Remove ads
ganeo From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Anthelmus, vulgo Jean Anthelme Brillat-Savarin (Bellicii natus die 2 Aprilis 1755; Lutetiae die 1 Februarii 1826 mortuus)[1] fuit scriptor opusculorum de iurisprudentia singulique libri de re cibaria a plurimis laudati, titulo Physiologie du goût, quem impensis suis anno 1825 divulgari iussit.
Memoria
Circa annum 1776 iuribus apud universitatem Divionensem studuit. Ibi puellam cognovit, nomine Ludovicam, quae anorexia propter suasione amicarum mortua est.[2] Praefectus urbi nativae meruit; unde anno 1793, a rerum novarum cupidis minatus, in Helvetiam refugium petivit, deinde in Civitates Foederatas ibi tres annos morabat.[3] Multos annos Lutetiae iuris consultus operam dedit. Versaliis interdum habitabat.[4]
Nunquam matrimonio se coniunxit.[5]
Ad messam commemorativam regis Ludovici XVI in ecclesia S. Dionysii die 21 Ianuarii 1826 convocatus, iamque influentiae affectus, cito aegrotans, ab Iosepho Récamier filiolo curatus, post aliquot dies mortuus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.