From Wikipedia, the free encyclopedia
Patriarcha Antiquitate Posteriore atque hodie est caput ecclesiae sui iuris
Vocabulum e Graeco πατριάρχης ('princeps inter patres' sive 'pater patriae') deductum est. In Septuaginta pro maioribus populi Iudaici (Abraham, Isaac, Iacob) adhibetur.
Patriarchae hodie sunt in Ecclesiis Orientalibus (Ecclesiae Orthodoxae, Ecclesiae orthodoxae orientales) et in Ecclesia Catholica Romana (Ecclesia Latina sive occidentalis et Ecclesiae Catholicae Orientales).
Patriarchae Orthodoxae quattuor patriarchatibus antiquis (Constantinopoli, Antiochiae, Alexandriae, Hierosolymis), et quibusdam magnis ecclesiis gentiliciis (i.e. ecclesiis Orthodoxis Serborum, Russorum, Bulgarorum et Dacoromanorum) praesunt. Aliis ecclesiis Orthodoxis Metropolitae aut Archiepiscopi praesunt.
Quintus patriarchatus antiquus, Romana, hodie sedes papae est, qui Ecclesiam Catholicam Romanam regit. Papa titulum Patriarchae Occidentis ab anno 2006 non iam fert; secundum traditionem antiquam autem porro est patriarcha ecclesiae occidentis. Hoc tempore in Ecclesia Catholica Romana decem homines titulum patriarchae ferunt (quattuor in Ecclesia Latina et sex in Ecclesiis Catholicis Orientalibus); una cum papa octo patriarchae iurisdictione propria gaudent (duo in Ecclesia Latina et sex in Ecclesiis Unitis).
Etiam capita Ecclesiae Catholicae Apostolicae Brasiliae et Ecclesiae Hussiticae Cechoslovacae patriarchae appellantur.
Praeterea annis ab 30 ad 415 in Palaestina erat Patriarchatus terrae Israel, princeps institutio religionis Iudaicae illo tempore.
Patriarchae graeco-orthodoxi ecclesias suas partes unius Catholicae et Apostolicae Ecclesiae aestimant, i.e. Ecclesiae Orthodoxae, cuius caput honorarium est Patriarcha Oecumenicus Constantinopolitanus. Aliae ecclesiae sui iuris uni e sequentibus patriarchis subiectae sunt.
Ecclesiae orthodoxae orientales Concilium Chalcedonense non approbant. Patriarchae et Catholici sequentes ecclesiis praesunt:
Quidam capita ecclesiarum titulum Catholici una cum titulo Patriarchae ferunt aut se tantum Catholicum vocant. Apud Armenos Catholici Patriarchis anteunt.
Patriarchatus Romanus (vel: Occidentis) erat unicus e quinque antiquis patriarchatibus in occidente situs. Ceteri patriarchatus Orthodoxos formant (vide supra). Titulo "Patriarcha Occidentis", quem papae a saeculo quinto ferebant, a 2006 papa praesens Benedictus XVI non iam utitur. Traditione Catholica papa quidem iurisdictionem patriarchalem super ecclesiam occidentalem et omnes regiones, quae alteri iurisdictioni patriarchali non subiectae sunt, admninistrat.
Intra Ecclesiam Latinam sunt quattuor patriarchatus:
A Patriarchis Ritus Latini (Hierosolymis exceptis) Patriarchae ecclesiarum cum Roma unitarum rituum orientalium discernendae sunt, quae tamquam capita ecclesiarum sui iuris propriam iurisdictionem (honorem excedentem) possident.
In Ecclesia Graeco-Melkta sunt tres sedes patriarchales, in unaquaque ceterorum una.
Eundem statum ac patriarchae, primatu honoris excepto, Magni Archiepiscopi tamquam capita quarundam ecclesiarum unitarum obtinent.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.