abatissa et philosopha francogalla From Wikipedia, the free encyclopedia
Heloisa, vel Heloisa Argentolii monacha[1] vel Heloisa Paracleti abbatissa[2] (Francogallice Héloïse; nata 1098, mortua Abbatiae Paracleti die 15 Maii 1164 ), fuit monacha, philosopha, scriptrix, doctrix, et abbatissa.
Familia
Memoria
Origo et pueritia Heloisae paene obscurae sunt. A monachis in monasterio Aкgentolii erudita, sermones Latinum, Graecum et Hebraicum didicit. Scribere et legere Lutetiae coepit. Opera de amore et matrimonio et amicitia similia operibus Ciceronis scripsit, in quibus epistulae, fabulae, carmina. Quorum pars autem amissa est. Petrus Abaelardus Heloisam valde peritam legendi scribendique vocat.
Petrum Abaelardum doctorem et philosophum scholasticum adamavit, cum discipula eius undeviginti annos esset. Aliquando Abaelardo nupsit et Astrolabium filium peperit. Exstant septem epistulae de rebus Abaelardi et Heloisae, in quibus monachicum munus castitatis adversus amorem suum disputant.
Postquam ab Abaelardo digressus est, Heloisa monacha et tunc abbatissa Paracleti erat. Tandem praelata nullius erat, habens praedia per Franciam.
Primum corpus Heloisae iuxta illud Abaelardi sepultum erat; saeculo undevicesimo autem ambo Lutetiam mota sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.