From Wikipedia, the free encyclopedia
Omnes paginas mensis—praesentem, priores, proximas—haec pagina infra ostendit. Ut commentarius fiat pagina mensis, plurimi Vicipaediani de eo consentire debent. Si quandam paginam vis paginam mensem facere, sodes, disputa eam apud disputationem huius paginae.
Ostrea edulis, Latinitate classica ostrea seu rarius ostreum (Graece ὄστρεον, ὄστρειον), est illa species bivalvium generis Ostreae quae olim fere ubique in litoribus Europae reperta multis locis culta est. Ibidem hodie species Magallana gigas introducta est. Ostrea edulis in variis partibus Europae rursus introducta, rarius viget. Ad litora multarum Europae civitatum colitur, insuper in Tunesia, Maroco, Namibia, Africa Australi necnon Cenomannica. O. edulium cultarum anno 2015 2 872 000 chiliogrammata venditata sunt, pretio $19 363 000.
Iam aevo praehistorico ostreae huius speciei ad litora Mediterranea et Europaea ab hominibus quaerebantur. Graeci Romanique ostreas saepe cruda, saepe et cocta comederunt: ita de nutrimento Galenus saeculo II exeunte "ostrea inter alia testacea" ait "carnem habent mollissimam ... alvum valentius subducunt, corpus autem imbecillius nutriunt"; at quamquam alia ostracoderma "omnia elixantur, ostrea vero citra elixationem mandunt[ur]; quidam autem etiam in sartagine frigunt".
Sub monarchiis Hellenisticis Romanoque gastronomi assidui ostreas harum regionum fere omnium degustare potuerunt: ita aestimatio ostrearum nonnumquam in fontibus Graecis et Romanis descripta est. Xenocrates diaeteticus saeculo I p.C.n., facultatibus ostrearum digestivis expositis, ostrea optima e talibus explorationibus reperta sic enumeravit: "Ostrea pelagica tenues et sine nutrimento quia sole non videntur ... ergo pulcherrima ad ostia Nili reperiuntur Ephesique in aditu Caystri ... Brundisii etiam, Tarracone, Narbone, Dicaearchiae in lacu Lucrino, Chelidoniis, Leucade, Actii et in sinubus Libycis." Plinius encyclopaedicus eodem aevo e relationibus Muciani ter consulis haec citavit: "Sunt ergo Muciani verba, quae subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Britannicis, suaviora Medulis, acriora Ephesiis, pleniora Iliciensibus, sicciora Coryphantenis, teneriora Histricis, candidiora Circeiensibus: sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est. Variantur coloribus", addidit Plinius, fonte non citato, "rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Circeiis." Ausonius saeculo IV exeunte productius, sed praecipue de provinciis occidentalibus: "Sed mihi prae cunctis mitissima quae Medulorum / Educat oceanus, quae Burdigalensia nomen / Usque ad Caesareas tulit admiratio mensas ..."
Hae paginae tamquam paginae mensium monstrabuntur si pagina propria non iam designata sit. Hae "paginae vicariae" sunt redirectiones ad paginas mensium anteriores.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.