From Wikipedia, the free encyclopedia
Ecclesia antiqua significat prima saecula historiae ecclesiasticae a Pentecoste ("dies natalis ecclesiae") fere anni 30 usque ad finem Antiquitatis, qui autem ab aliis aliter statuitur.
Plerumque Ecclesia antiqua tempus ante discessum Ecclesiarum Orthodoxarum Orientalium atque alienationem theologicam ecclesiarum Orthodoxae et Romano-Catholicae denotat. Evolutio theologica, Oecumenica concilia, sancti Patresque ecclesiae huius aevi ab omnibus ecclesiis magnis comprobantur.
Ad Ecclesiae antiquae aevum Ecclesia primitiva (sive tempus apostolorum), Patres Apostolici, apologetae, martyres Ecclesiae antiquae, Patres Ecclesiae, ecclesia imperialis post Conversionem Constantinianam et quattuor Oecumenica concilia usque ad Concilium Chalcedonense (anno 451) pertinent.
Quod ad ecclesiam occidentalem attinet, aevum Ecclesiae antiquae saepe usque ad occasum Imperii Romani occidentalis extenditur, secundum quosdam scriptores etiam usque ad Gregorium Magnum (540–604), ultimum Doctorem Ecclesiae, qui etiam ab ecclesia orientali approbatur.
Sunt variae notiones pro Ecclesia antiqua in usu, quae partim eadem exprimunt.
Tempore Ecclesiae antiquae religio Christiana in ecclesiam episcopalem profecta est, quae denique e quinque patriarchatibus (Alexandria, Antiochia, Hierosolyma, Constantinopolis et Roma) constabat.
Eodem tempore vita monastica orta est, Pachomius Tabennisiensis prima monasteria in Aegypto condidit, Basilius Caesariensis et Benedictus de Nursia regulas suas scripserunt
Aevum Ecclesiae antiquae est tempus Patristicae. Hoc tempore Canon Novi Testamenti statutus est et symbola generaliter approbata definita sunt. Doctrina ecclesiastica ab apologetis defendebatur, inter alia contra Gnosin. Praecipue controversiae de persona Christi deque trinitate (Arianismus, Nestorianismus et Monophysitismus), de peccato originali (Pelagianismus) atque de natura ecclesiae (Donatismus) Ecclesiam antiquam concusserunt et diviserunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.