From Wikipedia, the free encyclopedia
Pharao[1] (Graece Φαραώ, Hebraice פַּרְעֹה) est appellatio permultis hodiernis disceptationibus de rectoribus Aegypti antiquae omnium temporum adhibita.[2] Appellatio in vocabulis Aegyptiis pr-`ɜ (aliquando pr-aa descriptis) 'magna domus' oritur, quae palatium regale describunt. Appellatio pharaonis pro rege per Regnum Novum adhiberi coepit, diserte per medium domum regnantem duodevicensimam, regem ipsum per metonymiam indicans.[3]
Pharao | |||
---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||
Hieroglyphica | |||
Translitteratio | pr-`ɜ | ||
Translatio | magna domus |
Apud fontes classicos, vocabulum inveniri non solet sed rex potius, sed Bibliia Sacris in Latinam conversis, vocabulum Hebraicum פרעה coepit in usu fieri.
Mitra khat appellata in re sudarii simili consistit, cuius finis paene sicut "cauda manni" conligatur. Primae mitrae khat imagines ex regno Den veniuntur, sed khat ante regnum Tosorthrum non iterum invenitur. Mitra nemes ex tempore Tosorthri venit; statua ex eius serdab in Saqqara regem mitram nemes gerentem exhibet.
In scriptis hieroglyphicis, praenomen et nomen in cartouche continebantur. Praenomen, appellationes Nsw Bity 'Rex Superioris et Inferioris Aegypti' vel Nebtawy 'Dominus Duorum Terrarum' saepe sequens, nomen Ra saepe comprehendebat. Nomen autem appellationem Sa-Ra 'Filius Ra' vel Neb-Kha 'Dominus Aspectuum' saepe sequebatur.[3]
Inter pharaones maximi momenti in historia Aegyptia sunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.