Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Hortus Deliciarum est encyclopaedia saeculo 12 exeunte ab Herradi Landsbergensi (nata inter annos 1125 et 1130; mortuus die 25 Iulii 1195 in monte Sanctae Odiliae) conscripta.
Hortus Deliciarum prima, quantum scitur, encyclopaedia a femina conscripta est. Auctrix eius Herradis Landsbergensis inter annos 1167 et 1195 abbatissa monasterii Hohenburgensis in monte Sanctae Odiliae (Alsatia), manuscriptum maximi momenti circa annum 1175 vel paulo post composuit.
Encyclopaedia 344 minutis tabulis illuminata lingua Latina scientiam et theologicam et saecularem illius temporis ad monachas erudiendas complectitur. Manuscriptum ex 324 foliis membraneis compositum, ut tabula calendaria et index paparum usque ad Lucium III continuatus demonstrant, non ante 1175 neque multo post confectum est.[1]
Exemplum primum nocte 24./25. Augusti 1870 in bibliotheca Universitatis Argentinensis, ubi tum asservata est, cum bello Germano-Francico Argentoratum obsessum ac tormentis verberatum sit, concremavit. Nihil nisi delineationes ac imitationes, inter quas sic dictum facsimile anno 1818 confectum, restant.[2]
Transcriptio:
Prelati in ecclesia sunt apostoli episcopi abbates et presbyteri qui lavacro regenerationis et salutari doctrina predicationis spiritales filios cottidie in templo Domini id est ecclesia generant.
Subjecti in ecclesia sunt clerici monachi inclusi heremite milites et omnes laici viri et femine qui in templo Domini per obedientiam in suis ordinibus cottidie laborant et adventum Sponsi negociantes expectant.
Papa portat frigium ex albo serica ceteri episcopi portant infulas.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.