provinciae reductum; quam provinciam Mazaces satrapa ad defendendam impotens, militibus carentibus, Alexandro tradidit.[18] Ibi in urbes Heliopolim et Memphitem progressus est, ibique deo regio Apidi in temeno Phthae sacra obtulit, quam rem pharaones tantum usque adhuc fecerant, ludosque athleticos necnon musicos celebravit; ita se regem Aegyptium proclamavit.[19] Deinde oraculum Ammonis iuxta Sivam per loca deserta visitavit, ubi deum de regno et de origine suo quaesivit, responsaque accepit patrem iam plene vindicatum, orbem terrarum a se conquisitandum, seipsumque filium Iovis vel Ammonis esse.[20] Alexandro per Memphitem redito legati e templo Apollinis iuxta Didyma et a Sibylla Erythraea occurrerunt, qui eum stirpem Iovis esse confirmaverunt.[21] Nunquam se filium modo mortali Philippi esse negavit; satis autem constat Alexandrum iam ante expeditionem ad Sivam originem divinum ex Iove vel Ammone a se reclamandum statuisse.[22] Ad litus maris Mediterranei reversus, loco vici piscatorum Rhacotidis urbem Alexandriam condidit, quae, omnium aliorum hoc nomen gerentium, famosissima et populosissima fit. Ipse cursus murorum viarumque potiorum descripsit;[23] reliqua Dinocrates Rhodius architectus ordinavit.[24] Alexandria condita a posterioribus die 25 Tybi celebrata est.[25]

Ab Aegypto vere anni 331 regressus, in Mesopotamia die 1 Octobris 331 ad Gaugamelam (iuxta Arbelam sitam) proelium tertium contra Persas bono successu pugnavit regemque Darium rursus ad fugam pulsit. Iam metropoles et thesauros imperii Achaemenidarum possedit, Babylonem, Ecbatana, Susa, unde ad Persepolim progressus regum Persarum palatium incendi iussit (suadente, ut dicitur, meretrice Atheniensi Thaide). Mox Bessum (qui Dario III mortuo imperium gerere voluerat) interfecit et in Bactrianam et Sogdianam properavit, ubi urbem Alexandriam "Ultimam" condidit et Roxanam, Oxyartis satrapae filiam, in matrimonium duxit. Anno 326 in Indiam adgressus est usque ad Hyphasim flumen; apud Mallos in obsidione urbis graviter vulneratus est, moxque ad sanitatem reversus cenam apud eosdem celebravit. Inde, militibus expeditionem ulteriorem recusantibus, flumen Indum usque ad mare Indicum descendit et per Gedrosiam et Carmaniam ad Susa, Ecbatana et Babylonem reversus est. Inter sectatores Alexandri in expeditionem Persicam fuerunt Leonnatus, Peucestas et Polyperchon; inter satrapas imperii Alexandri fuit Menander; inter aulicos Hagnon Teius. Susis anno 324 a.C.n. ineunte nuptias fere nonaginta inter socios eius et mulieres Persas uno die celebravit.

Asia igitur subacta, terrarum orbe fere toto victoriis et fama sui nominis impleto, post convivium apud amicos celebratum Alexander mortuus est Babylone die 10 Iunii 323 filio e Roxana genito nondum nato. Sepulchrum eius, sive ad Aegas Macedoniae seu Sivas Aegypti a principio destinatum, ab hoc itinere deflectum est a Ptolemaeo socio et Aegypti satrapa, qui ad urbem Memphitem conduxit; unde postea ad Alexandriam pervenit. Successores Alexandri titulares fuerunt filius anno 322 natus, qui Alexander IV appellatur, una cum filio Philippi e Philinna genito, Philippo Arrhidaeo; qui ambo post aliquot annos interfecti sunt. Interdum socii Alexandri et duces exercituum Macedonum, sub nuncupatione "diadochorum" seu successorum cogniti, de imperio pugnabant; ultimo potestatem diviserunt et regna condiderunt, quorum praecipua sunt Aegyptus (rege Ptolemaeo), Syria (rege Seleuco), Thracia (rege Lysimacho) et Macedonia ubi breviter regnavit Cassander Antipatri filius.

De indole Alexandri

Si plus cognoscere vis, vide etiam Coniugia Alexandri Magni.

Discipulus summi philosophi Aristotelis, Alexander litterarum et artium studio semper fuit deditus: Homeri libros etiam in Asia legebat, et in arca aurea servabat. Sacra deorum templa frequenter visitabat, deorumque auxilium hostiis magnaque copia talentum aureorum expetebat. Divitias saepe neglexit. Nonnulli scriptores poetaeque antiquitatis dixerunt Alexandrum virtute vitiisque Philippum patrem superfuisse. Et Alexandro et Philippo fortitudo miranda est, ad hoc magnum ingenium in bello et in rebus civilibus.

Thumb
Annale mortis Alexandri in tabula cuneiformi anni 323/322 a.C.n. servatum

De fama Alexandri

Strabo geographus Graecus, dixit omnes homines qui de Alexandri vita scriberent mirabilia quam vera narrare maluisse; et re vera res gestae eius etiam viventis fabulosae fiunt.

Libri biographici et historici antiqui

Si plus cognoscere vis, vide etiam Fontes rerum gestarum Alexandri Magni.

Alexandri socii et sectatores nonnulli de vita eius scripserunt. Primus omnium Callisthenes historicus De rebus Alexandri Magni componere coepit, suadente ut videtur Aristotele, sed iussu Alexandri ipsius anno 328 mortuus est; inter alios qui cum Alexandro iter fecerunt, Onesicritus Quomodo Alexander educatus sit scripsit et Clitarchus Historias Alexandri. E quibus operibus, hodie deperditis, res et veras et incredibiles historici posteriores citaverunt; iam Callisthenes mare in litore Ciliciae a pedibus Alexandri recedens descripsit; iam Onesicritus et Clitarchus Alexandri cum Thalestride Amazonum regina concubitum.

Sed nulla narratio a coaevali conscripta nobis servatus est. Olim exstabant Commentaria regis Ptolemaei quae praecipue de rebus militaribus disseruerunt, una cum opere De rebus Alexandri Magni, ad res geographicas explicandas perutili, ab Aristobulo scripto; olim memorabilia de aula Alexandri a Charete Mytilenaeo; olim et Navigatio Nearchi et Navigatio Indica Androsthenis Thasii; olim historiae generales eius temporis, inter quas Tertiae historiae Anaximenis Lampsaceni, Historiae Hieronymi Cardiani et Historiae Duridis Samii. Alii de ultimis diebus et de morte Alexandri scripserunt: legimus fragmenta operis Ephippi Olynthii De morte Alexandri et Hephaestionis, paginasque paucas ex Ephemeridibus Alexandri Magni quas (si famam accipimus) confecerant Eumenes Cardianus, Diodotus Erythraeus necnon Strattis Olynthius. Legimus et epistulas quasdam Alexandri aut veras aut suppositicias. Pauca, sed utilia, contribuunt tabulae cuneiformes Accadicae (ABC 8, BM 41080, S-H 330, S-H 322) quae annales et ephemerides praebent brevissimas de proelio apud Gaugamelam commisso et de morte Alexandri. Nonnulla decreta urbium Graecarum in inscriptionibus servantur quae ad res Alexandri Magni pertinent.[26]

Thumb
Nomen Alexandri ɜlksỉndrs in litteris hieroglyphicis anno fere 330 a.C.n. scriptum.

Scriptis igitur anterioribus aut lacunose servatis aut omnino deperditis, ad narrationem vitae et rerum gestarum Alexandri legendam necesse est libris tardioris aetatis uti: inter quos numeranda sunt opera Diodori, Q. Curtii Rufi, Plutarchi et (omnium plenissimum) Arriani. Insuper additur epitomen quam historiarum Philippicarum Cn. Pompei Trogi (Latine aevo Augustano scriptarum) saeculo fere III confecit M. Iunianus Iustinus. Arrianus operibus Ptolemaei et Aristobuli se usum esse confitetur, aliis saepe collatis; ad libellum Indica scribendum usus est Nearcho. Diodorum et Curtium fontem unum secutos esse satis constat, aliis interiectis (fortasse eundem quo usus est Trogus, fortasse Trogum ipsum);[27] Plutarchus multos auctores citat sed saepius Callisthenem, Aristobulum, Charetem, Onesicritum, Clitarchum et Alexandri epistularium.[28] Aristobuli etiam citationes in Strabonis Geographia reperimus, Aristobuli necnon Charetis apud Athenaei Deipnosophistas.

Thumb
Alexander Magnus in pugna ad Issum facta Darium regem petit: opus tessellatum de Alexandro Pompeiis repertum
Narrationes hodie servatae

Historia traditionalis Alexandri

Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia fabulosa Alexandri Magni.

Vita fabulosa Alexandri Magni, cuius versiones posteriores permultae nobis cognoscuntur, primum saeculo fere III p.C.n. Graece conscripta est. Recensiones Graecae quinque nobis servantur, quarum antiquissima (interdum nuncupatione "Pseudo-Callisthenes", interdum "α" indicata) in uno, posteriores ("β", "γ", "δ", "λ") in pluribus libris manu scriptis exstant. E quibus versiones in aliis linguis mox factae sunt, Armenice, Syriace (e qua Arabice et Aethiopice), Hebraice, Russice necnon Latine. Versio Latina prima a Iulio Valerio confecta est, e qua mox recensiones mediaevales Francogallice, Anglice, Batavice et Theodisce scriptae sunt; e carmine Francogallico ab Alexandro Parisiensi facto nomen venit illorum versuum alexandrins, e syllabis duodecim structorum, quibus etiam hodie poëtae Francogallici utuntur. Versio Latina altera, a Leone archipresbytero titulo Nativitas et victoria Alexandri Magni confecta, non solum Latine sed et Theodisce et Suecice servatur. Recensio Latina anonyma eiusdem versionis, titulo Historia de preliis, progeniem numerosiorem reclamat, Theodisce, Francogallice, Anglice, Italiane, Bohemice, Polonice, Hungarice, Hebraice et Russice.

In traditionibus Islamicis, Alexander nomine prophetae "Ḏū al-Qarnain" agnoscitur, id est 'qui cornua duo geritur'; ita enim in nummis depingitur. Hic in capitulo Al-Kahf, Alcorani duodevicesimo, murum aedificat ut populos Gog et Magog excluderet (quod episodium et in recensionibus Pseudo-Callisthenis reperitur). Religioni Zoroastrianae haerentes "Alexandrum Romanum" (i.e. a stirpe Graeca ortus e regionibus Imperii Romani posterioris) "Aegypti incolam" (ab Aegypto enim Persidem aggressum) huius cultus destructorem fuisse adseverabant, qui libros a Zoroastro compositos, litteris aureis in mille et ducentis pellibus bovinis exscriptos, comburere iusserit; ita aevum Achaemenidarum, Zoroastrianismo propitium, exitum habuisse, aevumque peius, religione carente, incepisse. Talia in libris sacris reperitur, in lingua Persica media sub imperio Sassanidarum scriptis, et praecipue in Ardā Wirāz Nāmag et Tansar-nāma.[29] Eodem fere tempore, et fortasse e lectura versionis Syriacae operis "pseudo-Callistheni" attributi, oritur recensio Persica vitae et rerum gestarum Alexandri fabulosa, ubi explicatur Alexandrum fratrem ex eadem matre regis Darii III fuisse; imperatorem Romanum factum esse; Darium fratrem debellavisse, sed neptem Roxanam, Darii filiam, in matrimonium duxisse itaque religionem et traditionem Persarum continuavisse. Hanc historiam anno circiter 1011 Firdausī in carmine suo epico Šāhnāmah enarravit; similia et Nizāmī anno fere 1202 in Iskandar-nama, sed hic adseverat Alexandrum, post Roxanae matrimonium, ignes religionis Zoroastrianae exstinguisse et templa destruxisse, traditionibus duabus ita coniunctis.

Thumb
Alexander mare imum explorat, e libro Russice saeculo XVII manu scripto.

Libri fabulosi per omnem Europam post litteras Latinas Graecasque renatas paullisper obliti sunt. Operi enim Q. Curtii Rufi iam melior fides attributa est; historiae insuper ab Arriano, Plutarcho et Diodoro conscriptae, denuo repertae, graduatim e prelo in editionibus Graecis, Latinis et vernacularibus prodierunt.

Recensiones selectae
  • Vita Alexandri Macedonis "α" (Pseudo-Callisthenes) (Graece)
  • Vita Alexandri Macedonis "λ" (Pseudo-Methodius) (Neograece)
  • Iulius Valerius, Res gestae Alexandri Macedonis (Latine)
  • Leo archipresbyterus, Nativitas et victoria Alexandri Magni (Latine)
  • Historia de preliis (Latine)
  • Alexander Parisiensis, Li Romans d'Alixandre (Francogallice)
  • Lambertus papa, Alexanderlied (Theodisce)
  • Alexandreis (Bohemice)
  • The Buik of Alexander (Scotice Teutonice)

Opera aliqua recentiora

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.