Abraham

From Wikipedia, the free encyclopedia

Abraham

Abraham vel Abrahamus[1] (Hebraice אברהם, scilicet 'pater multitudinis'; Graece Aβραάμ)[2] cuius nomen natale fuit Abramus est opinabilis religionum Abrahamicarum patriarcha et eponymus, inter quas Iudaismus, Christianitas, et Islam. Ipse, apud Biblia Hebraica[3] et Alcoranum, per eius filios Ismaele et Isaaco, proavus multarum tribuum factus est, inter quas Ismaelitarum, Israelitarum, Midianitarum, Edomitarum.[3] Abrahamus vicissim fuit prognatus Sem filii Noe.[4][5] Christiani Iesum prognatum Abrahae per Isaaco, Musulmani Mahometum prognatum Abrahae per Ismaele fuisse credunt.[6]

Thumb
Isaacus ab Abrahamo sacrificaturus. Opus Laurentii de LaHire, 1650.

Narratio in Libro Genesis vitam Abrahae vel Abrahami antea cogniti nomine Abrami narrans, eius partes repraesentat ut partes quae solum per pactionem monotheisticam inter eum et Singulum Deum peragere poterat.[7] Alcoranum fabulas de Abrahamo et eius progeniebus habet quae fabularum Bibliorum similes sunt.[8] Abrahamus in Islam propheta, patriarcha, et nuntius agnoscitur, exemplar Musulmani absoluti et perfecti, et corrector[9][10] Kaabae.[11]

Interpretes hodierni plerumque habent fabulam Abrahae in Genesi non per memorias orales traditam, sed in circulis litterariis saeculorum sexti et quinti a.C.n. excogitatam,[12] cum Israelitis in exilio pro certo adfirmaret quod, contra eversionem Hierosolymatis, Templi, regnique Davidici, ratio quae Yahweh eorum maioribus habuerat historica suppeditaret fundamenta, super quae spem rerum futurarum ponere possent.[13] Societas Abrahae cum Mamre et Hebrone, in meridie, in terra Hierosolymatis et Iudaeae, subicit hanc regionem fuisse primam eius cultus sedem,[14] nonnullas autem memoriae orales priorem historiam fortasse continere.[12]

Thumb
Abitus Abrahae. Tabula ab Iosepho Molnár picta.

Narratio in Genesi

Vita Abrahae Liber Genesis (11:26–25:10) Bibliorum Hebraicorum enarratur.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.