From Wikipedia, the free encyclopedia
Donatismus fuit factio schismatica Ecclesiae perquam contraria quae saeculo IV in Africa Septentrionali vigebat. Indisplicinatio et immodestia asseclis in odio esse videbatur neque martyres in istis circulis aberant.
Caecilianus, cum anno 311 Carthaginis episcopus electus esset, a turma quadam vehementer infestatus est. Causa fuit ordinatio ex manibus viri qui olim ipse persecutionis tormentorum perpessionis incapax erat. Quem gregem duxit episcopus Donatus Carthaginensis. Constantinus Magnus petivit a Miltiade ut accusationem Caeciliani demitteret. Quod et Arelate patres conciliarii anno 314 proclamaverunt atque perpetraverunt.
Anno 316 Mediolani Constantinus litigatores convenit, ut Caecilianus denuo deculpatus declararetur. Inde fana donatistarum[1] clausa sunt et episcopi donatismo faventes exsulati sunt. Immo persecutio insequens eorum superstitionem et tenaciam auxit et tubera religionis periculosa germinavit. Quia donatistae una cum circumcellionibus vagantibus, ascesim colentibus et mendicantibus coaluerunt. Ad Christi vitam abstemiam imitandam, ut illi simulabant, incolas Africae Septentrionalis terrebant et in rebellionem contra auctoritates exstimulabant. Unde se ipsos agonisticos et milites Christi appellare solebant. Res publica armis se defendere debere patuit; diu pugnatum est. Augustinus Hipponensis partim scriptis partim disputatione magna anno 411 habita rem decernere iuvit. Commissarius imperialis in disceptatione citata finem rebellionum declaravit; tamen porro vi contra haereticos agere necesse fuit. Revera omnia usque invasionem Vandalorum et Araborum in ancipiti manserunt.
In historia ecclesiastica tum primo catholicismus/orthodoxismus et haeretici copulati duello colliserunt. Separatus omnis inde pugnandus debellandusque habebatur. Tunc decisio facta est non solum de tolerantia theologorum falsorum in gremio ecclesiae sed etiam de spe sacramentorum a persona legitima sed indigna datorum.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.