From Wikipedia, the free encyclopedia
Miloslaus Okál (Slovace Miloslav Okál), die 1 Decembris anno 1913 in Slovany natus et die 22 Februarii anno 1997 Bratislaviae mortuus, fuit philologus et interpres Slovacus.
In Universitate Comeniana Bratislavensi educatus, ibi et professor ab anno 1941 fuit. Pauli Rubigalli et Georgii Purkircher opera edidit. Homeri Iliadem et Odysseam Slovace vertit, quae versio Slovaca plena prima est. Anno 1961 Bratislaviae Ilias Miloslai Okál' et anno 1966 Odyssea editae sunt. Etiam aliorum auctorum Graecorum et Latinorum permultorum versiones confecit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.