From Wikipedia, the free encyclopedia
Samaritani[1] sunt communitas religiosa, quae sicut religio Iudaica ex populo Israël orta est.
His diebus sunt fere 800 Samaritani (anno 2020: 818),[2] qui in vico Kiryat Luza in monte Garizim prope Nablus in Cisiordania et in urbe Israëlitica Cholon prope Telavivum vivunt.[3]
Samaritani se ipsi שַמֶרִים (Shamerim) appellant, id est "observantes" ("Shamerim" a radice Hebraico שמר, quae "observare" valet). Samaritanis persuasum est se observatores legum Moysis (Thora) fuisse et semper esse.
Lingua neo-Hebraica שומרונים (Shomronim) vocantur, id est "[homines] ex Samaria".
Vox "Samaritanus misericors" a parabola Iesu in Novo Testamento (Lc 10,30–37) repetit. Hac in narratione homo, qui inter latrones inciderat et semivivus relictus erat, postquam sacerdos Iudaeus et levita neglegentes praeterierunt, a samaritano adiutus est. Samaritanus alligavit vulnera hominis, duxit in deversorium et pecunia sua curavit eum deinde suppetidandum. Illo tempore Samaritani apud Iudaeos pro haereticis habebantur.
Rege Salomone mortuo anno 926 a.C.n. congregatio facta est in Sichem, ut narrat biblicus liber primus regum. Quoniam novus rex Roboam, Salomonis filius, nimia ac iniqua a populo postulavit, omnes tribus Israeliticae praeter tribum Iudae secesserunt et Regnum Israel septentrionale constituerunt, cuius primus rex Ieroboam factus est.
Regni caput primo Sichem, postea Samaria factum est. Regno ab Assyriis anno 722 a.C.n. oppresso pars incolarum, cum nobiles artificesque in Mediam deportati essent, in patria manserunt. Qui procedente tempore cum aliis hominibus ab Assyriis ibi deductos[5] matrimonia inierunt, ut gens nova ex his omnibus mixta orta sit Samaritana appellata. Apud Flavium Iosephum et in litteris Rabbinicis ab urbe vel flumine "Cuta" nominabantur "Cutaei". Se ipsos usque ad hos dies filios tribuum Ephraim ac Manasses esse putant. Statum religionis Iudaismo Rabbinico antiquiorem conservant cum sanctuario ac liturgia propria, sacram scripturam pentateuchum samaritanum (תורה שומרונית torah shomronit) habentes, aliis libris biblicis necnon traditione Iudaica abnuentes.
Cum Iudaeis Regni Iudae, qui anno 586 a.C.n. a Babyloniis in Mesopotamiam deportati erant, postquam Persae Babylonios devicerunt, in Iudaeam remigrare licuit, duce Zorobabel, qui domo David oriundus erat, templum Hierosolymitanum denuo aedificatum est (circa annum 520 a.C.n.). Samaritani ("populus terrae"), qui auxilium praebuerunt, repudiati sunt.[6] Quod cum aliis quinque populis et dis eorum contagionem contraxerant, non iam Israelitae habiti sunt. Id clare videri potest in Esdrae praecepto, "ut [fideles] proiciant universas uxores [alienigenas] et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini ...".[7] Liber II Regum etiam affirmat Samaritanos ne propinqui quidem Iudaeorum esse, cum omnes incolae ab Assyriis deportati essent; posteros incolas omnes ex gentibus deduxisse (quod historicis modernis verisimile esse non videtur).[8]
Manasseh, filius Sanaballat, ex familia pontifica natus filiam satrapis Samariae in matrimonium duxerat. Idcirco Hierosolymis expulsus cum aliis sacerdotibus eiusdem animi ac voluntatis se Samaritanis adiunxit et novum sanctuarium in monte Garizim instituit, ut in libro Nehemiae[9] et apud Flavium Iosephum[10] legitur. Iosephus quidem templum tempore Alexandri Magni aedificatum esse tradit, quod reliquiis archaeologicis a saeculo quinto a.C.n. repetentibus non respondet.[11]
Cum Samaritani templi Hierosolymitani participes non iam erant, montem Garizim cum templo ibi aedificato locum, ubi Deus adoraretur, eligerunt: A monte Garizim populum Israel antiquitus benedictum esse[12]. Etiam nota illa narratio de muliere Samaritana ad puteum Iacob cum Iesu colloquente in evangelio secundum Ioannem tradita huius traditionis mentionem facit.[13] Fere anno 128 a.C.n. vel 112/111 a.C.n. templum a rege Hasmonaeo Iohanne Hyrcano una cum urbe Samaria deletum est.[14]
Samaritani non aliter ac Iudaei Messiam sperant venturum, quem "Taheb" ("Restitutorem") vocant. Quem autem non ex tribu Iuda, sed ex tribu Ioseph venturum et non regem, sed prophetam fore exspectant exemplo Moysis, restitutorem antiqui Israel secundum Dtn 18,18: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
Anno 36 quidam homo, qui se "Taheb" esse putavit, magno comitatu, quorum multi erant armati, in montem Garizim profecturus erat, ut asseclis sacra vasa ibi a Moyse deposita demonstraret. Pontius Pilatus agmen vi oppressit.[15]
Cum Samaritani Medio Aevo essent admodum numerosi, numerus eorum per saecula valde deminutus est. Anno 1918 magistratus Britannici in Palaestina tantum 146 Samaritani in quinque familiis - ex quibus una sacerdotalis - numerabant. Samaritani non nisi inter se matrimonium ineunt. Ab anno 1923 Samaritanis et uxores Iudaicas ducere licet, si quidem ad religionem Samaritanam convertunt. Tunc numerus usque ad fere 800 crevit. Aliter ac apud Iudaeos pater Samaritanus efficit, ut progenies sit Samaritana.[16]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.