Chalcedon (urbs antiqua)

urbs antiqua From Wikipedia, the free encyclopedia

Chalcedon (urbs antiqua)

Chalcedon (Graece: Χαλκηδών) fuit antiqua urbs maritima in Bithynia regione Asiae Minoris. Byzantium urbem opponens a meridie Scutarii (hodiernum Üsküdar) sita hodie pars urbis Istanbul nomine Kadıköy est, quod e nomine Graeco urbis derivatum est. Iam Herodotus in Historiis, Xenophon autem in Hellenicis[1], Lucius Flavius Arrianus demum in Anabasi urbis mentionem fecerunt. Praeter unam turrim nulla monumenta urbis relicta sunt.

Thumb
Sanctae Euphemiae ecclesia basilica totius Chalcedonis fungitur.
Vide etiam paginam discretivam: Chalcedon (discretiva).
Thumb
Chalcedon in litore orientali Propontidis posita.

Prope Bosporum exigua paeninsula in Propontidem incidit. Amnis nomine Chalcis vel Chalcedon, Turcice autem Kurbağalıdere ("amnis ranis plena") in sinum Fenerbahçe influit. Anno 685 a.C.n. ibi exules Megarenses condidere Chalcedonem coloniam, septendecim fere annos ante Byzantium.

Nomen Graecum ex Phoenicia lingua sumptum est significans "novum oppidum" (ut etiam Karthago).

Incolae clari

  • Boethus (2. saeculum a.C.) sculptor Graecus
  • Herophilus (2. saeculum a.C.) physicus Graecus
  • Phaleas Chalcedonensis (4. saeculum a.C.) vir publicus Graecus
  • Thrasymachus (5. saeculum a.C.) sophista Graecus
  • Xenocrates (4. saeculum a.C.) philosophus Graecus

Notae

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.