carmen epicum Homero attributum From Wikipedia, the free encyclopedia
Odyssea est carmen epicum Graece saeculo octavo seu septimo a.C.n. compositum et Homero adscriptum. Historiam Iliadis post intervallum continuans, de itinere Ulixis post Bellum Troianum tractat.
I | α[1] | Ad initium carminis poëta Musam invocat. Deorum concilium fit de Ulixe a Calypsus insula liberando et in Ithacam mittendo. Dea Minerva in Ithacam proficiscitur ad Telemachum, similis facta Menti regi Taphiorum. Facto autem colloquio, Telemachus, a Minerva suasus ut proficisceretur ad patris inquisitionem, in Pylum quidem ad Nestorem, in Spartam vero ad Menelaum. Procorum fit convivium. |
II | β | Congregato concilio Telemachus denuntiat procis ut exeant e domo Ulixis. Acceptis autem ab Euryclea quae peregrinationem necessaria erant, a Minerva sociis et navi, navigationem solvit post solis occasum. |
III | γ | Telemachum venientem cum Minerva (quae personam Mentoris, Odysseo consiliarii, adsumit) Nestor hospitio excipit, et narrat quae accederunt Graecis e Troia reditis. Sacrificium facit. Telemachus curru accepto cum Pisistrato Nestoris filio Spartam proficiscitur. Nocte superveniente divertuntur apud Dioclem Pheris. |
IV | δ | Apud Menelaum hospitio exceptus cum Pisistrato Telemachus, nuntiat ea quae in Ithaca a procis fiebant. Ipsi narrat Menelaus de reditu Graecorum et Protei vaticinio, per quod cognovit Agamemnonis mortem Ulixemque apud Calypso retentum. Proci eo tempore de Telemacho occidendo consultant. Consolatur autem Minerva per somnium Penelopam, Telemachi profectionem graviter ferentem, persona Iphthimae Penelopae sorori adsumpta. |
V | ε | Concilio deorum iterum facto, Iuppiter Mercurium mittit ad Calypso, Ulixem demittendum iubens. Quae iussum facit. Decima vero octava die conspicatus eum Neptunus, et indignatus, solvit ratem. Leucothea vero ei dat vitam, praecipiens ut postquam ad terram appulisset, abiiceret eam, et multa passus, in Phaeacum regionem venit servatus. |
VI | ζ | Minerva adstans per Nausicaae Alcinoi filiae iubet illam vestis ad flumen ferri lotum; instari enim ei nuptias. Illa vero iussa facit, deinde ludit cum ancillis. Audiens autem ipsas Ulixes expergiscitur, et precatus Nausicaam, vetemque et cibum ab ipsa accipiens, sequitur eam in urbem. |
VII | η | Nausicaa in urbem pervenit, et paulo post Ulixes supplicat Aretae Alcinoi regis uxori. Atque illi post cenam interroganti unde vestimenta haberet (cognoverat enim ea), omnia quae acciderant sibi in navigatione ab Ogygia usque ad Phaeacum terram narrat. |
VIII | θ | Contio fit Phaeacum de hospite, et navis reduciturr ad reductionem Ulixis; et convivio suspiciuntur ab Alcinoo Phaeacum optimates. Et posthac disco certant Phaeaces et Ulixes. Et Demodocus canit, primum quidem ea quae circa introductionem lignei equi: atque Ulixe flente interrogatur quis et unde sit. |
IX | ι | Principium Ulixis narrationum, in quo ait se bellavisse cum Ciconibus, et ad Lotophagos appulisse, et ad Cyclopem Polyphemum venisse, et eum (postquam comedisset sex iam socios) excaecavisse. |
X | κ | Ea quae apud Aeolum acciderunt narrat ventorum custodem, ut dederit Ulixi secundum ventum Zephyrum, aliis ventis inclusis in utre: quem socii solventes (dormiente Ulixe) videlicet in ipso aurum esse existimantes, redeunt ad Aeolum. Sed non recipiente Aeolo Ulixes, illinc navigans ad Laestrygonas pervenit; apud quos undecim navibus amissis, una in Aeaeam insulam proficiscitur. Et cum Eurylocho dimidium sociorum sorte electum emisit, interrogaturos quinam essent inhabitatores. Transformatis autem illis in sues a Circe praeter Eurylochum, ipse ad inquisitionem egressus, accepto a Mercurio medicamento moly, non est labefactus: imo etiam sociis pristinam naturam adeptis, postquam annum mansit apud Circen, ad infernos descendit. |
XI | λ | (Νέκυια) Enarrat quomodo ad Circes mandata ad inferos descenderit, et quo pacto audiverit Tiresiam vatem de sua et ceterorum fortuna. Et ut heroas et heroidas viderit apud inferos, et eorum qui ad Ilium militaverunt nonnullos; et eorum qui apud inferos puniuntur. |
XII | μ | Enarrat ab inferis qualis fuerit sibi reditus ad Circen et quomodo Sirenas praeternavigaverit Scyllamque et Charybdim: et suae navis et sociorum interitum, qui occiderant Solis boves: et ut solus in ligno ad Calypso evaserit. |
XIII | ν | Navis Phaeacum Ulixem celeriter in Ithacam transtulit, ubi nautae eum dormientem in litore relinquunt. Experrectus patriam suam minime agnoscat, sed Minerva ei veritatem aperit et in senem mendicum eum transformavit, ne cognitus sit. Ad Eumaeum subulcum ire iubet. |
XIV | ξ | Ulixes incognitus ad Eumaeum venit, qui domini reditum desiderat. Hospitaliter ab eo exceptus post multas sermones et post vespernam in casa Eumaei pernoctat. |
XV | ο | Minerva Telemacho in somno apparet et domum reverti cogit. Ille Menelaum reliquit et navem cum Theoclymene propheta ascendit. Ulixes Eumaeo se in urbem profecturum esse dicit, sed subulcus ei, ut maneat, dum Telemachus revertatur, persuadet multaque narrat. Telemachus Ithacae navem suam appellit. |
XVI | π | Telemachus ad Eumaeum venit, qui in urbem proficiscitur, ut Penelopae filii adventum nuntiet. Ulixes Minerva monente Telemacho se aperit. De procis necandis illi consiliantur, proci eo tempore de Telemachum occidere consilium capiunt, sed Penelope certior facta eos obiurgat. Eumaeus domum revertitur. |
XVII | ρ | Telemachus in urbem venit et Theoclymenes Penelopae Ulixis reditum prodicat. Eumaeus et Ulixes in urbem proficiscuntur. Ad domum suam Ulixes Argum canem suum veterem videt, qui illum agnoscat et moritur. Ulixes ut mendicus domum, ubi proci epulantur, intrat. |
XVIII | σ | Ulixes cum Iro mendico battuat et Amphinomum procos relinquere monet, sed frustra. Penelope procis spem dat. Hi dona ei colligunt. Melantho ancilla et Eurymachus procus Ulixem laedant. Proci domos abeunt. |
XIX | τ | Ulixes et Telemachus arma ex atrio auferunt. Ulixes incognitus cum Penelope colloquitur. Euryclea nutrix pedes Ulixi lavans cicatricem veterem videt et agnovit eum, sed Ulixes eam tacere iubet. Penelope cras se ei procorum nuptum iri proclamat, qui arcum Ulixis tendere et sagittam per viginti circulos mittere poterit. |
XX | υ | Post noctem inquietem convivium novum paratur. Omen procos Telemachum occidere prohibet. Sensus eorum turbantur. Theoclymenes perniciem eis praedicat. |
XXI | φ | Penelope arcum et sagittas Ulixis affert. Ulixes Eumaeo et Philoetio armentario se aperit. Proci arcum tendere nequeunt et Antimachus hic in diem crastinum differre proponit. Ulixes arcum rogat et Telemacho iubente accipit. Arcum tendit et sagittam in viginti circulos mittit. |
XXII | χ | Ulixes Antinoum occidit et procis se aperit. Telemacho et Eumaeo et Philoetio adiuvantibus omnes procos interficit. Medonti nuntio et Phemio rhapsodo parcit. Servis infidelibus punitis Eurycleam mittit, ut Penelopem vocet. |
XXIII | ψ | Penelope coniugem agnoscere dubitat. Ulixes choream instituit, ut cives fallat, se lavat et Penelopae, ut dubitationes eius opprimat, de toro eorum talia narrat, quod nemo nisi ipse scire potest. Dormitum veniunt. Mane Ulixes ad Laertem patrem suum proficiscitur. |
XXIV | ω | Procorum animae in Orco cum Achille et Agamemnone colloquuntur. Ulixes Laerti se aperit. Procorum morte cognita cives Ithacae turbantur; Eupeithes Antinoi pater contra Ulixem et Telemachum eos ducit, sed Laertes Eupeithem interficit. Pugnam incipientem Minerva retentat et pacem instituit. |
Livius Andronicus primus Odysseam Latine versu Saturnio vertit, cuius versionis fragmenta habemus. Horatius in Arte poëtica (141—142) tres primos versus duobus reddit. De versione Odysseae Attii Labeonis, quam Persius (I 4) memorat, nihil servatur (dimidia pars versus Iliadis nota est). Aevum Medium Homerum nesciebat. Leontius Pilatus a Petrarca inspiratus Odysseam totam oratione soluta vertit, sed versio illius minime laudatur. Raphael Volaterranus Odysseam etiam oratione soluta cum primis tantum versibus hexametricis vertit (edita est versio cum versione Iliadis Laurentii Vallae, Brixiae 1474). Versio Francisci Aretini[2], anni 1462 facta, solum 1507 Argentorati sine nomine eius, sed Georgio Maxillo attributa, edita est. Andreas Divus et Henricus Stephanus Odysseam cum versione Latina prosaica ediderunt. Simon Lemnius totam Odysseam hexametris Latinis vertit.
Homerus Graece | Ἄνδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον, ὅς μάλα πολλὰ / πλάγχθη, ἐπεὶ Τροίης ἱερὸν πτολίεθρον ἔπερσεν· / πολλῶν δ' ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα καὶ νόον ἔγνω... |
Livius Andronicus | Virum mihi, Camena, insece versutum... |
Horatius[3] | Dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae / qui mores hominum multorum vidit et urbes... |
Franciscus Aretinus | Dic mihi, Musa, virum pericula exercitatum, qui post sacram urbem Ilium dirutam longis erroribus et civitates multas vidit et hominum mentes cognovit... |
Simon Lemnius | Dic mihi, Musa, virum, qui postquam Pergama Troiae / Celsa sacra evertit, populatus moenia flammae / Classe diu raptus, variis erroribus actus, / Qui mores hominum multorum vidit et urbes... |
Inter linguas novas prima Odysseae versio Theodisca fuit, a Simone Minervio e Volaterrani textu Latino facta et anno 1537 edita. Post Minervium Ioannes Iacobus Bodmer versionem hexametricam fecit (1780) et Ioannes Henricus Voß (1781, editio altera 1792), cuiis versio Germaniae maxime laudatur; post eum etiam multae versiones hexametricae factae sunt. Ex oratione soluta factis notissima est versio a Gustavo Schwab(de) composita; saeculo XX et aliae factae sunt metricae et prosaicae.
Anno 1956 Albertus Meyer(de) versionem hexametricam in dialectum Bernanum confecit; anno 2008 Henricus Muller in linguam Luxemburgensem sex carmina interpretatus est.
Secunda versio Odysseae vulgaris a Gundisalvo Pérez facta est, qui anno 1556 versionem Hispanicam hendecasyllabis compositam edidit, quae et prima poetica, et prima e textu Graeco facta est. Sed post Perez tantum Mariano Esparza versionem octavis compositam anno 1837 Mexicopoli edidit[4]. Versio poetica Antonii de Gironella (1851) Hispaniae notissima videtur. Versionem doctam oratione soluta Ludovicus Segalá y Estalella edidit anno 1910; factae sunt et aliae tempore recentiore.
Ab Iacobo Peletario prima versio Francogallica facta est; carmen primum et secundum versu decasyllabo rimis binis vertit anno 1547. Vesrionem plenam Salomon Certon(fr) versu Alexandrino edidit anno 1594. Saeculo XVII versiones vel imitationes oratione soluta factae duae editae sunt: Claudii Boitel (1619) variatio libera[5] et Achillis de La Valterie, fabulae Romanicae assilmilata (1681).
Anna Daceria versionem prosaicam a multis laudatam anno 1716 edidit. Post Daceriam anno 1777 versio nova a Gulielmo Dubois de Rochefort(fr) docta, sed versu Alexandrino; quam autem Paulus Ieremias Bitaubé(fr) (1785)oratione soluta facta est, sed pro ornametis falsis reprehendebatur.
Saeculo XIX multae versiones oratione soluta factae sunt, quarum Caroli Francisci Lebrun (1819) et Petri Giguet(fr) (1843), quae multis usui erat, et Caroli Leconte de Lisle poetae Parnassici notemus. Postrema versio versu Alexandrino vero anno 1895 a Ulixe comite de Séguier(fr) edita est. Victor Bérard(fr) Odysseae vertendae versu Alexandrino sine rimis usus est (1924), versu libero Philippus Jaccottet(d) (1955) et Fridericus Mugler(d) versu quattuordecim syllabarum sine rimis (1995). Philippus Brunet(fr) versionem suam (2010) hexametricam appellat[6].
Theodoricus Coornhert(nl) primus Odysseam Nederlandice vertit, versu quinque accentibus cum rimis multis ordine complexo positis; e textu Latino versio facta est; carmina duodecim anno 1561 edita sunt[7], cetera 1601. Anno 1651 versio libera oratione soluta facta edita est, "G. v. S." inscripta; interpres fortasse Gilles van Staveren[8] fuit.
Versionem novam oratione soluta Ioannes Henricus Glazemaker(nl) anno 1654[9] edidit. Prima versu Alexandrino a Conrado Droste(nl) anno 1719 edita est, altera ab Ioanne van 's Gravenweert (1823–1824). Anno 1889 Carolus Vosmaer(nl) primam hexametricam edidit[10]. Inter recentiores multas hexametricas vel prosaicas versionem iambis quinque pedum a Patricio Lateur(nl) anno 2016 editam notemus.
Odysseae prima versio fuit Ludovici Dolce(it) opus posthumum anno 1573 editum octavis factum; satis libera est variatio[11]. Versio plen oratione soluta a Frederico Malipiero(d) edita est (1643), et illa libera. Antonius Maria Salvini(it) versionem plenam et exactam, quamvis versu exsoluto (verso sciolto) compositam, fecit (1723)[12]
Anno 1822 versio Hippolyti Pindemonte edita est versu exsoluto facta[13], quae in Italiae laudes maximas accepit.
E recentioribus multis versionem hexametricam primam (sed non solam) a Manilio Faggella(it) factam (1924) nominemus et versionem Rosae Calzecchi Onesti(it) (1963), cuius oratio soluta in Italia serena et lectui apta habetur.
Iambis septem pedum (cum dihaeresi post quartum) rimis binis primam versionem fecit Georgius Chapmanus, quam ab anno 1611 ad 1615 edebat. Multas laudes versio Chapmaniana accepit. Anno 1665 versio Ioannis Ogilbii chartographi rimata edita est et anno 1675 Thomae Hobbii philosophi clarissimi (iambis quinque pedum cum rimis cruce positis, abab). Anno 1726 versio Alexandri Pope distichis heroicis facta edebatur, Pope ipse carmina duodecim vertit; Guilielmus Broome(en) carmina II, VI, VIII, XI, XII, XVI, XVIII, XXIII, Elias Fenton(en) I, IV, XIX, XX.
Gulielmus Cowper(en) versu Miltonio (i.e. iambis quinque pedum sine rimis) factam versionem anno 1791 edidit. quae exacta putatur. Permultae tempore posteriore versiones factae sunt.
Russice primam versionem Cyriacus Kondratovič ex editione Spondani oratione soluta annis sexagesimis saeculi XVIII fecit; adhuc inedita manet. Petrus Iekimov versionem alteram prosaicam anno 1788 edidit et tertiam Ioannis Martynov anno 1828. Basilii Žukovskij versio hexametrica tum laudatur, tum reprehenditur, sed multum in Russia valet. Alteram hexametricam Paulus Šujskij(ru) anno 1948 et tertiam, a multis laudatam, Vincentius Veresaev anno (1953) confecerunt. Sunt et recentiores aliquot.
Polonice primus Hyacinthus Przybylski tridecasyllabo Odysseam vertit anno 1815. Lucianus Siemieński(pl) alteram tridecasyllabicam fecit (1873) et Iosephus Wittlin(pl) tertiam (1924), ter editam. Ioannes Parandowski oratione soluta (1953). Recentissima est versio Roberti Chodkowski(d) (2020).
Bohemicam versionem primam oratione soluta Antonínus Liška(cs) edidit (1844–1848)[14]. Hexametricas fecerunt Henricus Iaroslaus Mejsnar(cs) (1873) et Antoninus Škoda (1883–1885). E recentioribus versionem Vladimíri Šrámek(cs) versu libero factam (1940) notemus.
Tomislaus Maretić(hr) versionem Croatam anno 1880 edidit.
Ucrainice saeculo XIX exeunte fragmenta Odysseae Panteleimon Kuliš(uk), Alexander Potebnja (partes rhapsodiarum III, VII et VIII), Ioannes Franko (rhapsodiam primam) et Lesja Ukrajinka (tertiam et pars quartae) hexametris verterunt. Petrus Niščyns'kyj(uk) versionem hexametricam plenam edidit (pseudonyno Petrus Bajda, 1889–1892). Alteram Boris Thenes anno 1963 edidit.
Primam versionem Slovacam hexametro compositam Miloslaus Okál edidit anno 1966.
Hungarice Andreas Dugonicius Odysseae variationem prosaicam edidit anno 1780; versio laudata hexametrica a Stephano Szabó anno 1857 facta est; alteram hexametricam Iosephus Kemenes Kempf (hu) anno 1906 composuit.Eugenius Vértesy(hu) anno 1909 versionem oratione soluta et Iulianus Gyomlay(hu) versionem fragmentorum 1920 ediderunt; hexametricam et Gabriel Devecseri anno 1947 fecit. Postremam Gedeon Mészöly(hu) anno 1959 edidit.
Danice Christianus Wilster primam plenam versionem fecit (1837), quae notissima (si non unica) manebat ad annum 2002, cum versio Ottonis Due(da) edita esset. Ambae hexametricae sunt.
Suecice versionem hexametricam Erland Lagerlöf anno 1912 edidit. Versiones recentiores a Tord Bæckström(sv) (1975) et ab Inguaro Björkeson(sv) (1995) factae sunt.
Versionem Norvegicam in linguam Norvegicam novam (Nynorsk) Arne Garborg anno 1918 edidit, in linguam librorum (Bokmål) Petrus Østbye fecit et anno 1920 edidit. Ambae hexametricae sunt.
Islandicam versionem Sveinbiörnus Egilli filius oratione soluta fecit.
Anno 1895 Carolus Mīlenbahs versionem Lettonicam confecit. Otto Manninen versionem Finnicam hexametricam anno 1919 edidit; versionem oratione soluta Pentti Saarikoski poeta Finnicus clarus anno 1972 et alteram doctam et exactam Paavo Castrén anno 2016. Versionem Lituanicam primam Hieronymus Ralys(lt) anno 1921 edidit. Alteram versionem Lithuanicam Antonius Dambrauskas anno 1979 edidit. Estonice Anna Öpik duodecim carmina anno 1938 edidit; plenam versionem Augustus Annist(et) anno 1963 edidit.
Decasyllabo sine rimis poesi Lusitanae epicae proprio primam plenam versionem Udalricus Mendes fecit; multo post mortem eius edita est, anno 1928. Brevis textu Homerico est; nunc auctoritatem quandam habet. Hexametris usus est Carolus Albertus Nunes(pt) (1941), versu libero Fredericus Lourenço(pt) (2003), Donaldus Schüler(pt) et Christianus Wernet(pt) (2014), dodecasyllabo Traianus Vieira (2011).
Versiones Catalanae vel oratione soluta, vel hexametro factae sunt. Carolus Riba(ca) duas versiones hexametricas fecit, primam anno 1919, secundam 1948, quae magnas laudes accepit. Hexametro et Ioannes Franciscud Mira(ca) usus est (2011). Oratione soluta Ιoannes Alberich i Mariné(ca) Odysseam vertit anno 1998.
Neograecae multae versiones factae sunt, quarum versionem Argyrae Ephtaliotae(el) (1914-1923)[15], pentedecasyllabo compositam, sicut et carmina epica Neograeca popularia, et alteram vix non notissimam, a Nicolao Cazantzace et Ioanne Cacride(el) versu decem et septem syllabis cum caesura post decimum anno 1965 editam.
Dacoromanicam Georgius Coşbuc versionem octavis versu decasyllabo composuit (1918); Georgius Murnu alteram iambicam (1956); nova hexametrica a Daniele Slușanschi anno 2012 edita.
Versionem Armenicam hexametricam Amazasp Ambartsumian anno 1958 edidit.
Hebraice Saul Černichovskij(he) Odysseam annis vicesimis saeculi XX hexametris vertit. Ab Ahuvia Kahane(en) versu libero et versio anno 1996 edita est et ab Abrahamo Arouetty(he) oratione soluta cum notis anno 2012; ab Aarone Shabtai(he) versio hexametrica altera (2014) facta est.
E versionum Iaponicarum a Shigeichi Kure(ja) facta versu Iaponico quinque et septem syllabarum composita est Chiaki Matsudaira(ja) (1994) versionem doctam oratione soluta fecit. Sunt et duae recentiores oratione soluta factae; Tetsuo Nakatsukasa(ja) versu libero (oratione soluta cum lineis abruptis, ut Iaponi dicunt) fragmentorum versio facta est.
Versionem Esperanticam plenam oratione soluta factam Wilhelmus Ioannes Arnoldus Manders(eo) edidit anno 1932.
Haec pagina fuit pagina mensis Iulii 2024.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.