Remove ads
fabulosa creatura From Wikipedia, the free encyclopedia
Monstrum lacus Nesae[1] (Scotice Gadelice Uilebheist Loch Nis,[2] Anglice Loch Ness Monster), Nessie et Niseag vulgo ex annis 1940 appellatum,[3] in cryptozoologia et gentiliciis moribus Scoticis est animal cryptidum, quod lacum Nesam in terris altis Scoticis habitare dicitur. Saepe magnum, collo longo unoque plurimisve gibberibus super superficiem aquae prominentibus describitur. Studium fidesque hominum in hoc animal ex anno 1933 variantur, cum primum in lucem prolatum esset. Eius proprietatum indicia sunt fabulosa tantum, photographematibus disputatis et responsis sonar non exceptis.
Eruditi scientifici, monstrum rem sine realibus fundamentis biologicis esse habentes, eius aspectus fraudes, effectus cogitationis desiderabilis, et res quotidianas false agnitas existimant.[4] Eius autem propositum binomen taxinomicum est Nessiteras rhombopteryx, quod litteras Anglicas monster hoax ('fraudem monstrosam') comprehendit.[5]
Adamnanus Hiensis primus de monstro quodam Nesae in vita Columbae narrat (cap, 28):
Alio quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluvium transire Nesam: ad cujus cum accessisset ripam, alios ex accolis aspicit misellum humantes homunculum; quem, ut ipsi sepultores ferebant, quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia morsu momordit saevissimo: cujus miserum cadaver, sero licet, quidam in alno subvenientes porrectis praeripuere uncinis. Vir e contra beatus, haec audiens, praecipit ut aliquis ex comitibus enatans, caupallum, in altera stantem ripa, ad se navigando reducat. Quo sancti audito praedicabilis viri praecepto, Lugneus Mocumin, nihil moratus, obsecundans, depositis excepta vestimentis tunica, immittit se in aquas. Sed bellua, quae prius non tam satiata, quam in praedam accensa, in profundo fluminis latitabat, sentiens eo nante turbatam supra aquam, subito emergens, natatilis ad hominem in medio natantem alveo, cum ingenti fremitu, aperto cucurrit ore. Vir tum beauts videns, omnibus qui inerant, tam barbaris quam etiam fratribus, nimio terrore perculsis, cum salutare, sancta elevata manu, in vacuo aere crucis pinxisset signum, invocato Dei nomine, feroci imperavit bestiae dicens, Noles ultra progredi, nec hominem tangas; retro citius revertere. Tum vero bestia, hac Sancti audita voce, retrorsum, ac si funibus retraheretur, velociori recursu fugit tremefacta: quae prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit, ut hominem inter et bestiam non amplius esset quam unius contuli longitudo.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.