From Wikipedia, the free encyclopedia
Orpheus (Graece Ὀρφεύς) in mythologia Graeca est cantor, filius regis Thracii Oeagri vel dei Apollinis, et Musae Calliopis. Possibile est Apollinem eum quomodo lyra psallenda sit docuisse. Orpheus unus Argonautarum erat, quos inter se pugnantes Orpheus cantando saepe placabat. Orpheus uxorem Eurydicem naiadam in matrimonium duxit, quam post aliquid temporis ab Orpheo subito erepta est hoc modo: Aristaeus amans aliquo die Eurydicem temere fugientem sectatus est, sed puella serpente veneni pleno morsa ad inferos discessit. Orpheus ipse apud Taenarum promontorium ad inferos descendit, ut Eurydicem ad diei lucem reduceret. Proserpina, regina mortuorum, passa est Orpheum orbum uxorem reducere dummodo ne ascendens respiceret, sed Orpheus, male fidens, iam ultimum tempus respexit. Necatus a Maenadibus, ipse constellatio Lyra factus esse putatur. Quam opinionem non secutus est Plato qui animam Orphei odio mulierum in cycni formam renasci voluisse referebat.
Praecepta Orphei tributa citantur a multis scriptoribus Graecis et Romanis:
Vicimedia Communia plura habent quae ad Orpheum spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Orpheum spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.