From Wikipedia, the free encyclopedia
Dialogus est sermo duorum aut plurium hominum, qui de aliqua re vel quaestione inter se conloquuntur aut disceptant. Apud Graecos et Romanos antiquos dialogus saepissime in disputationibus philosophicis versabatur, et Plato auctor dialogorum omnium maximus non solum aetatis suae sed fortasse omnium aetatum. Paucae quidem quaestiones dialogo solventur, nam dialogus viam quandam conciliatricem praebet, qua ad meliorem rei tractandae intellectum progredi possimus. Eadem opera alter melius alterius cogitandi rationem cognoscere et intellegere poterit.
Dialogus et dicendi et scribendi ratio est, quae cum monologo ad genus deliberativum pertinet. Sed monologus aemulator est, dialogus conciliator. Dialogus minus in actione consistit quam in conciliatione, nam caput est argumento dialogum serere atque ad locum et tempus accommodare. Praeterea dialogus non solum genus dicendi vel scribendi est sed etiam expositio quae diversissimis narrationibus contribui potest. In themate tractando dicta et contra dicta (sive responsa) aut recta (sicut apud Platonem) aut relata ab auctore (ut in Ciceronis Oratore) alternant. Apud Ciceronem ex orationibus disceptantium declamationes longae evadunt.
Dialogus mutuatum est a vocabulo Graeco διάλογος 'sermo, colloquium' (quod ad verbum διαλέγεσθαι 'disserere' refertur). Primum apud Ciceronem invenitur, et quidem saepissime Latinis litteris scriptum. Inde a medio aevo per linguas peregrinas diffusum est.
A dialogo differt diverbium, quod pars est comoediae et cantico opponitur: cum unus tantum histrio canticum agat, in diverbio autem plures.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.