From Wikipedia, the free encyclopedia
Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiae, vel Trappistae, Ordo religiosus et pars Familiae cisterciensis est. Eorum abbas generalis ex mense Februario 2022 est Bernardus Peeters, Batavus.[1]
Tres Congregationes Cistercienses, de quatuor praesentibus, B. M. V. de Trappa in Capitulo Generali extraordinario anni 1892, voluntate Sanctae Sedis Apostolicae, novum ramum Cisterciensem formaverunt: Ordinis Cisterciensium Beatae Mariae Virginis de Trappa appellatus.
Papa Leo XIII anno 1902 constitutionem apostolicam cognominatam Non mediocri sane concessit, Ordini isto participationem plenariam habere traditioni Cisterciensis Ordinis. Ordo novus tunc accepit nomen Ordo Cisterciensium Reformatorum seu Strictioris Observantiae.
Post multos annos nomen istum alio Ordini Cisterciensi assimilatum est. Nunc ergo nominatum est Ordo Cisterciensis Strictioris Observantiae. Hoc Ordo OCSO structuram iuridicam Congregationis monasticae habet sicut Congregationes particulares Ordinis Cisterciensis OCist. Differentia autem est facultatem eligere Abbatem generalem OCSO votis distinctis Capituli Abbatum et Capituli Abbatissarum.
Communitas Novi Monasterii seu Cistercii anno 1898 restaurata a monachis monasterii ad Septem-Fontes et monasterii de Trappa denuo facta est mater totius Familiae Cisterciensis.
Congregatio quarta Trappistarum cognominata de Casamari seu Trappistarum mitigatorum anno 1929 incorporata est Ordini Cisterciensi OCist.
Conspectus monasteriorum cisterciensium strictioris observantiae sub re Ordo Cisterciensis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.