Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Kraken[1] est mythicum monstrum marinum de fabulis Scandinavicis mediaevalibus exitum, incolare Norvegica Islandicaque litora dictum. Magna magnitudine multisque flagellis dotatum, hoc monstrum notissimum est, quod alvum navium capessere ad eas vertendas rumpendasve soleat, nonnumquam etiam ad nautas mersatos devorandos.
Bestia quiddam mysterium tenuit in fabulis vulgaribus, numquam repraesentata, usque ad saeculum 18 cum naturalistae, se beluae indentitatem? comperisse putantes, ad bestiam antiquam categorias taxinomicas illius aetatis imponerent.[2][3]
Credibiliter fabulae ex historiis constent veris sed adgravatis: kraken revera membrum familiae Architeuthis ergo sit. Quodque autem kraken animalis esse possit species antarctica, Mesonychoteuthis hamiltoni: digmata musta praehensa adultos maximos esse suadent.[3]
Carolus Linnaeus kraken ut cephalopus taxebat, et dabat nomen scientificum Microcosmus marinus in prima editione eius operis Systematis Naturae anni 1735, opus taxinomicum organismorum vivorum. In serioribus editionibus creaturam excludebatur.[4][5] Linnaei in opere serio suo Fauna Suecica anni 1746 creaturam "singulare monstrum" appellatur, et de eo dicit Habitare fertur in mari Norwegico, ipse non dum animal vidi.[6]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.