16 Ianuarii - Nocte inter 15° et 16° diem Ianuarii terrae motus fuit epicentro Basiliae Scalis nomine Caroli Francisci Richter appellatis fortitudo erat tres et duae partes.
21 Februarii - Praeses administrorum ItaliaeRomanus Prode a gubernatione rei publicae recessit quia in senatu legati eum numero sufficiente in rebus ad bellum Afganicum pertinentibus sequi non voluerunt.
3 - Tramen Grandis Velocitatis litteris compendiariis TGV est nunc celerrimus hamaxostichus orbis terrarum cum celeritatem 574,8 km/h ex Francia orientali Lutetiam currens confecerit.
A die 6 usque ad 8 Iunii — Heiligendamii prope Rostochium in Megapoli et Pomerania Citeriore in Germania rectores gregis 8 conveniunt ut de rebus oeconomicis, politicis, socialibus, oecologicis consiliarentur. Magnae copiae aedilium militumque paratae sunt ut illos defenderent. Magnae enim protestationes populares et violentae in regione habentur et expectantur. Protestantes rectores mundi malorum causam esse contendunt.
27 — Gordon Brown munus primi ministri Britanniarum Regni accepit. Antonius Blair, ab eodem munere discedens, negotium accepit legati internationalis pro pace in civitatibus Orientis Medii.
24 Iulii—Illicita sanguinis transfusione (ex opinione officinae probationis Circuitus Franciae) ab Alexandro Vinokourov clandestino accepta, socii manus Astanae a toto birotationis certamine se removerunt.
10 Augusti—Ut lapsus indicum bursarum vitetur argentarii Europae et CFA plura miliardaeuronum et dollariorum duobus proximis septimanis in mercaturas duxerunt. Die Iovis, verbi gratia argentarii publici Europaei nonaginta quinque miliarda euronum mutuo dederunt ut rerum pecuniariarum mercatores iterum fiduciam in rebus oeconomicis caperent.
17 Augusti—Hypothecarum gigas "Primus Magnus" seu First Magnus a negotiis desistit quamquam negotiis subprimariis deerat. Benus Bernanke, Systematis aerarii foederalisCFA (Fed), sanavit condicionem nuper labentium bursarum mundi, die Veneris inopinate dimidia parte centesimae, ad 5.75% scilicet, comminuens usuram deductionis, qua ipsum aerarium foederale commercialibus (privatis) pecuniam mutuum dat. (Confer "Ephemeris.")
27 Decembris — Benazir Bhutto, notissima vitae publicae Pakistaniensis femina, bis prima ministra, in insidiis tromocraticis quae multas alias victimas fecerunt necata est.