From Wikipedia, the free encyclopedia
Phocas (Graece Φωκᾶς) erat Imperator Romanus Orientalis a 23 Novembris 602 usque ad 5 Octobris 610.
Familia
Phocas fuit centurio exercitus in Thracia. Anno 602, hi milites seditionem moverunt, Phocam ducem creantes.[1] Ei enim pace a Mauritio imperatore cum Avaribus facta contenti non erant, quod is captivos commilitones ab Avaribus non poposcerat. Nam imperatorem avarum esse putaverunt. Praeterea in locis trans Danubium, in terram barbarorum hiemare iussi sunt. Etiam incolae Constantinopolis Mauritio maledixerunt propter bellum contra Slavos continuatum. Itaque Phocas cum militibus, a quibus exarchus nominatus est, Constantinopolim profectus litteras ad Theodosium, filium Mauritii misit flagitantes, ut, postquam Mauricius abdicaret, ipse Theodosius imperium susciperet. Sed pater imperium transferre noluit. Inter tumultum Mauritius in navicula cum filiis uxoreque Asiam fugiebat, ubi milites fideles manebant, sed ventis adversis in insulam parvam delatus est. Interim Phocas urbem intravit et incolis imperator salutatus est.
Postquam imperium iniit et Leontia uxor Augusta coronata est, Mauritius 27 Novembris 602 filiique sui iussu Phocae capti, cruciati, caesi sunt. Dum regnat, multas seditiones internas supprimere debuit, praesertim, cum factiones circi inter se pugnabant. Phocas autem multos inimicos etiam senatores cecidisse dicitur. Anno 605 et uxor Mauricii et filiae necatae sunt.
Bellum contra Langobardos in Italiam pace finivit; quo facto, Gregorius I Papa gratiam ei egit, quamquam magnam partem Italiae imperio amisit. Ravennam tantum tenuit Smaragdo novo exarcho. Anno 607, papam esse primum episcopum probavit. Idcirco Romae in foro ei columna erecta est, quod monumentum supremum antiquitatis in eo loco est. Bellum contra Avaros et Slavos non renovabat, quod in oriente novum periculum imminebat. Nam Chosroes II rex Persarum bellum Mesopotamiae et Syriae et etiam Cappadociae provinciis bellum intulit et eas inter annos 605 et 607 expugnavit.
Anno 608, Heraclius, exarchus Karthaginis, coniurationem fecit, filius eius, Heraclius Nicetas, Alexandriam acerrimis pugnis expugnavit. Tum etiam Constantinopolitani seditionem fecerunt, Phocam ceperunt et ad Heraclium protulerunt. Iussu novi imperatoris, multis cruciatibus caesus est.[2]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.