Iesuita, coniuncta From Wikipedia, the free encyclopedia
Societas Iesu est ordo religiosus ab Ignatio de Loyola, Francisco Xaverio, Petro Fabro, aliisque sociis conditus. Quem Paulus III papa die 27 Septembris 1540 bulla apostolica "Regimini militantis Ecclesiae" approbavit.
Initium Societatis Iesu posuerunt septem socii anno 1534 Lutetiae cum voverint paupertatem et castitatem perpetuam et peregrinationem ad Hierosolymam. Impossibili pereginatione belli causa, deciderunt Romam contendere et sibi Papam offerre ad missiones. Ita annis successivis ordinem religiosum condiderunt.
Patres Societatis Iesu laborem dedicant curae animarum, imprimis Exercitia spiritualia dant, in toto orbe terrarum collegia ad erudiendos pueros et universitates studiorum fundunt, in missionibus fidem propagant, operibus caritatis egentes adiuvant. Principia societatis sunt, secundum Ignatium de Loyola, inter alia "discreta caritas" et "accommodatio". Sententia societatis est "(Omnia) Ad maiorem Dei gloriam," quae litteris compendiariis AMDG seu OAMDG scribi solet.
Die 13 Martii 2013 Georgius Marius Bergoglio primus ex ea societate papa creatus est.
Societati "praepositus generalis" praeest, qui a die 19 Ianuarii 2008 Adolphus Nicolás est. Decessores eius fuerunt:
Die 21 Iulii 1773 papa Clemens XIV edictum Dominus ac Redemptor promulgavit, quo hanc societatem abolendam decerneret.
Tempore dissolutionis Iesuitae ducti sunt a:
Anno 1814 Societas Iesu restituta est.
Ab anno 1981 usque ad annum 1983, cum Petrus Arrupe gravi ictu laboraret, curatores ordinis fuerunt Paulus Dezza et Iosephus Pittau.
Albi · Augustiniani · Barnabitae · Benedictini · Camilliani · Canonici Augustiniani · Capuccini · Carmelitae · Carmelitae Discalceati · Carthusiani · Cistercienses · Claretiani · Comboniani · Dominicani · Eudistae · Filii Amoris Misericordis · Franciscani · Iesuitae · Lasalliani · Legionari Christi · Mercedarii · Minimi · Oratoriani · Passionistae · Praemonstratenses · Rosminiani · Sacra Familia · Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes · Salesiani · Scalabriniani · Scheutistae · Servi Mariae · Servi Iesu et Mariae · Spiritani · Trappistae · Trinitarii · Ursulinae · Vincentiani
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.