Lysimachus, GraeceΛυσίμαχος (natus anno fere 361 a.C.n.; in proelio interfectus mense Februario 281 a.C.n.), filius Agathoclis ex urbe CrannonisThessaliae orti, fuit somatophylaxAlexandri Magni, protector qui, Alexandro mortuo, inter diadochos provinciam cepit Thraciam. Ibi se anno 306 aut 305 a.C.n. regem proclamavit, et usque ad 281 regnavit, quo anno a Seleuco I victus est in proelio apud Curupedium, ubi eius cadaver in campo iacens post aliquos dies repertum est.
Genitores: Agathocles of Pella; Coniunx: Nicaea of Macedon, Amastris, Arsinoë II Proles: Arsinoë I, Agathocles, Eurydice, Ptolemy Epigonos, Lysimachus, Philip, Alexander Familia: Lysimachid dynasty
Memoria
Sepultura: tomb of Lysimachos, between Kardia and Paktys