Remove ads
humanista et theologus batavus From Wikipedia, the free encyclopedia
Desiderius Erasmus Roterodamus (Batavice Gerrit Gerritszoon, Roterodami die 27 vel 28 Octobris 1469 natus; Basiliae die 12 Iulii 1536 mortuus), clarissimus utriusque linguae magister necnon theologus atque ecclesiae melioris reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac merita sua “humanistarum princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram sancti Augustini familiam adscriptus, ibidem sacerdos factus episcopum Cameracensem secutus est; dein Lutetiae Parisiorum studuit, totamque Europam ad occidentem solem et meridiem vergentem peragravit. Multa profecto scripsit opera quae et ad linguam Latinam tradendam excolendamque et mores ecclesiae hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis vestigia Laurentii Vallae secutus Novum Testamentum Graece et Latine edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae Christianae habetur fuisse qui autem vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc temporis neque multis Protestantibus neque Catholicis gratus erat. Itaque paulo ante mortem Basiliam, ubi apud amicum et typographum Ioannem Frobenium versabatur, postquam urbs protestantibus se adiunxit, reliquit, Friburgum Brisgoviae migravit. Ibi anno 1536 mortuus, Basiliae in ecclesia cathedrali sepultus est. Quamquam calculis renalibus semper laborabat, non iis moritur.
Familia
Memoria
Ratio Erasmiana, ratio commutationis scholasticorum in Unione Europaea, nomen ab Erasmo tenet.
Multae variaeque ab Erasmo ad homines illius aetatis doctissimos scriptae epistulae exstant in quibus multa de temporis sui moribus describit. Numerus epistularum ab Erasmo ipso scriptarum et ad nos traductarum ad dua milia est. Alias quidem habemus epistolas ab aliis scriptas ad Erasmum conservatas, ex quibus facta, consilia, controversiasque vitae non tantum Erasmi ipsius percipere possumus, sed etiam multorum aliorum eiusdem temporis virorum clarorum.
Hae omnes Latine scriptae sunt. Hac utentes lingua homines docti ex omnibus partibus Europae inter se ita facile colloqui poterant, ut non necesse esset eis multas linguas vulgares discere. Erasmus nostram linguam praecipue excoluit non minus in epistulis suis quam in ceteris operibus.
Notandum est quod Erasmus non tantum epistulas ipsas scripsit, sed etiam libellum appellatum De conscribendis epistolis, id est quomodo epistulae varias ob causas optime scribendae sint, protulit. Hoc in opere praecepta exemplaque generum epistularum adhibenda praebuit.
Erasmus ter in Anglia commoratus est.
Primum anno 1499 Erasmus ab discipulo Gulielmo Blount quarto Baro Mountjoy invitatus se ad Angliam contulit, ubi unum annum manens in amicitiam nonnullorum doctorum anglicorum acceptus est, imprimis Thomas Mori, qui eo tempore erat vir eruditione clarissimus, et Ioannis Colet, inter alios, quibuscum totam vitam amicus manebat carissimus amabilissimusque. Circiter anno in Anglia peracto, amicis eum ut diutius in Anglia maneret magnopere exhortantibus, attamen redivit Erasmus ad continentem Europaeam.
Selectio hominum auctorum epistolarum ad Erasmum missarum:
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.