From Wikipedia, the free encyclopedia
Martinus Lutherus,[1][2] O.S.A. (natus 10 Novembris 1483[3]; mortuus 18 Februarii 1546), fuit professor theologiae Christianae, presbyter, auctor, compositor, monachus Augustinianus[4] Germanus, atque unus e personis reformationis Christianae maximi momenti. Presbyter ordinatus est anno 1507; mox autem certas doctrinas ususque Ecclesiae Catholicae reicere coepit, praesertim commercium indulgentiarum, quas disputavit in Disputatione pro declaratione virtutis indulgentiarum, nonaginta quinque thesibus academicis anno 1517 propositis. Leo Papa X anno 1520 poposcit, et imperator Carolus V in Concilio Wormatensi anno 1521 iussit, eum suas scripturas renuntiare, sed ipso recusante, excommunicatus est a papa, ac proscriptus est ab imperatore.
Familia
Memoria
Lutherus monachus factus est anno 1505 apud Augustianos Erfordienses, postquam tempestate saeviente votum ad Saxum Lutheri fecit. Dum in quodam monasterio degebat, cupiditates coercebat et corpus suum torquebat vigiliis et inedia, animae pacem tamen non inveniebat. Post multos annos cum in Sancti Pauli Epistula ad Romanos (1:17) legeret ("Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet"), denique intellexit salus solum Dei donum esse (confer infra doctrinam).
Die 4 Octobris 1512 Wittenbergae licentiatus theologiae promotus est.
Anno 1517, tractatum suum Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum inscriptum ac 95 thesibus receptum ad ostium ecclesiae Wittenbergensis adfixit. Reformatio sua schisma ecclesiae effecit. Die 29 Octobris 1525 in ecclesia castelli Wittenbergae primam missam lingua Theodisca celebravit.
Opus praeclarissimum fortasse Lutheri est conversio Bibliorum in linguam Theodiscam; id autem fuit quasi initium linguae Germanicae superioris. Quae conversio ei ideo tantae curae erat, quod ad scripturam sacram populum Christianum reverti neque ecclesiae Catholicae ministris morem gerere oportere existimavit, ut Dei legem voluntatemque intellegerent.
Cum Lutherus mortuus esset, haec verba ab eo scripta et in mensa posita a Iohanne Aurifabro inventa sunt:
1. Virgilium in Bucolicis nemo potest intelligere, nisi fuerit quinque annis Pastor. Virgilium in Georgicis nemo potest intelligere, nisi fuerit quinque annis Agricola. 2. Ciceronem in epistolis (sic praecipio) nemo integre intelligit, nisi viginti annis sit versatus in Republica aliqua insigni. 3. Scripturas sanctas sciat se nemo degustasse satis, nisi centum annis cum Prophetis, ut Elia et Elisaeo, Ioanne Baptista, Christo et Apostolis Ecclesias gubarnarit.
Ab anno 1520 et Lutherus et Roterodamus, "doctorem universalem" nominatum, late clarissimi erant. Sententiae diversae in libris de libero arbitrio Roterodami (1524) et de servo arbitrio (1525) culmen inveniebant.
Scripsit Roterodamus: "Inter difficultates, quae non paucae occurrunt in divinis literis, vix ullus labyrinthus inexplicabilior, quam de libero arbitrio. (...) Nuper autem renovata est (...) vehementius exagitata per Martinum Lutherum, cuius exstat de libero arbitrio assertio. (...) A temporibus apostolorum ad hunc usque diem, nullus adhuc scriptor exstitit, qui in totum tolleret vim liberi arbitrii, (...)"
Respondit Lutherus: "(...) Tu vero, theologus et christianorum magister, praescripturus illis formam christianismi, non saltem more sceptico tuo, dubitas quid necessarium et utiles illis sit, sed plane in diversum laberis, et iam contra ingenium tuum assertione inaudita, iudicas, ea non esse necessaria, quae nisi necessaria et cognita certo fuerint, nec Deus, nec Christus, nec Evangelion, nec fides, nec quicquam reliquum est, ne iudaismi quidem, multo minus christianismi. Deum immortalem, Erasme, quantam fenestram immo quantum campum aperis contra te agendi et dicendi, quid tu de libero arbitrio boni aut recti scriberes, qui tantam ignorantiam scripturae et pietatis, his verbis tuis confiteris?"
Lutherus dixit hominem non operibus, sed sola fide servari posse (id est, salutem fide comparari, non operibus). Nam ne operibus quidem bonis voluntatem creatoris a creatis obligari. Ad quam fidem sola scriptura solaque Dei gratia esse ascendendum. His theologiae praeceptis praecipue a Sancti Pauli Epistula ad Romanos scripta profectus est.
Duas autem esse veritates: legem et evangelium. Christum Lutherus agnoscit agnum Dei esse, qui tolleret peccata mundi. Epistulas quidem Pauli apostoli novo quodam sensu reperto explicavit, ut omnia hominum facta in peccatis numeraret. Nihil quod faceremus Deo placere, Deum tamen nos tantopere amare, ut filium suum misisset. Filio eius Christo in cruce mortuo diabolum vel potius peccatum ipsamque mortem victam esse. Peccata nostra in Agnum esse iacienda, ut servaremur. Haec est parva pars fidei atque doctrinae Lutheri. Confessio Augustana primo officialiter novam fidem descripsit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.