Pax Bucarestae (1913)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pax Bucarestae die 10 Augusti 1913 signatum Bellum Balcanicum Secundum inter Serbiam, Graeciam, Montem Nigrum atque Romaniam ex una parte atque Bulgariam ex altera finivit.
Inter Bellum Balcanicum Primum anno 1912 Serbia, Graecia, Bulgaria Mons Nigerque contra Imperium Ottomanicum vicerant atque atque coegerant, ut terram eius Balcaniae eis cederet. Sic Foedere Londinii stipulatum est. Sed mox victores, praecipue Serbia et Bulgaria acerrime inter se iurgaverunt de praeda dividenda. Itaque Serbia et Graecia foedus contra Bulgariam inierunt. Bulgaria autem die 29 Iunii 1913 inimicos sine indictione belli aggressa est. Die 15 Iulii Romania, 20 Iulii Imperium Ottomanicum, quod terras paulo antea amissas recepturum sperabat, Bulgariae bellum indixit. Quae autem celeriter multitudine hostium victa est.
Itaque Bulgaria ad pacem iniquam signandam coacta est, nam omnes fere terras expugnatas cedere debuit:
De pace inter alios hi legati egerunt:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.