Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Honoratus de Balzac, vulgo Honoré de Balzac, fuit scriptor Francicus saeculi undevicensimi, cuius magnum opus "Comoedia Humana" (Francice La Comédie humaine) late putatur, fabularum fere nonaginta series, quae more realismo et analytica philosophiae, etiam de morte voluntaria scripsit, quod "poësis sublimis melancholiae" (ex "La peau de chagrin") putavit. Carolus Marx et Fridericus Engels opus de Balzac magni aestimaverunt; Georgius Lukács et Stephanus Zweig insigniter librum de Balzac scripserunt.
Familia
Memoria
Balzac inter pueritiam procul a familia abfuit, quia semper in ephebeis[1] studere debuit. Postea iurisprudentiae studuit, et simul ut scriba apud notarium operam dedit, sed ipse undeviginti annos natus se decrevit scriptorem esse; multos autem annos tamen viles et gregales fabulas sub alieno nomine scribere debuit.
Balzac, cum opera recentiora diversis pseudonymis edita vix lecta essent, officinam propriam acquisivit. Quam autem cruminis aegrotantibus et lucro deficiente mox reddere debuit. Ad litteras reversus famam augere potuit scribens fabulam Milesiam Le dernier Chouan, ou la Bretagne en 1800 (1829), quam correcto nomino vulgari iussit. Inde per breve tempus multitudinem mythistoriarum prelo mandavit, quibus omnia vitae circumiecta continuata describere intendit. Id inceptum plus minusve effectum est. In operum cyclo Comédie humaine, quem titulum generatim dederat, unita sunt opera haec:
Addenda eo sunt dramata nonnulla, quibus non ita plausum est, necnon comoediae quarum maxime placuit Mercadet, ou le faiseur (1851). Les parents pauvres, eius opus novissimum, omnium maxime maturum esse fertur.
Mythistoriae Honorati de Balzac observationes narrationesque affabre factas de vita burgensi tradunt, cui aristocratiae opes et gloria et elegantia et nomina affinguntur. Tamen homines novi in mythistoriis raro originem suam simplicem negant; itaque successus bonus congruit optime cum imperio sic dicti regis burgensis Ludovici Philippi. Utique res novae anni 1830 Balzac ad astra tolli sinebant, cum post res novas anni 1848 gloria eius decrescebat. Alteri gloriae fundamento fuit favor scriptoris in mulieribus eximius. Fortasse earum aestimatio magna effecerat opus La femme de trente ans (1831). Extra Francogalliam gloria auctoris vel maior fuisse videtur; ubique quidem legebantur opera et Europaei vitam heroum imitari coeperunt. Etiam in supellectilibus gustus Balzac praeferebatur.
In operibus Contes drolatiques (agitur de narrationibus triginta modo Rabelaesiano) sive in opere Physiologie du mariage Realismus nudus regitur. Inde patet Aemilium Zola eiusque aemulantes Balzac magistrum habuisse. Paucis scriptoribus contigit, ut tam fideliter mores habitusque narrarentur et simul animi captarentur. In libris Balzac observatum ad imaginem vivam atque veram congeritur. Idealismo autem res saepe egent et rerum naturas omnes in turpilucricupiditate et egotismo positas esse fama ire videtur. Quoad res ad amorem spectantes naturalismus praevalet, quoad ordinem argumenti et mollitiam linguae non semper perfectio conservari potuit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.