Scotia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Scotia[1][2] (Anglice et Scotice Scotland ; Scotice Gadelice Alba) est civitas quae pars Britanniarum Regni est et in septentrionali insulae Magnae Britanniae parte tertia consistit.[3][4][5] Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit; Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt. Scotiae continentali sunt fines 96 milia longi cum Anglia ad meridiem et orientem iacentes, atque aliter ab Oceano Atlantico ad septentriones et occidentem, Mari Septentrionali ad septentriones et orientem, et Mari Hibernico ad meridiem circumdatur. Praeterea, Scotiae sunt plus quam septingentae et nonaginta insulae,[6] plerumque intra Insulas Septentrionales et Ebudes archipelagos.
Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva).
Res apud Vicidata repertae:


Terra continens: Europa
Territoria finitima: Anglia
Locus:
Caput: Edimburgum
Territoria finitima: Anglia
Locus:
Caput: Edimburgum
Gestio
Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: John Swinney
Consilium: Scottish Parliament
Situs interretialis
Praefectus: John Swinney
Consilium: Scottish Parliament
Situs interretialis
Populus
Numerus: 5 404 700
Sermo publicus: Anglice, Scotice Gadelice, Scotice
Zona horaria: UTC, UTC+1
Moneta: Libra sterlingorum
Sermo publicus: Anglice, Scotice Gadelice, Scotice
Zona horaria: UTC, UTC+1
Moneta: Libra sterlingorum
Commemoratio
Paean: Flower of Scotland
Praeceptum: In My Defens God Me Defend
Praeceptum: In My Defens God Me Defend
Sigla
Dominium interretiale: .scot
Praefixum telephonicum: +44
Praefixum telephonicum: +44
Caput Scotiae est Edimburgum.
Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Scotica Gadelica.
Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.
Scotiae superficies est 78 762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:
- Saltus Scotiae (Anglice Highlands), in partibus septentrionalibus
- Planities, in media parte
- Summus Mons (Uplands), in regione meridiana
In planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).
Rei publicae ratio
Regni caput rex vel regina Britanniae. Praesens rex est Carolus III; rector reipublicae, primus minister Scotiae, nunc Humza Yousaf.
Legatio popularis Scotiae leges de sanitate, educatione, quietis cura, progressione oeconomica fert..
Provinciae

Scotia in triginta duo provincias vel "areas consiliarias" dividitur:
Terra continens | Incolae |
---|---|
Urbs Aberdoniae | 218 220 |
Comitatus Aberdoniae | 223 630 |
Angus | 111 020 |
Argathelia et Botis | 139 020 |
Comitatus Ayrensis Orientalis (East Ayrshire) | 123 820 |
Comitatus Ayrensis Septentrionalis (North Ayrshire) | 90 550 |
Comitatus Ayrensis Meridionalis (South Ayrshire) | 113 960 |
Clackmannan | 48 660 |
Dumbarton et Clydebank | 97 790 |
Comitatus Dumbartonensis Orientalis (East Dumbartonshire) | 110 220 |
Dumfries et Galloway | 147 .900 |
Urbs Dundee | 153 710 |
Urbs Edimburgum | 441 620 |
Urbs Falkirk | 142 610 |
Fife | 351 200 |
Fines Scotiae (Scottish Borders) | 105 300 |
Urbs Glasgovia | 623 850 |
Inverclyde | 89 990 |
Comitatus Lanarcensis Meridionalis (South Lanarkshire) | 307 100 |
Comitatus Lanarcensis Septentrionalis (North Lanarkshire) | 326 750 |
Lothiania Occidentalis | 97 800 |
Lothiania Orientalis | 146 730 |
Lothiania Media | 79 910 |
Moravia | 86 250 |
Perthensis et Kinrossensis (Perthshire and Kinross) | 130 470 |
Renfroana (Renfrewshire) | 176 970 |
Renfroana Orientalis (East Renfrewshire) | 86 80 |
Urbs Stirlingum | 81 630 |
Saltus Scotiae (Highland) | 206 900 |
Summa terrae continentis | 5 048 200 |
Insulae | Incolae |
Insulae Occidentales | 29 410 |
Orcades insulae | 19 760 |
Aemodae insulae | 22 830 |
Summa insularum | 72 000 |
Summa Scotiae | 5 120 200 |
Urbes
Vide: Index urbium Scotiae
Historia
Antiquitas
- Vide et Reges Scotiae
Terra Scotica a septentrione Bodotriae Aestuarii nomine Caledonia, antiquis nota est, incolis aut Caledoniis aut Pictis ('hominibus pigmento tinctis') appellatis. Gnaeus Iulius Agricola bellum in Caledonios anno 79 intulit, quos ad Graupium Montem anno 84 vicit, sed non devicit. Annis subsequentibus, Romani fines suos retraxerunt.
Hadrianus imperator vallum a Bodotria usque ad Clotam porrexit, dein Antoninus? suum. Multi materiae? faciebat. Etiam Antoninus Pius fecit secundum vallum super vallum Hadrianum, quod vallum a Bodotria aestuario[7] ad Gottam aestuarium[7] extendebatur, et erat 39 milia longum.
Anno 197, Caledonii foedus cum Romanis rumpserunt; copiis autem Septimii Severi anno 209 victi,? fidem tamen denuo fregerunt annis 210 et 11.
Saeculo quinto, Romani de Caledonia se receperunt, et tribus Hibernicus nomine Scotti se intulerunt, qui provinciam Dalrietam incolabant, Picti Pictaviam.
In annos, Scoti aliis tribubus praevalebant. Anno 843, Cinadius I Dalrietae rex frenas et Pictaviae suscepit, Caledoniam in unam civitatem coniungens, nomine Alba (Latine 'Albania'), sive Scotia.
Medium aevum
Vide commentarium de Guillelmo Wallaceo.
Tempus recens
Factio nationalis Scotica mense Maio anni 2011 maiorem partem vicit. Die 18 Septembris 2014 quaestio de liberatatis Scotiae ad populum relata est; maior autem pars populi contra secessionem suffragata tulit.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
![]() Regnum |
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.