Publius Vergilius Maro
poeta Romanus From Wikipedia, the free encyclopedia
Publius Vergilius Maro[1] (natus Andibus die 15 Octobris 70 a.C.n.; mortuus Brundisii die 21 Septembris 19 a.C.n.[2]) fuit poeta Romanus, qui aevo Augustano floruit. Tribus innotuit litterarum Latinarum operibus maximis: Bucolicis, Georgicis, Aeneide carmine heroico; de quibus vide infra. Praeterea nonnulla poemata minora, in Appendice Vergiliana collecta, antiquitate ei tribuebantur.[3][4][5]
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 15 Octobris 70 a.C.n.; Andes
Obitus: 21 Septembris 19 a.C.n.; Brundisium
Patria: Roma antiqua
Obitus: 21 Septembris 19 a.C.n.; Brundisium
Patria: Roma antiqua
Familia
Genitores: ; Magia Polla
Memoria
Sepultura: Parco Virgiliano
Vita
Andibus, prope Mantuam, Idibus Octobribus anno 70 a.C.n. modico genere natus est; nam pater fuit figulus, qui apium cultu et adquirendis silvis divitias suas auxit, filia apparitoris mater Magia Pollia. Vir erat corpore et statura grandi, aquilo colore, facie rusticana.[6] A Sirone Epicureo Neapoli litteras didicit, tum Cremonae, Mediolani, Romae. Honoribus valetudine varia aegrotans non studebat, nam plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sed arti poeticae Catullum Lucretiumque secutus, totum se dedit. Romae Epidius artis rhetoricae doctor, qui Octavianum et Antonium docuerat, eloquentia eum erudivit. Cum causam oraret, pavidus orator habebatur. In Vita Vergilii a Suetonio scriptum legimus rudimentum Vergilii artis poeticae, quod primum fuisse dicitur Ballistam magistrum illudens (Vita Vergilii 3):

Postquam Cremona auxilium auctoribus Caesaris caedis, qui anno 42 apud Philippos victi sunt, tulerat, veteranis huiusce belli sola his in locis sita, quorum in numero villa Vergilii erat, praemio data sunt.
A divite Maecenate animadvertus est, a quo Vergilius satisfactionem recepit pro damno rerum suarum. Favoribus Maecenatis magnos viros Romanos cognovit, inter quos Octavianus, qui postea ei mandavit ut Aeneida componeret.
Georgicam ad Maecenatis ipsius mandatorium scripsit.
Inter amicos Vergilii fuerunt C. Cornelius Gallus poeta (Ecl. 6.64, 10 passim), P. Alfenius Varus (Ecl. 6.7),[7] C. Asinius Pollio poeta et consul, Q. Horatius Flaccus poeta, ac Maecenas, cui Georgica dedicavit.
Mors
Aeneïde composita, circa anno 19 p.C.n., Vergilius in Asiam Minorem Graeciamque adivit, ut suos versus poliret regiones quas depinxerat visitando. Ibi Octavianus ei persuasit ut secum Romam rediret. In itinere autem ictu solis affectus est, et cum Megaram pervenisset, in gravem morbum incidit. Nonnullis diebus post, a.d. XI kalendas Octobres, Brundisii mortuus est. Epitaphium ipse composuerat:
- Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
- Parthenope, cecini pascua, rura, duces
Post mortem
Vergilio mortuo, Lucius Varius Rufus et Plotius Tucca Aeneidem edendum curaverunt. Poeta autem maluit carmen perdere, quod nondum finitum est: plures versus imperfecti manent. Structura autem et historia formam ultimam habuerunt.[8] Nam secundum Vitam Vergilii, poeta "Aeneida prosa prius oratione formatam digestamque in duodecem libros particulatim componere instituit, prout liberet quidque, et nihil in ordinem arripiens. Ac ne quid impetum moraretur, quaedam imperfecta transmisit, alia levissimis verbis veluti fulsit, quae per iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec solidae columnae advenirent." Hac ratione invenimus aliquos versus qui non sunt integra hexametra, ut "Hic cursus fuit" (1.534).
Fortuna



Multi Christiani crediderunt eum Christianum fuisse, quippe quo Vergilius, quarto Eclogarum poemate, scripserat de infante qui mundum recturum esset: multi putabant illum de Iesu Christo dixisse.
Homines Aevo Medio solebant, nomine sortes Vergilianae, fortuitum versum ex Aeneide carpere, credentes quia revelaret quomodo viverent.
Vulgari etymologià nomen poetae contextum est cum illo ramo aureo, quem Sibylla Aeneam iusserat ex arbore carpere, ut Orcum posset intrare[9], quique Charonti donatus "venerabile donum fatalis virgae" dictus est.[10] Virgilium ergo poetam per totum medium aevum appellabant.
Dantes Alagherius Vergilio partem dedit in Divina Comoedia: Vergilius narratorem per infernum duxit.
Dicta Vergilio tributa
- Mantua me genuit. Calabri rapuere. Tenet nunc
- Parthenope. Cecini pascua, rura, duces.
Vergilii opera
- Bucolica sive Eclogae X quas triennio perfecit. Sunt carmina pastoralia, similia carminibus Theocriti
- Georgicon libri IV, qui sunt carmina didactica de agricultura; quos septem perfecit annis.
- Aeneidos libri XII. Sunt de Aenea, viro Troiano, qui in Africam et inde in Latium perfugit, ubi Lavinium urbem condidit; quos undecim perfecit annis.
Omnia opera certissime a Vergilio scripta versu hexametro utuntur.
Carmina minora Vergilio attributa, quae nomine Appendicis Vergilianae nota sunt:
- "Culex"
- "Ciris"
- "Moretum"
- "Dirae"
- "Copa"
- "Catalepton" (Priapea)
- "Est et non"
- "Maecenas (poema)"
- "Aetna (poema)"
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.