historicus Graecus From Wikipedia, the free encyclopedia
Diodorus Siculus (Graece: Διόδωρος Σικελιώτης) (natus Agyrii Siciliae) fuit rerum gestarum scriptor, qui saeculo 1 a.C.n. floruit. Opus eius de rebus gestis orbis terrarum, in quadraginta libros divisum, partim superest. Unicus de Diodori vita fons, praeter ipsius opus, Sanctus Hieronymus est, qui in suo Chronico de anno 49 a.C.n. scripsit: "Diodorus Siculus Graecae scriptor historiae clarus habetur"; quod, ut eo anno principio partem Bibliothecae Historicae editam esse arbitremur, nos hortatur.
"εἰ μὲν ὅμοια τοῖς ἄλλοις ἱστορίαν ἐπραγματευόμεθα, σχεδὸν ἦν ἐν τῷ προοιμίῳ περί τινων διαλεχθέντας ἐφ᾽ὅσον ἦν εὔκαιρον, οὕτως ἐπὶ τὰς συνεχεῖς πράξεις μεταβιβάζειν τὸν λόγον: ὀλίγον γὰρ χρόνον ἀπολαβόντες τῇ γραφῇ, τὴν ἀναστροφὴν ἂν εἴχομεν τὸν ἀπὸ τῶν προοιμίων καρπὸν προσλαμβάνεσθαι: ἐπεὶ δὲ ἐν ὀλίγαις βίβλοις ἐπηγγειλάμεθα μὴ μόνον τὰς πράξεις ἐφ᾽ ὅσον ἂν δυνώμεθα γράψειν, ἀλλὰ καὶ περιλήψεσθαι χρόνον πλείονα τῶν χιλίων καὶ ἑκατὸν ἐτῶν, ἀναγκαῖόν ἐστι τὸν πολὺν λόγον τῶν προοιμίων παραπέμψαντας ἐπ᾽ αὐτὰς ἔρχεσθαι τὰς πράξεις" (Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, XIII, 1, 1-2)[1]
De Diodoro ex ipsius testimonio scimus Graecum hominem Agyrii natum linguam Latinam apud Romanos in Sicilia habitantes studiosissime didicisse atque multos annos in bibliothecis Urbis Romae annalibus et historiis legendis impendisse[2]. An patronos Romanos habuerit aut si ita esset qui fuerint in incerto est. Certe nulla dedicatio Bibliothecae historicae praeposita est[3]. Varias peregrinationes suscepit per Asiam et Europam, regiones ubi res quaeque gestae essent ut cognosceret [4]. Nec dubium quin praeter Italiam Graeciam, Asiam Minorem, Syriam, Aegyptum[5] viserit. Recentissimus eventus ab eo memoratus[6] (colonia Tauromenium deducta) ab aliis ad annum 36 a.C.n., ab aliis ad annum 21 a.C.n. refertur. Triginta annos vitae huic operi impendit, fortasse inter 60 et 30 a.C.n. Nec plura de eo comperta habemus.
Bibliotheca historica: Diodorus historiam universalem scribere voluit quae in unum opus colligeret omnia eventa quae a primis hominibus usque ad Bellum Gallicum (59/8 a.C.n.) - in regionibus quidem tum Graecis notis - multitudine librorum tradita essent. Historia universalis ei ceteris historiis potior videbatur quia synchroniam factorum lectori manifestiorem faceret et seriem eventorum uno velut tenore narratam intellectu faciliorem praeberet. Ipse titulus indicat Diodorum uno suo opere velut bibliothecam omnes rerum gestarum scriptores continentem lectoribus suis commodare in animo habuisse quo labor librorum multorum undique quarendorum vitaretur. Simul ita quam plurima exempla aut imitanda aut fugienda in unum coguntur e quibus lector oportunissima quaeque sibi eligeret. Quae praecipua historiae utilitas ei videbatur[7].
Dispositionem operis in praefatione praenuntiat ipse: libri I-VI traditiones mythicas Barbarorum et Graecorum narrant, libri VII-XVII res gestas inter Bellum Troianum et mortem Alexandri Magni, libri XVIII-XL res gestas ab Alexandro Magno mortuo usque ad Bellum Gallicum. Quindecim libri hodie tantum supersunt: libri I-V et XI-XX. De ceteris nonnulla parva fragmenta tantum exstant. Etiamsi auctorem nihil novi adferentem contempseris, cum omnia opera historica Graeca post Xenophontem praeter quinque libros Polybii perierint, confitearis necesse est thesaurum inaestimabilem nobis reliquisse Diodorum.
Quae Diodorus scripsit, ea potius ab aliorum rerum gestarum scriptorum operibus (veluti Ephorus, Hecataeus, Euhemerus Polybiusque) quam ab ipsa sua historica indagatione excepta videtur; quod saeculo 19 percrebruit erronea opinio ab aliis scriptoribus eum omnia furatum esse. Diodorus vero plures ex variis operibus fontes elaboravit atque coniunxit ad unam universalem historiam pariendam.
Diodorus Siculus Bibliothecam Historicam maxime Graeca dialecto communi (Koine) cum quibusdam Atticis Classicae Aetatis propriis elementis scripsit[8]. In primis libris mirabilis orationum obliquarum usus animadvertendus est[9].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.