From Wikipedia, the free encyclopedia
Alcohol[1][2][3][4] (-is, m [2][3][4]; indecl., m [4]; -is, n [1][3]) (a nomine Arabico الكحل al-kuḥl) est liquor sine colore, qui fermentatione in fructuum suco facta exsistit, quique, cum est potus, ebrietatem in hominibus et animalibus efficit. Destillatione proportio alcoholis in temeto augeri potest.
Apud chemicos "alcohol" plerumque "ethanolum" appellatur, qui "alcoholis" nomine alias quoque substantias ethanoli cognatas significent, quarum formula chemica est: R-OH (vide etiam imaginem).
Aliae formae nominis sunt alcool,[5] (-is, n [5]) alchool,[6][7] alcol,[6][8][7] alkohol,[8][1][9] (-lis, n. [1]) alkool,[8] alkol,[6][7] alcahol,[7] ac kohol.[8] Nomen alcoholis deductum est ab Arabico الكحل al-kuḥl.[10] Hoc nomine Arabes pulverem nigrum subtilem appellabant, quo palpebras pingere solebant, quique e stibio sublimato conficiebatur. Inde apud Europaeos (ab saeculo tertio decimo) alcohol pulverem subtilem non tantum stibii, sed cuiusvis substantiae siccae notabat. Quam significationem postea Paracelsus (1493-1541) amplificavit ut partem subtilissimam purissimamque, i.e. essentiam, cuiusvis substantiae, vel siccae vel liquidae, notaret, quam? sublimando vel destillando parari poterat. Sic ab eodem pro "essentia vini" seu "spiritu vini" saepissime "alcool vini" scribebatur. Quo usu a plerisque ceteris recepto postea illud "vini" magis magisque omittebatur, ita ut nunc "alcohol" solum per se "spiritum vini" significet. Postremo chemici usum nominis rursus amplificaverunt ut alias quoque substantias spiritui vini cognatas amplectatur.[11]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.