Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Coffeum[1] (Turcice kahve ex Arabico قهوة qahwa[2] 'vinum fabae'), cafaeum, cafea, cafeum, caffeum[3], cofeum, coffea, vel potus Arabicus etc., est potio infusa e seminibus assis et molitis, quae saepius fabae appellantur, arboris generis Coffeae. Coffeum late et cotidie a multis imbibitur, quia inest caffeinum, medicamentum quod corpora vigore stimulat. Hodie coffea est medicamentum inter omnia tertium in usu, praeter tabacum et alcohol, atque ante cannabim.[4]
Caffea in tribus regionibus vulgo instituitur: America Latina, Africa vel Arabia, et Asia vel Pacifica. Hae regiones etiam zona coffeana vocantur. Caffeae sapor mutat secundum solum caelumque qua fertur. Exempli gratia, Americae Australis fabae mediocre sapore caffeam ferre habentur; fabae autem Africae, Arabiae, Asiae ac regionis Pacificae audaciorem saporem ferunt. Coffeae igitur sapor vere ex assandi modo dependet cum faba in furno locata sit, qui, iterum, intra mitem, mediocrem, audacem, et additum audacem est. Hoc assum talem saporum varietatem fert sicut vecors, socolata, et fumosus. Quidam modus est coffeae gustandae ut sugentem artem requirat et verborum copiam gustandi.
Alius popularis modus cafeae parandae est cafea expressa, quo tenuiter frendita coffea per maxime calidam aquam impellitur ut humoris pinguis pareat sola uncia. Principio ex Italia hic modus venit. Machina expressa cafearia paratur hoc pensum, quae valde est cara, et saepe cum virga vaporis operitur. Virga vaporis usitata est ut lac vaporaret, ergo spuma ficta sit. Consumptio potionis espresso vocati occurrit rationum varietati, vel in solis unciis, aqua, vel lacte vaporato; modus igitur coffeae est summa elegantia.
Austriani potum cafearium Kapuziner vocant, id est potus cafearius capuccinus Austrianus, si cafeae Mochanae ita cramum additur ut cafea eundem colorem accipiat quam pallium monachi capuccini.
Cum caffeae expressae calida aqua additur Americanum vocatur. Si viator coffeam in Italia poscat, hanc potionem accipiet.
Cum cafeae expressae lac vaporatum additur, principio duo genera creantur. Primum est potus cafearius capuccinus Italianus (Italiane: cappuccino), qui aeque tenet unam partem expressae, unam partem lactis vaporati, et unam partem spumae. Secundum est cafea lactea, quod tenet maiorem partem lactis vaporati et tenuem laminam spumae ad caput. Hae potiones expressae populo sunt gratissimae. Nuper novum nomen ortum est cafeae, cui dulcis sirupus additus est. Vulgus hoc facit ut acidum saporem de coffeo abdat. In popularibus cauponis cafeariis his sirupis utuntur ut multam varietatem clientium adliciant. Hoc consilium cauponas sive tabernas cafearias adiuvat ut augescant. Notissimum exemplum fortasse est Starbucks, quod valde prosperum Americanum negotium est.
Re vera, vulgus coffeum consumit ut vigilent. Ergo, nisi necesse est vigilans stare, coffeum potest parari sine caffeino. His dictis, plerique eiusmodi caffeam non bibunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.