Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Genealogia Iesu in Novo Testamento Bibliorum forma stemmatis plerumque patrum duabus in tabulis traditur. Utraque originem Iesu ex populo Israël a Deo delecto demonstrare vult. Disputatur, an indices ab auctoribus evangeliorum (evangelii secundum Matthaeum Lucaeque) ipsis conscripti an ex traditione recepti sint.
In iconographia Christiana imprimis medii aevi, imago genealogiae Christi radix Iesse appellatur.
Mt 1,1–17:
Lc 3,23–38:
In versu 33 quibusdam in manuscriptis pro Admin et Arni tantum Aram (Ram) nominatur, ut index a Deo usque ad Iesum aut 77 aut 78 nomina contineat.
Consilium cuiusque stemmatis est, ut Iesus Nazarenus futurus Messias inducatur, qui filius populi Israël ab ipso Deo praedestinatus finis historiae salvationis fiat.
Numeri in stemmatibus, quae continuas generationes patrum praebent, maximi momenti sunt, imprimis septem, qui numerus in religione Iudaica absolutionem perfectionemque repraesentat (confer Menoram, septem dies hebdomadae in narratione de mundi Creatione in libro Genesis etc.).
Nomina patrum ab Abraham usque ad Davidem plerumque concordant, quod indices Veteris Testamenti (Gen 12-49; Ruth 4,18–22; I Par 2,1–15) sequuntur. Etiam ubi differunt traditiones biblicas referunt.
Ab Abraham usque ad Iesum (uterque comprehensus) Matthaeus 41 nomina in tribus seriebus 14 generationum nominat, Lucas quater 14 nomina (id est 56 nomina, in nonnullis manuscriptis etiam 57) ab Abraham usque ad Iosef vel ab Abraham usque ad Iesum.
In evangelio secundum Matthaeum index patrum Iesu in initio positus est. Primo in versu patres maximi momenti nominantur: David, primus rex Israel, et Abraham, auctor gentis Israelitarum, cui promissio futurae benedictionis pro omnibus populis data est (Gen 12,3): Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!.
Prima patrum series 14 generationum cum David finitur. Sunt autem et quinque nomina matrum in stemmate: Tamar, Rahab, Ruth, Bathseba et Maria, mater Iesu. Hae feminae, quamquam secundum normas illius temporis aliquid offensionis habuerunt (origio ethnica, contumacia, meretricium, adulterium, conceptio extra matrimonium), tamen a Deo acceptae sunt. Omnes prater Mariam Iudaeae non erant, quomodo Matthaeus salvationem et hominibus e gentibus offerri demonstrat.
In evangelio secundum Lucam stemma post baptismum Iesu (Lc 3,1–22), antequam idem evangelium praedicare coepit, positum est. Primus versus eum a virgine natum salvatoremque mundi pro "filio Iosef" habitum esse inducit.
Lucas maiores Iesu, ut in stemmatibus Romanis, a filiis incipiens retro nominat (Lc 3,23: Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli ...) et indicem super David et Abraham usque ad Deum reducit. Ita numero 77 generationum auctoritatem Iesu pro Iudaeis omnibusque hominibus praedicat.
Lucas stemma aliter ac Matthaeus in prinicipalem lineam regalem (Salomon) reducit, sed ad lineam lateralem cuisdam Nathan, filii minoris David regis (II Sam 5,14).
Vicimedia Communia plura habent quae ad genealogiam Iesu spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.