From Wikipedia, the free encyclopedia
Angelus (-i, m.; Palaeograece ἄγγελος 'nuntius') est spiritus opinabilis, cuius ingenium in variis religionibus et mythologiis invenitur, praesertim qui deum servit. In Christianismo, diabolus etiam angelos habere dicitur, qui a Deo deverterunt. Nonnumquam angeli depicti sunt ut homines alati, quibus halo sive corona lucis circum caput est. In Zoroastrianismo et fidibus Abrahamicis, nonnunquam tamquam spiritus augusti benevolentes esse dicuntur, qui agunt inter caelum et terram tamquam vel mediatores, vel spiritus custodes, vel vis pro hominibus.
Angelus, vocabulum Latinum, ex lingua Graeca antiqua communi sumptum est, id est ἄγγελος (ángelos) 'nuntius, legatus', vocabulum affine verbo ἀγγέλλω (angéllō), quod 'adnuntiare, referre nuntium' interpretatur. Antiquissima verbi forma est Mycenaea lingua a-ke-ro litteris Lineare B scripta.
Imprimis ángelos est interpretatio verbi Hebraii mal'akh, quod simpliciter 'nuntius' interpretatur, naturae notione vel divinae vel humanae carens. Hieronymus autem in suis Bibliis Sacris conversis decrevit duas notiones: ubi prior enim textus verbo mal'akh atque ángelos ad hominem vocandum utebantur, Hieronymus "nuntius" ac "legatus" utebatur; cum autem supernaturale de spiritu loqueretur, verbum angelus apparet. Quod discrimen invenitur in posterioribus Bibliis conversis, in priscis exegetibus Iudaeis Christianisque, denique in studiosis hodiernis.
Vicimedia Communia plura habent quae ad angelos spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.