From Wikipedia, the free encyclopedia
Ostrea edulis, Latinitate classica ostrea seu rarius ostreum (Graece ὄστρεον, ὄστρειον),[1] est illa species bivalvium generis Ostreae quae olim fere ubique in litoribus Europae reperta multis locis culta est. Ibidem hodie species Magallana gigas introducta est. Ostrea edulis in variis partibus Europae rursus introducta, rarius viget. Ad litora multarum Europae civitatum colitur, insuper in Tunesia, Maroco, Namibia, Africa Australi necnon Cenomannica. O. edulium cultarum anno 2015 2 872 000 chiliogrammata venditata sunt, pretio $19 363 000.[2]
Iam aevo praehistorico ostreae huius speciei ad litora Mediterranea et Europaea ab hominibus quaerebantur. Graeci Romanique ostreas saepe cruda, saepe et cocta comederunt: ita de nutrimento Galenus saeculo II exeunte "ostrea inter alia testacea" ait "carnem habent mollissimam ... alvum valentius subducunt, corpus autem imbecillius nutriunt"; at quamquam alia ostracoderma "omnia elixantur, ostrea vero citra elixationem mandunt[ur]; quidam autem etiam in sartagine frigunt".[3]
Sub monarchiis Hellenisticis Romanoque gastronomi assidui ostreas harum regionum fere omnium degustare potuerunt: ita aestimatio ostrearum nonnumquam in fontibus Graecis et Romanis descripta est. Xenocrates diaeteticus saeculo I p.C.n., facultatibus ostrearum diaeteticis expositis, ostrea optima e talibus explorationibus reperta sic enumeravit:
("Ostrea pelagica tenues et sine nutrimento quia sole non videntur ... ergo pulcherrima ad ostia Nili reperiuntur Ephesique in aditu Caystri ... Brundisii etiam, Tarracone, Narbone, Dicaearchiae in lacu Lucrino, Chelidoniis, Leucade, Actii et in sinubus Libycis").[4] Plinius encyclopaedicus eodem aevo e relationibus Muciani ter consulis haec citavit:
Ausonius saeculo IV exeunte productius, sed praecipue de provinciis occidentalibus:
E talibus citationibus pluribus, inter se haud dissonantibus, geographia classica Ostreae edulis reconstruitur in qua regiones, quae sequuntur, innotuunt:
Graeci antiqui ostreas viventes transvehebant, teste Aristotele, a Pyrrha in insula Lesbo ad Chium.[15] Ita transvectae semper florebant, dixit Plinius.[16] Ad usum Romanorum ostreae Brundisinae, per Appenninos transportatae, in lacu Lucrino saturabantur vel impinguebantur ("Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino" ait cliens, Martialis epigrammatistae persona).[17] Testimonia picta culturae ostrearum Romanae collegit R. T. Günther.[18]
Aliae in vivariis ostreariis colebantur, per exemplum Baiis.[7][19] Quas consuetudines Sergius Orata saeculo I a.C.n. primum invenisse "non gulae causa, sed avaritiae" dictus est.[20] Britannia nuper in statum provinciae Romanae reducta ostreae a Rutupiis missa Romae celebrabantur.[14] Coquus Apicius appellatus, tertius fortasse huius cognominis, in expeditione Mesopotamena iuxta imperatorem Traianum operam dans, methodum ostrearum crudarum a Syria ad exercitum transvehendarum primum invenisse dicitur.[21] Talis methodus in libro Apicius nuncupato, saeculo fere IV confecto, descripta est: "Ostrea ut diu durent: Vas ab aceto, aut ex aceto vasculum picitum laba, et ostrea compone."[22]
Thomas Flatman poëta anno 1674 sermonem Horatianam de Catio ganeone (Satirae 2.4) Anglice refecit: ibi ostreariam gastronomiam Britannicam saeculi XVII recapitulavit, Your Wallfleet Oysters no man will prefer Before the juicy Grass-green Colchester, insulam Wallfleet Essexiae urbemque Camulodunum fontes ostrearum Londinii requisitarum indicans.[23] Eodem aevo Edinburgi in Scotia ostreae insulae Cramond laudabantur.[24] Multo tardius, The English green oysters are the best that is known ("virides ostreae Anglicae optimae sunt omnium nobis cognitorum"), ait anno 1813 Ludovicus Eustathius Ude coquus Francicus in Anglia degens.[25]
Etiam anno 1861 Herbertus Byng Hall Europaea litora ostreifera huius speciei plurima enumerare potuit.[26] Sed a saeculo XIX abundantia Ostreae edulis ad litora Atlantica boreorientalibus rapidissime deminuta est, tribus rationibus:[27] invasionem speciei Magallanae gigantis (iamdudum in aquas Portugalliae incaute introductae); urbibus litoralibus peregrinatione frequentatis et magnopere auctis, aquas adiacentes polluentibus; piscatum nimis assiduum ad incolas magnarum urbium procul mare iacentium per vias ferreas suppeditandos.[28] Hodie ergo maxima quantitas ostrearum, quas in Europa venditantur, ad speciem M. gigantem pertinent. Plura inquisitiones scientificae de oecologia huius speciei citari possunt;[29] nihilominus perpauca litora manent ubi species O. edulis contra invasores protegitur et sine pollutione viget.[30]
Haec pagina est pagina mensis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.