Sachs-Hunger 330 sive AD330 est diarium astronomicum Accadice inscriptum et in tabulis fictilibus BM 36761 et BM 36390 apud Museum Britannicum repertum, quae eventa astronomica a Chaldaeis observata una cum rebus terrestribus anno 331 a.C.n. breviter refert, quo anno proelium ad Gaugamelam commissum est.
Ex hoc diario satis constat proelium die 24 Ululu calendarii Babylonici, 24 Hyperberetaei Macedonici seu 1 Octobris 331 a.C.n. fuisse. Diarium eclipsin lunarem notat die 13 mensis Ululu vel Hyperberetaei visam quam astronomi hodierni die 20 Septembris 331 a.C.n. attribuunt. Etiam notat eclipsin solarem nocte 29 Ululu vel Hyperberetaei exspectatam sed minime observatam, recte; astronomi enim cum eclipsi nocte 5 Octobris 331 a.C.n. agnoscunt, in Groenlandia tantum et America Septentrionali visibilem.[1]
Notae
Nexus externi
Bibliographia
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.