From Wikipedia, the free encyclopedia
Nicomedia (Turcice: Izmit, Graece Νικομήδεια, ante Nicomedem I Olbia nominata ut docebat Plinius [1]) est Turciae urbs 287970 incolarum iuxta Propontidem et provinciae Kocaeli caput. Ante imperium Ottomanicum caput regionis historicae Bithyniae erat.
A rege Nicomede I anno 264 a.C.n., incolis vicinarum urbium eo translatis, magnifice condita ut caput regni fieret, Romanorum tempore quoque rectorum provinciae sedes erat e quibus fuit praeclarus scriptor Plinius Minor[2]. A Septimio Severo cuius partibus Nicomediae incolae favissent tum cum vicini Nicaeenses partes adversas sequebantur, urbs ornamentis multis decorata est. Diocletianus sibi palatium ibi aedifivavit unde partem orientalem Romani imperii regeret. Saepe terrae motibus quassata est. In primis die 24 Augusti 358 ingens terrae motus urbem delevit et plurimos homines necavit[3]. Iulianus imperator qui ibi ab episcopo Eusebio educatus erat pecunias e quibus restitueretur dedit[4]. Sed iam anno 362 exeunte terra iterum mota est[5] et postea denuo imperante Theodosio II et Iustiniano.
Nicomedia est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.