From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecclesia Orthodoxa (Graece ορθός 'rectus' + δόξα 'veneratio sive fides') est secunda a maxima ecclesia Christiana, cuius ab 225 ad 300 milliones assectatorum plerumque Europam Orientalem, Asiam Occidentalem, omnesque Russiae partes habitant, et quae sese continuationem hodiernam ecclesiae a Iesu Christo apostolisque eius conditae habet. Quae ecclesia sese "unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam" esse docet. Quamquam multae ecclesiae historicae se et catholicas et orthodoxas ducunt, in usu cottidiano ecclesia occidentalis catholica, ecclesia orientalis orthodoxa appellatur. Etiam ecclesias orthodoxas orientales quae post Concilium Chalcedonense (anno 451) ab ecclesia Imperii Romani et occidentalis separatae sunt, distinguere oportet.
Ecclesia Orthodoxa ritum Byzantinum sequitur. Fidem profitetur Christianam sicut a primis septem Conciliis Oecumenicis praesentatur. Omnis Ecclesia Orthodoxa caput habet in patriarcha qui ecclesiam autocephalam ('sui capitis') gubernat, recentibus saeculis generaliter suae civitatis. Saepe communionem inter se habent. Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus primatum honoris inter orthodoxos habet.
In theologia, paulum differunt ab Ecclesia Catholica Romana, sed ministerium papale punctum est divisionis. Separatae sunt ab ecclesia Catholica schismate, quod anno 1054 solidificabatur?, Leone Papa IX regnante, et a variis luctationibus praeteritis theologicis, sicut illo de locutione filioque in Credo, et culturae, sicut discrimen inter linguas Graecam et Latinam.
Orthodoxi intellegunt se esse
Ceterae Ecclesiae Orthodoxae alicui ecclesiae autocephalae subiectae sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Orthodoxam spectant (Orthodox Church, Eastern Orthodox Church). |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.