From Wikipedia, the free encyclopedia
Publius Ovidius Naso (Sulmone die 20 Martii 43 a.C.n. (a.d. XII. Kal. Apr.) natus; mortuus Tomis inter annos 16 et 18[1]) fuit poeta Romanus. Qui potissimus propter corpus poëmatum, quae sunt Heroides, Amores, Ars amatoria distichi elegiaci, magister habetur atque iuxta Vergilium et Horatium inter tres canonicos litterarum Latinarum poetas numeratur. Quintilianus Ovidium quidem putabat Tibullo et Propertio lasciviorem esse.[2] Poësis Ovidiana, quae ubique Antiquitate Posteriore et Medio Aevo simulata est, etiam hodie perennem thesaurum mythologiae classicae suppeditat.[3]
In libro quarto Tristium,[4] Ovidius patriam et diem natalem indicat:
Sulmo est municipium Italiae mediae circiter 130 chiliometra a Roma ad orientem versus mediis in montibus situm. "Uterque consul (i.e., Hirtius et Pansa) cecidit" vere anni 43 a.C.n. ad Mutinam, cum Marcus Antonius (83–30 a.C.n.) Caesare occiso urbem oppugnavit. Ovidius de gente equestri natus et paulo minor aliis poetis notis aetatis suae Bellum civile non expertus pacem Augustam non donum putavit, sed quasi factum. Romae cum fratre arti rhetoricae studebat suasoriam maxime amans. Fratre autem mortuo, etiam Ovidius cursum honorum non appetens spem patris fefellit: minoribus magistratibus tantum functus est. Cum princeps omnes res maioris momenti ipse decerneret, iuventus temporis eius rebus politicis non tam ferventer studebat. Ovidius se versus non facere frustra conatum esse narrat[5]:
Cum poeta carmina coram publico recitaret, Marcus Valerius Messalla Corvinus eum in circulo poetarum inter quos etiam Tibullus et Sulpicia numerabantur accepit. Laudationem Tibulli mortui scripsit,[6] et amicus Propertii erat. Horatium recitantem audivit, Vergilium autem solum vidit.
Ovidius adulescens uxorem in matrimonium duxit; matrimonii autem primi secundique mox divortio facto, denique uxorem tertiam, quae ei filiam peperit, usque ad vitae finem in matrimonio habuit.
Autumno anni 8, Ovidius Ilvae insula versans se ab imperatore Augusto Tomidem relegatum esse certior factus est. Neque actio neque senatus consultum hanc relegationem sanxerunt, ut Ovidius postea scripsit.
Ignota vera causa ab Augusto anno 8 Tomidem, quae urbs hodie Constantia vocatur et in Romania sita est, relegatus est. Ovidius ipse duas causas indicat: carmen et errorem quendam. Veri simile est, quod carmen Artem amatoriam significat, cum id opus eo tempore e bibliothecis remotum sit: Ovidius doctor adulterii esse accusatus est. Sed causa prima ille error esse videtur, quia Ars Amatoria iam octo annis ante publicata erat. Fortasse Iulia minor vel adulterium committens vel Agrippam Postumum successorem Augusti facere conans eo cum errore conexa est. In exilio, Ovidius tristia, praeclarissimum opus, composuit, quo maerorem relegationis patefecit. Ibi[7] legimus:
Etiam Tiberius, sucessor Augusti, poetae veniam non dedit. Ita Ovidius et uxoris et urbis Romae numquam oblitus inter annos 16 et 18 Tomide mortuus est. Concilio urbis Romae ejus exsilium revocavit mense Decembri MMXVII.[8]
Ovidius dicit (Pont. 4.13.19) "Getico scripsi sermone libellum," qui liber laudem Caesaris continet (v. 23 eiusdem carmen), sed nec verbum quidem talis libri habemus. Nihilominus est solus poeta Romanus qui dicitur carmen scribere, lingua nec Graeca nec Latina.[10]
Editiones principes operum Ovidii duae sunt, anno 1471 editae: a Francisco Puteolano Bononiae et a Conrado Sweynheim et Arnoldo Pannartz Romae; editio Romana melius dicitur, et eam Naugerius elegit ubi alteram editionem Aldinam edidit.[11]
"Lascivus quidem," inquit Quintilianus, "in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen partibus" (Inst. Or. 10.1.88). Sermo Ovidii saepius ludicus est, cum paronomasiis, repetitionibus, sententiis, praecipue in Amoribus, Arte Amatoria, Epistulis Heroidum, et Metamorphosesin. Exempli gratia, Her. 15.39–40,
Aut:
Aut:
Aut:
Formam huius distichi, in quo primum membrum revenit in versu pentametro, Ovidius bene amat. Vir doctus Barsby talem "distichon rotundum" nominat.[13] Aliud exemplum est Her. 5.117–118,
Et:
Ovidius quam maxime symmetriam colit. Vir doctus Wilkinson exemplum praebet e Metamorphosesin, 1.5–20.[14] Hic sunt duo enuntiata e duobus versibus et dimidio facta (v. 5–9), dein tetracolon in quo verbum nullus aut nec membrum quodque incipit (v. 10–14), dein tricolon (v. 15–17), dein aliud tetracolon cum chiasmo et antithesin (v. 17–20). Ut dicit Wilkinson, "rarius describitur Chaos tam composite, tam accurate."[15]
Verbum autem Quintiliani lascivus 'obscenus' non significat; Ovidius numquam verbis turpibus utitur (ut faciunt, exemplorum gratia, Catullus et Martialis).
Seneca maior hanc fabulam narrat:
Ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. Aiebat interim decentiorem faciem esse in qua aliquis naevos esset.[16]
Oportet aliquid dicere de re metrica. Metamorphoses est carmen epicum, hexametris scriptum, et fabula Medea debebat senariis uti. Omnia autem alia opera distichis elegiacis scribit Ovidius. Haec disticha strictissima sunt. Nulla elisio exstat trans caesuram pentametri[17] Haec elisio est rara apud poetas Latinos: quamquam Catullus (68.10) et Propertius (1.5.32, 3.22.10) pauca exempla praebent, Ovidius numquam facit. Ultimum verbum pentametri duas syllabas habet, fere semper[18]; nullus alius poeta Romanus huic regulae tam stricte oboedit. Quintum elementum biceps hexametri non contrahit; hoc est, Ovidius hexametris "spondiacis" dictis non utitur, vel paene numquam.[19] Elisio hypermetrica nulla est in Metamorphoseon libris.[20] Secundum W. F. Jackson Knight, Ovidius versus hexametros mavult qui in syllaba brevi terminant.[21]
Ultimi versus Metamorphoseon dicunt,
et recte augurantur, quod carmina Ovidii semper, usque ad nostra tempora, leguntur et a pluribus poetis aliisque artificibus imitantur.
Versus ex Amoribus inveniuntur in muris Pompeii.[22]
Seneca iunior opera Ovidii bene scit et saepe in dialogis et epistolis ea laudat. In fabulis, et res et sermonem Ovidii imitat; etiamsi non iam possumus fabulam de Medea cum fabula Ovidii de eadem heroide conferre, facile similitudines videmus.
Carmina epica post Metamorphoses scripta unam modo fabulam narrant, sed sententias, saevas pugnas, res moras praebent similes iis quas invenimus in carmine Ovidii. Bonum exemplum est locus libri sexti de Bello Civili Lucani ubi Sextus Pompeius ad veneficam Erichthonem venit (B.C. 6.413–830). Sermo Thebaidis Statii quoque multa Ovidio debet.[23]
Apulei mythistoria Metamorphoses, ut hic titulus clare monstrat, de corporibus in formas novas mutatis tractat. Recenter positum est ab Iuditha Hindermann Apuleium carminis Ovidii elegiacis quoque utitur ad amorem narrandum.[24]
Quarto saeculo, Claudianus carmen epicum scribat de Raptu Proserpinae, quae fabula ab Ovidio bis narratur: Fasti l. 4, Metamorphoses l. 5. Claudianus praeterea verbis versibusque Ovidii utitur.[25]
Medio Aevo, scriptores et lingua Latina et linguis vulgaribus opera Ovidii legunt. Secundum Ludovicum Traube, duodecimum et tertium decimum saecula erant aetas Ovidiana, sicut prioria saecula erant aetas Vergiliana et aetas Horatiana.[26]
Dantes Ovidium monstrat cum poetis optimis Homero, Horatio, Lucano in Limbo (Inf. 4.87–90).
Lingua Francogallica liber Ovidianus bene notus est Ovide Moralisé, qui omnes fabulae Metamorphoseon explicat quasi ut Ovidius Christianus esset. Auctorem huius libri nescimus.
Galfridus Chaucer operis Ovidii saepe utitur, in Fabulis Cantuariensibus, in Domo famae, et praecipue in libro de Muleribus Bonis.
Saecula litterarum renatarum vident multas editiones, commentaria, versiones, imagines, imitationes operum Ovidii. Inter libros Latine scriptos, plures sunt fabulae scaenicae. Gregorius Corrarius fabulam nomine Progne anno 1427 scripsit, quae historiam narrat Procnes e Metamorphoseon libro sexto. Henricus Bellamy anno fere 1623, dum discipulus erat in universitate Oxoniensi, fabulam de Iphide scripsit (vide Met. 9.667-797). Sunt etiam carmina epica, sicut Metamorphoses Hungariae a Petro Schez compositae anno 1716.[27]
Plures scriptores epistulas "heroicas" scripserunt quae aut Heroides imitaverunt aut ad has epistulas responderunt, et lingua Latina et linguis vulgaribus.[28] Helius Eobanus Hessus Heroidum Christianarum epistolas anno 1514 scripsit, tum Heroidum libros tres anno 1532. Michael Ambaciae (Michel d' Amboise) anno 1541 Les contrepistes d' Ovide nouvellement inventées et composées, librum Francogallice, edidit in quo sunt quindecim epistolae ad Heroides respondentes. Casparus Barlaeus Epistolam Ameliae ad Henricum Fredericum audacius sub ipsis Silvae Ducis moenibus militantem scripsit anno 1629; epistula, in primis sine auctoris nomine edita, de obsidione Silvae Ducis tractat (ut carmen epicum Barlae Sylvae Ducis Obsidio, eodem anno editum). Amelia est uxor Frederici Henrici principis Arausionis. Hanc epistulam imitaverunt plures et Latine et in lingua Batava.[29] Iohannes Barzaeus anno 1657 Heroum Helvetiorum epistolas composuit.[30]
Erasmus Epistulas heroidum commendat discipulis, qui volunt epistulas bene scribere. Alii scriptores has epistulas imitaverunt, ut docet Dörrie.
Carmen Petrarcae de Triumpho Amoris (primum carmen in libro cuius titulus Italianus est Trionfi) triumphum exponit ei quod legimus in Amoribus 1.2 similis, quamquam dicit Ovidium lascivi et lubrici et prorsus mulierosi animi fuissi.[31] Libri Boccacii de Claris Mulieribus et Decameron animam Ovidianam habent.
Gulielmus Shakesperius opera Ovidii bene scivit; exempli gratia, fabula de Pyramo et Thisba in fabula sua A Midsummer Night's Dream invenit apud Ovidium (Met. 4.53 sqq). Edmundus Spenser et res et modos Ovidii imitat, praecipue in carmine The Faerie Queene.[32] Elegia Iohannis Miltoni carmina Ovidii imitant. Christophorus Marlowe Amores Anglice vertit, sed versio Anglica maximi momenti est Arthuri Golding versio Metamorphoseon, anno 1567 edita.[33]
Michael Montanus dicit se Metamorphoses omnibus libris praeferre, dum puer erat (Essais 1.25), et opera Ovidii saepe citat.[34]
Michael de Cervantes se nominat "noster Ovidius Hispanicus"[35] in carmine dedicatorio mythistoriae Dominus Quixotus a Manica nomine, et in hoc libro nonnumquam de Ovidio loquitur.
Drama melicum his saeculis coepit. Primum drama, Dafne, ab Iacobo Peri scripta, rem habet e Metamorphoseon libro primo. Plura alia dramata fabulis Ovidii utuntur, libellos habentes saepissime linguis vulgaribus. La Calisto (1651) Francisci Cavalli historiam Callistus italiane narrat; Phaeton (1683) Iohannis Baptistae Lully libellum Francogallicum habet; Niobe regina di Tebe (1688) Augustini Steffani Italiane de Niobe tractat.[36]
Pictores fabulas e Metamorphoseon libris saepe pingunt; vir doctus Wilkinson dicit facile videri quomodo Ovidius pictores huius aetatis tantum moveat.[37] Exemplorum gratia, Titianus pinxit Europam cum tauro, Actaeonem morientem, Dianam cum Callistu. Petrus Bruegel senior Icarum in mare cadentem, Rubens Heronem et Leandrum, Apollinem et Daphnen, Perseum et Andromedam, Phaethontem, et alias fabulas ex Ovidii libris pinxit.
Poetae recentiores vitam et opera Ovidii colunt. Inter carmina in certamine poetico Hoeufftiano laudata aliqua sunt Ovidiana, sicut In mulieres litteratas Petri Rosati (anno 1897), Protesilaus Iacobi Hartmann (anno 1905), Psittacus et passer Hermani Weller (anno 1918), Ultimi Ovidii dies Francisci Sofia Alessio (anno 1931), Carmen et error Nelli Martinelli (anno 1953). Liber After Ovid ('Post Ovidium' sive 'Secundum Ovidium'), editus anno 1995 a Michael Hoffman et Iacobo Lasdun, fabulas renarrat versibus Anglicis.
Nova litterarum forma saeculo septimo decimo est mythistoria per epistolas narrata, quae formae exempla notissima sunt Epistulae Lusitaniae (1669, sine nomine scriptoris), Les Liaisons dangereuses (1782) a Francico Petro Choderlos de Laclos scriptus, et Pamela ab Anglico Samuel Richardson (1741) scriptus. Haec forma ex Heroidibus partim orienda est, partim ex epistolis Abelardi et Heloisae, partim ex aliis mythistoriis de amore tractantibus, sicut illa Historia de duobus amantibus ab Aenea Silvio Piccolomini scripta (anno 1444).[38]
Quamquam pauca dramata melica in musica libellos Latinos habent, exstat drama Apollo et Hyacinthus, anno 1767 a Mozart compositum, quod fabulam Ovidianam narrat (Met. 10.174 sqq.). Handel quoque plura dramata scripsit, quarum res e Metamorphoseon libris veniunt, sicut Acis et Galatea (Met. 13.750 sqq.) et Semele (Met. 3.251 sqq.), amborum libellis Italice scriptis. Gluck drama melicum clarissimum de Orpheo et Eurydice anno 1762 composuit (v. Met. 10.1 sqq., sed etiam Vergili Georg. 4); Iacobus Offenbach eandem fabulam tractavit in opera comica Orpheus apud Inferos (1858). Alii musicae compositores, hodie minus noti, similia dramata scripserunt, inter quae Thomas Arne, Lapsus Phaethontis (The Fall of Phaeton, 1736).
Compositores in operibus sine vocibus quoque de fabulis et rebus Ovidianis tractant. Beniaminus Britten Six Metamorphoses after Ovid ('Sex Metamorphoses Secundum Ovidium') ad tibiam ligneam altisonam scripsit; partes operis sunt Pan, Phaethon, Niobe, Bacchus, Narcissus, Arethusa. Richardus Strauss Metamorphosen ad chordophona anno 1946 composuit, e carminibus Goetheano et Ovidiano.
Pictores "neoclassici" dicti saepius res apud Vergilium aut in historia quam apud Ovidium inveniunt, sed Iacobus Ludovicus David anno 1772 Apollinem et Dianam qui in pueros Niobes impetum faciunt, fabulam e sexto libro Metamorphoseon, pinxit. Anna Ludovica Girodet, discipulus eius, Pygmalionem et Galateam (Met. 10.243 sqq.) anno 1819 pinxit.
Pictores Romantici historias ab Ovidio narratas et historiam Ovidii ipsius pinxerunt. Eugenius Delacroix Francogallicus tres imagines Ovidi apud Scythas pinxit. J. M. W. Turner Anglicus etiam exsulem, Ovid e Roma exulatus anno 1838, et Persephonem raptam anno 1839 pinxit.
In astronomia asteroides 2800 Ovidius apud honorem Ovidii nominatus est anno 1960.
Pictor Americanus nostrae aetatis Cy Twombly res Ovidianas interdum pinguit, inter quas Hero et Leander (1962 et 1987), Flammeum Orphei (1971), Narcissus (1976).
Fabula scaenica Metamorphoses a Maria Zimmerman scripta Sicagi anno 1998, Novi Eboraci anno 2002 acta est.
Sunt aliquae mythistoriae de vita Ovidii. Una est Betray the Night ('Noctem prode'), anno 2009 a Benita Kane Jaro scripta.
Ovidiopolis urbs Ucrainae haud longe a loco exilii Ovidii sita anno 1795 iussu Catharinae II poetae nomen cepit,
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.