Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Viceregnum Peruvianum (Hispanice Virreynato, recentius Virreinato del Perú), fuit pars Imperii Hispanici, anno 1542 in America Australi condita, Imperio Incarum a militibus Hispanis capto et exstincto.
Gestio
Populus
Tabula aut despectus
Viceregnum erat provincia politica et administrativa, quae, tempore maximi sui spatii, territoria civitatum hodiernarum Columbiae, Aequatoriae, Peruviae, et Boliviae necnon Argentinae Chiliaeque comprehendit, sed saeculo duodevicensimo et usque ad libertatem harum terrarum e dicione Hispanica, aliis duobus viceregnis nuper constitutis, quasi intra fines Peruviae hodiernae restrictum est.
Cum Hispani urbem Cusci anno 1534 invaderent, militaris Peruviae occupatio facta a Francisco Pizarro ad terminum venit, et statim coepit evolutio coloniae loco qui dominatus erat ab Imperio Incarum, id quod ab anno 1542 in parte gubernationis Novae Castellae factum est, donec Viceregnum Peruvianum appellatum sit. Caput suum in Lima statutum est anno 1535, et Urbs Regum nominatum. Tempore praeterito, locus viceregni inter Panamam et Chiliam tetendit, a septentrione usque ad austrum, praeter currentem Venetiolam, et in orientem usque ad Argentinam, praeter Brasiliam quae Imperio Lusitano erat. Annos inter 1534 et 1544 factae sunt pugnae inter defensores Pizardi et Almagri, duo collegae qui anno 1524 cum Ferdinando de Luque se sociaverunt ad gerendam expeditionem quaerentem Virú (vel Birú) terras, quibus de magna copia loquentia nuntia veniebant. Nominatus Pizarro Primus Rector, et beneficia in concessibus terrarum titulorumque impar divisa: quorum causa civilia bella facta sunt, quae post carnificinam Almagri, victus in Bello Salinarum, et necem Pizardi, mortuus ab Almagritis (defensores Almagri) anno 1541, remansebant.
Viceregnum Peruvianum creatum est die 20 Novembris anno 1542 a Carolo I imperatore, id quod factum est in contextu Novarum Legium, cuius propositum Coronam Hispanam confirmare erat. Inter causas creationi Viceregni, eae nobilissimae sunt:
Harum causarum gratia, Corona Hispana plene pollere, vires extrahere atque indigenas "defendere" (quod quasi falsum erat) non potuit.
Distributio terrarum ac indigenarum a conquisitatoribus gesta systemate encomendarum, et legitima abrogatio earundem promulgatione Legum Novarum anno 1542, apertum tenuit proelium cum regia potestate repraesentata a secundo rectore Christophoro Vaca de Castro et primo vicerege Velasco Nunnio Vela, qui mortuus est anno 1546 in pugna contra defensores encomendae rectos a Gundisalvo Pizardo, qui heredem Francisci fratris se habuit. Praeses audientiae Limae et tertius rector Petrus de la Gasca locum Peruvianum pacificare potuit multos rebelles ad latus publicum allicendo et Gundisalvum, Pizardi fratrem, anno 1548 bello Xaquixahuanae capiendo.
Post ferme 40 annos confusionis administrativae, rex Hispaniae Franciscum de Toledo in Peruviam commisit. Inter annos 1569 et 1581, ipse contextum quod multos annos rexit in viceregno statuere potuit.
Franciscus de Toledo, unus maximorum administratorum historiae humanae[1], Inquisitionem statuit et promulgavit aequaliter indigenis ac Hispanis leges, cum quo potestatem encomenderorum ruit et antiquum systema mitae reinstituit, et ut eadem in mita incarum afflaretur, tamen factorem redistributivum? non habebat. Creavit etiam reductiones ad sciendum numerum indigenarum et sic idoneum systema tributarium facere. Amelioravit compositum viceregni munificationibus, pontibus et Classi Maris Meridionalis (Hispanice: Armada del Mar del Sur) contra piratas. Toledo civitatem Incarum Vilcabambensium sustulit carnificando Incam Tupacem Amaru, et progressionem oeconomicam monopolio? atque extractione mineralium e cuniculis argenteis Potosia auxit.
Regio Hydrogrphica Amazonum Fluminis aliaeque magnae regiones coniunctae territorium Hispanicum habitae sunt Tractatus Oteriensis et explorationum (haec a Francisco de Orellana) gratia, sed cum Corona Hispanica Lusitaniam gubernaret, Tractatus Oteriensis inter annos 1580 et 1640 valorem perdidit. Ludovicus Hieronymus Fernández de Cabrera autem tertiam expeditionem misit ad explorandum Amazonum flumen, sub Christophoro de Acunnia.
Multae insulae Oceani Pacifici a navibus Hispanicis saeculo sexto decimo visitatae sunt, sed nullus labos factus est ad eas occupandum neque cum eis commerciandum.? Quod Novam Guineam (ab Ygnigo Ortiz de Retez anno 1545), Insulas Salomonis (a Petro Sarmiento de Gamboa anno 1568) et Insulas Marchionis (ab Alvaro de Mendaña de Neira anno 1595) conclusit.?
Anno 1609, nonnullae regiones viceregni a Brasiliensibus occupatae sunt cum bandeirantes actiones suas paulatim tenderet loco regionis hydrographicae ac Montem Grandem (Lusitanice Mato Grosso) cohaereret saeculis septimo decimo et undevicensimo. Remota geographia fluvialisque aditu ex delta Amazonum, in territorio Lusitano, hae fuerunt Hispanis auctoritatibus impossibiles ad gubernandum classes faciendo. Captura 60 000 indigenorum e preclara aggressione missione Hispanicae facta est anno 1628.[2] Auctoritates lusitanas his classibus revera usae sunt vice occupationis vis semet tenentis, quod quasi bellum occultum efficaciter fuit territorii causa. Verus status postremum agnitus est ut maiestas super fere tota regione hydrographica spatiisque circundantibus translata est in Lusitania Tractatu Matritensi anno 1750, cuius causa Guarani Bellum anno 1756 factum est. Vicerex autem Franciscus de Borja y Aragón gubernaculum Fluvii Argentei in duas partes divisit: Bonaëropolis et Paraguaia, quae Viceregni Peruviani dependentiae erant.
Opus viceregibus erat oram Pacifici e Francogalla subintroductione et Anglicis atque Germanis piratis tegendo. Hi vicereges classes expanderunt: Valdiviae, Valparaísonis, Aricae et Callaonis portus muniverunt, et valla circa Urbem Regum (anno 1686) ac Turgalium (inter annos 1685-1687) statuerunt. Henricus Morgan, praeclarus cursarius Anglicus, tamen Chagresem aggressus est et Panamapolem cepit ac depopulavit, anno 1670 incipiente. Copiae Peruvianae quoque repulerunt aggressiones? Eduardi Davidis (annis 1684 et 1686), Caroli Wager at Thomae Colb (anno 1708), et Woldis (inter annos 1709 et 1711). Pax Rhenotraiectina britannis naves ac merces mittere permisit ad Portobelum.
Rebellationes fuerunt communes hac aetate. Circiter annum 1656, Petrus Bohórquez semet Incam fecit Calchaquí indigenorum, indigenos rebellare cohortans. Ab anno 1665 ad annum 1668, opulenti cuniculorum domini Iosephus et Gaspar Salcedo contra gubernaculum coloniale rebellavere. Necesse vicerege Diaco Ladrón fuit tumultum servorum in fundo Huachipae, Lima, desivit; argentariam productionem in cuniculis potosiensibus adiecit, ac productionem in aliis cuniculis Viceregni; et confecturam aguardientis e calamo dulci conclusit in auctorizatis fabricis quibus magna tributa imputavit. Etiam terribiles terrae moti (annis 1655 et 1687) ac epidemiae sunt. Curatione Baltazaris de la Cueva, leges Indiarum sunt congestae.[3] Diacus de Benavides Confecturarum Mandatum (Hispanice: Ordenanza de Obrajes) anno 1664 edidit, et Petrus Álvarez de Toledo y Leiva signatum papyrum (hispanice: papel sellado) induxit. Melchior de Navarra y Rocafull Domum Argentariam Limensem reaperuit anno 1683, quae clausa erat anno 1572 transiente.
Ecclesiae Perditorum (Hispanice Los Desamparados), Bonae Mortis (Hispanice La Buena Muerte) et conventus Minimorum Sancti Francisci Paulae (Hispanice Mínimos de San Francisco de Paula) finiti at aperti sunt anno 1672. Nosocomium Sancti Spiritus (Hispanice Hospital del Espíritu Santo) et Sanctus Bartholomaeus Nosocomium (Hispanice Hospital San Bartolomé) quoque sunt statuta.
Viceregnum Novae Granatae circa Peruviam Septentrionalem anno 1717 creatum est ex Audienciis Bogotense, Quitense, et Panamense. Hoc viceregnum primum usque ad annum 1724 mansit, sed iterum conditum sempiterno est anno 1740. Viceregno Fluminis Argenti condito (currentes loci Argentinae, Boliviae, Paraguaiae, Uruguaiaeque) anno 1776, Audiencia Bonaëropolitana est item perdita.
Inter hanc aetatem multa facta sunt: Tractatus Oteriensis est derogatus Tractatu Matritense anni 1750 qui Lusitaniae regnum super territoria occupata ab eidem dedit; vicerex Emmanuel Amat y Juniet expeditionem ad Tahitos decuriavit, primas leges "Regulationis Commercii" ac "Organizationis Telonialis Dictati" quod ad constructionem telonii Callaone duxit[4], et imperavit Castrum Regii Philippi (Hispanice Fortaleza del Real Felipe) aedificari; vicerex Theodorus de Croix gubernationem creatione septem intendentiarum decentralizavit et in creatione Supremae Commissionis Commercii (Hispanice: Junta Superior de Comercio) ac Cohorta Rerum Cuniculorum (Hispanice Tribunal de Minería; anno 1786) adiuvit; vicerex Franciscus Gil de Taboada regionem Punae in Viceregno Peruviano reincorporavit; vicerex Iosephus de Armendáriz argentariam productionem exstimulavit et contra fraudem, corruptionem at subintroductionem certavit; bellum inter Hispaniam et Britanniarum Regnum iterum exarsit ab anno 1739 usque ad annum 1748, Auris Jenkinis Bellum appellatum.
Hac aetate incarum non oppressi plene sunt. Saeculo undevicensimo solo, fuerunt quattuordecim magni tumultus, amplissimi quorum is Ioannis Sancti Atahualpae anno 1742 et Tumultus Montium a Tupace Amaru anno 1780 fuerunt. Rebellatio Armiferorum Civium in Paraguaia ab anno 1721 usque ad annum 1732 exarsit; et anno 1767 Iesuitae sunt expulsi e colonia.
Inter annos 1803 et 1810, variola deleta est in viceregno ob causam Regiae expeditionis philanthropicae vaccinationis.
Vicerex Iosephus Ferdinandus de Abascal y Sousa reformationes educativas citavit, exercitum redecuriavit et rebelliones locales suppressit. In curatione sua, inquisitio Limensis abrogata temporaliter? est reformationum adsumptarum a cohortis Hispanis causa.
Ubi bella libertatis exarserunt anno 1810, Peruvia locus contra rebellationes facta est. Provincias Abascal Cordubensem, Potosiensem, Paxiensem, Charcensem, Chiliensem, atque Quitensem in Viceregno Peruviano reincorporavit?.
Domino Thoma Cochrane novam creatam Classem Chiliensem ducente, prospere aggressus non est Guayaquilem ac Callaonem, sed die 4 Februarii Valdiviam cepit, cui magna castra erant. Viceregnum Chiloé Insulam tamen defendere potuit ad annum 1826.
Die 8 Septembris anni 1820, Expeditio Liberatrix Peruviana, in Chilia composita, se in ora Paracasis adplicavit, circa urbem Pisconis. Sub Iosepho de San Martín erant copiae. Post negotiationes cassas cum vicerege, San Martín Urbem Regum die 21 Iulii anni 1821 occupavit. Libertas Peruviana die 28 Iulii eiusdem anni clamata est. Vicerex Iosephus de la Serna e Hinojosa Jaujam—et postquam Cuscum—recessit.
Die 26 Iulii anni 1822, San Martín et Bolívar Guayaquile ad statuendum consilium liberatione peruvianae congressi sunt. Congressus fuit secretus; nescitur quid factum vere est. Tanem San Martín ad Argentinam postmodo revertit, et Bolívar ad praeparandam aggressionem contra regias copias reliquas mansit Alta Peruvia. Septembri anni 1823 Bolívar Limam cum Antonio de Sucre aggressionem cogitatum adfuit. Februario anni 1824 copiae regiae Limam breviter recuperavit. Turgalio Bolívar et rebellibus copiis recongressis, Hispanos sub Iosepho de Canterac confrontaverunt Iunio. Et Hispanae et rebelles copiae in planitie Iunini die 6 Augusti 1824 congressi sunt; Peruviani dicuntur vincere solis tellis ac spatis pugnando, subsequenter exercitum Hispanum Limam iterum evacuavit.
Magane Columbiae Congressus gratia, Bolívar Sucrem ducem facit copiarum rebellium die 7 Octobris anni 1824.
Regnum Hispanum ad parvam regionem circa urbem Ayacuche, quae in montibus australo-mediis patet, reductum est.? Bellum ultimum libertatis Peruvianae hac regione pugnatum est.
Die 9 Decembris anni 1824, Bellum Ayacuchense factum est in Quinoa Planitie prope Quinoam. Quo bello inter Hispanos et republicanos, libertas et Peruviae et totius Americae Australis confirmata est. Exercitum republicanum a Sucre rectum vicit, Iosepho de la Serna subregulo vulnerato atque in carcerem coniecto. Postquam bellum est, Serna documentum ultimum ubi Hispani Peruviam exire convenerunt subscripsit.
Imperium Hispanicum antiquas colonias reoccupare nugatorie temptavit (e.g. bello Callaonensi), sed libertatem Peruvianam anno 1879 postremum agnovit.
E Legibus Novis anni 1542, Imperium Hispanicum consilia de rebus Americanis commutavit. Systema encomendarum ac capitulationum pro systemate grapheocratico civili mutatum est. Nova structura Philippo II regnante applicata est, et in Peruvia sub vicerege Francisco de Toledo confirmata inter annos 1569 et 1580.
Viceregnum Peruvianum a quadraginta viceregibus rectum est, ab anno 1542 usque ad annum 1821. Primus vicerex fuit Velascus Nunnius Vela, et ultimus Iosephus de la Serna e Hinojosa.
Franciscus de Toledo, unus praeclarissimorum viceregum, bases sociales oeconomicasque organizationis viceregni statuit. Alii principales vicereges fuerunt Petrus Fernández et Melchior de Navarra.
In Viceregno Peruviano, octo magnae Regiae Audientiae statutae sunt, quae maxima tribunalia iustitiae erant. Hae audientiae fuerunt:
Lima audientia a vicerege praesidebatur, et ab auditoribus(usque ad duodecim membra), duobus accusatoribus, uno ballivo? maiore, uno locitenente magni cancellarii, et pluribus cohortis secundariis componebatur.
Audientiae in corregimientis Hispanorum dividebantur, sub quibus corregimenta Indiarum erant. Anno 1620, erant corregimenta sequentia:
Audientia | Corregimentum Hispanorum | Corregimenta Indiarum |
---|---|---|
Audientia Limensis | ||
Corregimentum Limense | Clustrum Limae, Guaracheri, Jauja, Ica, Cagnete, Guaylas, Yauyos, Caxatambo, Canta, Chancay | |
Corregimentum Chachapoiense¶ | Caxamarquilla, Luia et Chilvos, Cheliquen | |
Corregimentum Cuscense¶ | Andahuaylas, Abancaius, Andes, Asillo et Sangaro, Canas et Canches Quispicanche, Chilques et Masques, Yucay, Chumbibilcas, Aimaraes, Vilcabamba, Cotabambas, Omasuyos, Cavana et Cavanilla, Parinacocha, Carabaya¶ | |
Corregimentum Turgaliense¶ | Caiamarca¶, Villa Sagnae, Villa Fantae, Valles Chicamense | |
Corregimentum Huanucense | Tarama et Chinchacocha, Conchucos, Guamalies | |
Corregimentum Arequipense¶ | Collaguas, Condesuyo, Ubignas, Camana, Arica¶, Vitor | |
Corregimentum Huamangense¶ | Lucanas, Chocordos, Sangaro, Vilcas | |
Audientia Charcensis | ||
Corregimentum Charcense¶ | Paria, Carangas, Cochabamba¶, Porco¶, Amparaes, Misque, Pocona, Chinchas et Tarija, Chayanta, Atacama, Lipes | |
Corregimentum Paxiense¶ | Caracoleo, Larecaja, Paucarcollo¶, Pacajes, Omasuyo, Gubernaculum Chucuitonense | |
Audientia Quitensis | Corregimentum Quitense¶ | Riobamba, Otavalo, Chymbo et Facunda, Payta, Guayaquil et Aguasongo, Jaen, Cuenca¶, Loja¶, Zamora |
¶ Haec corregimenta dispositionis regiae erant: duces suos a rege directe eligebantur.[5]
Cum intendentiae crearentur anno 1784, Audientiae Limensis iurisdictio sequentia corregimenta complectebantur[6] [7]:
Corregimienta a rege Carolo III anno 1784 abrogata sunt ex rebus novis Tupacis Amarus, et commutata pro intendentiis.
Intendentiae creatae sunt ex Reformationibus Borbonis. In viceregno Peruviano, hae fuerunt:
Anno 1796 Intendentia Punensis adiuncta est. Gubernacula militaria Maynense, Quijense, Huarochirense, et Callaonense quoque erant.
Intendentiae in partibus divisae sunt:
“ | Septem Intendentiae in 55 partibus divisae sunt, qui quoque 483 paroecias et 977 anexa complectebantur. Novem Limae, septem Turgalio, octo Arequipae, novem Tarmae, quattuor Huancavelicae, septem Huamangae ac undecim Cusco erant. Rectores Intendentes auctoritas Intendenciarum erunt Correctores substituendo, et Subdelegati in Partibus pollebunt, in loco Rectorum populorum antiquae politicae viceregni.[8] | ” |
Ex ascensione subdelegatorum anno 1785, partes erant:
Munus suum urbes administrare erat. Duae classes fuerunt Hispanorum et "naturalium." Capitula Hispanorum a uno bergomagistero et nonnullis scabinis statuta sunt. Munera fuerunt: partitio terrarum inter vicinos; vigile componere; permissus statuendi dare; carceribus subministrare; nosocomia inspicere, ac aestimationes gubernare.
Ut dominatio incarum celerior esset, auctoritates Hispanae antiquorum ducum indigenarum curas continuavere. Una earundem curarum curacazgum: curaca erat dux unius ayllus sive communitatis. Ipsi corregidori de rebus ayllus informare debuit.
Alia institutio in viceregno adhibita fuit varayoc, auctoritas civilis commendata regendae villae, bergomagistero fungendo.
Societas colonialis erat plena inaequalitate inter membra. Hispanis in Paeninsula Iberica natis omnia privilegia erant; Peruviani—Hispani in Peruvia nati ac indigenae—quasi exclusi sunt.
Numerus indigenarum celerrime minuit: per 300 annos, a decim sive duodecim milionibus usque ad solum milionem attenuavit. Altera parte, novae classes rassiales? adfuerunt, v.g.: mixticius (filius ex hispano et indigena)[9], zambus (filius ex homine nigrae progeniei et indigena), mulatus (filius ex homine nigrae progeniei et alba muliere).
In viceregno, classes sociales sequentes fuerunt:
Cum regiam auctoritatem confirmaret, Corona Hispana—protectrix exemplaris candoris racialis—societatem divisam et excludentem coloniis statuit. Ex eo, duae res publicae creatae: una Hispaniis et alia Indis. Utra classis libere agere debuit, cum legibus dissimilibus ac auctoritates propriis, et sine inter se miscendo.
Ut hoc per coniecturam fuerit, tamen coniunctiones inter ambas res publicas—contra leges—proditae sunt. Mixticii nulli rei publicae fuerunt, et lex eosdem non texit. Hic status problema factus est cum populatio mixticia iura sui super terras poscere inceperunt.
Res Publica Hispanourum ab hominibus mulieribusque albis natis in Hispania (paeninsulares) vel in America (criolli) facta. In re legitima, ipsi foedales maiores Regis, et igitur tributum luendum eisdem erat.
Ut eadem iura haberent ante legem, tanem omnibus eadem privilegia non erant: alta officia solis paeninsularibus, sed in saeculo septimo decimo criolli se accorporare in audienciis; et Hispanos pauperes in commercio aut parvis officiis laborare.
In hac classe populus indus erat praeter curacas et nepotes Incarum, qui nobilitas indigena fecerunt.
Ab anno 1570, indi ad habitandum in reductionibus ductati sunt. Reductiones erant oppida indis facta secundum exemplum urbium hispanarum. Quibus auctoritates indigenae (v.g.: curaca, varayoc) ac hispanae (v.g.: corrector hispanice corregidor — nexus inter indos et Civitatem Hispanam —, sacerdos) erant.
Indi foedales minores Regis ante legem erant, et igitur tributum luendum fuit eis mita. Species ipsius in vicinitate ad minas, operas aut institutiones alias dependit.
Indi communes deferebantur ac inscribebantur in albo e numero. Vita in oppidis ignota ab indis temporibus praehispanicis; cuius gratia nonnulla ayllua in una reductione importa, sine conmovendo si adversarii erant.
A saeculo septimo decimo, multi Indi mitae, tributi et iniustitiarum vitandi temptantes ad urbes vel alia oppida effugere, et illuc alieni appellati. Alii sub custodia hispani se posuere, quod systema yanaconajis statuit.
Nobiles Incae et ex aliis civitatibus rationem invenerunt qua se in mutatione aliquarum institutionum Incarum aetatis accommodavissent, v.g.: mita, curacazgum, et cetera.
Indi nobiles titulos nobilitatis demonstrare debuere. Huius causa, evidentiis hispanice probanzis usi sunt et in tribunalibus easdem praesentare, multae tamen falsae. Indi quoque amicitias matrimoniales statuere cum Hispanis ad confirmandam conditionem meliorem.
Cum hispanis, gens nigricolorium ac cultura eius advenerunt in Peruviam. Homines nigricolores capti auxilio aliorum populorum orae africanae ab europaeis ad utendum eis vice servorum, et deinde in Americam exportati in statibus subhumanis. Ad Viceregnum Peruvianum primum importati saeculo sexto decimo casus demographici populi indigeni causa.
Propter servitutem homines nigricolores humani non habebantur, sed merces: venire ac emi poterant in mercatibus. Vita sua difficillima, in fundis principaliter ubi expositi erant ad inieurias caporalium (fundorum duces). In urbibus progredi tamen potuerunt. Illuc laborabant et mercedem accipiebant quia hispani laborem spernebant: idem proprius gentis parvo statu videbatur. Merces accepta dein dividebatur inter dominum et servum, et sic alter pecuniam servare potuerat ad emendam libertatem, qua potiebantur Manumissionis Litteris (Hispanice cartas de manumisión).
Altera parte, servitus non bene accepta a hominibus nigricoloribus: multae rebelliones ac tumultus proditi a cimarronibus, qui servi fugitivi erant. Ipsi civitates servorum fugitivorum palenques appellatas statuere. Sed hi palenques numerosi non fuerunt quoniam in ora peruviana loci inaedibiles non erant; tantum in diocesibus limensibus Miraflorum, Magdalenae Sanctique Michaelis silvarum causa.
Oeconomia hispana in colonia mineralium americanorum extractione et commercio constabat. Hispania monopolium commerciale instituit ad accumulandum aurum argentumque quam maxime; item, commercium cum America activitas oeconomica principalis fuit.
Imperium Hispanicum monopolium commerciale statuit ad eidem confirmanda omnia beneficia oeconomica, commercium inter colonias et alias civitates prohibens. Institutio colonialis commendata gubernandi commercii inter Hispaniam coloniasque Domus Hispaliensis Foederium (Hispanice: Casa de Contratación de Sevilla) fuit, quae fluxus immigrantum quoque ordinabat.
Temporibus Viceregni Peruviani, erant tres portus auctorizati commerciandi: Hispalis (in Hispania), Veracrux (in Viceregno Novae Hispaniae) et Callao (in Viceregno Peruviano). Omnis annus, ex Hispale nonnullae naves galeones Manilenses appellatae exiverunt ad Viceregnum Peruvianum. Galeones in Cartaginem Novam in Indiis primum pervehere solebant, deinde in Portobelum, ubi ferias statuere ad distribuendas merces ex Hispania in viceregno.
Anno 1593, creatum est Tribunal Consulatus Limense, in quo mercatores maiores contrahebant, cuius primum munus Classem Maris Meridionalis statuere.
Monopolium affectum a subintroductione. Ipsa pessimae progressionis industrialis, altissimorum tributorum mercibus, contentionis aliarum civitatum europaearum et corruptionis causa fuit. Multi piratae et cursarii etiam fuerunt, qui aggressi sunt naves ac portus hispanos.
Ager Publicus (Hispanice: hacienda pública) institutio colonialis cuium munus possessiones et copiam Regis Hispaniae, Ager Regius appellatae, administrare erat. Statutus a rationcinatoribus et rectum a vicerege usque ad saeculo septimo decimo, qui coordinate operabatur cum rege et Regio ac Supremo Consilio in Indiis.
Curatio bursae aerariae facta Regiis Arcis (Hispanice: Cajas Reales), quae toto loco Viceregni dispositae. Arca Limensis principalis erat, et ceterae sui subsidiariae. Tributa ipsae collectabant et postquam mercedes attributae erant, aes remanens Limam mittebatur.
Tres magistratus regii comendati harum arcarum erant (rationcinator, tabellarius, arcarius). Omnibus erant una trium clavium thecae ubi fiscale conservabatur. Igitur theca solummodo aperibatur concordia trium magistratuum et tunc ullam operationem facere eidem potuerant.
Arca Limensis expensa curationis colonialis contrahere debebat, et remanentia in Hispaniam mittere per galeones. Haec remanentia saepe reducta expensorum militarium causa, v.g. compositum viceregni ipsius.
Anno 1607 tribunal rationum (Hispanice tribunal de cuentas) creatum, principallimus organismus in re fiscali temporibus colonialis fuit. Statutum loco viceregum curationi Agri Publici. Munera sua:
Arbitria de rebus Agri Publici a Consiliis Agri (hispanice: Juntas de Hacienda) faciebantur. Ipsa statuta a vicerege, rationcinatoribus Tribunalis, auditore magistratu et fiscale Audienciae.
Mineralium extractio activitas oeconomica principalis in viceregno fuit saeculis sexto decimo et septimo decimo, sed incepit cadere saeculo duodevicensimus. Hispani metalla pretiosa extraxere ad eis utenda vice pecuniae, activitas quam indigeni americani nesciverunt. Cumulus horum copia significavit secundum exemplum oeconomicum Mercantilismi. In Viceregno Peruviano extractio mineralium valde argentea fuit. Argentum extractum primum e cuniculis notis a temporibus incarum, v.g. Porco (in Bolivia). Sed mineralium extractionis quantitatis causa cuniculi principales Coronae Hispanae recentiores fuerunt, v.g. Potosia (anno 1545 inventa), Castrovirreyna (anno 1555), Oruro (anno 1606) ac Collis Pasca (anno 1630). Coronae Hispanae omnes cuniculi erant, quae easdem generaliter conducebat. Qui commendati horum cuniculorum Quintum Regium expendere debuerunt, ac translationis expensam et operariorum pensiones. Hispani translationi viis ab incis factis uti sunt at novas vias non fecerunt.
Centra ubi res cuniculorum aguntur urbes fuerunt quae celere emporia maxima circulum commerciale statuentia factae sunt. Casu Viceregni Peruviani, Lima in circulo urbium Potosiae, Collis Pascae et Huancavelicae erat.
Inter annos 1790 et 1795, secundum memorias viceregis Francisci Gil de Taboada, 827 cuniculi—728 argenteis, 69 aurei, 4 hydrargyrei, 12 plumbei et 4 cuprei—in Viceregno Peruviano invenienbantur. Ut extractio mineralium in hac aetate activitas non descripta esset, tanem prosperitas eius adeo magna fuit ut fere 40% depositorum qua hodie operant in Peruvia, inventa ac laborata fuerant temporibus viceregni.
Operae fuerunt negotia dedicantia manufacturae textuum filorumque e lana, gossypio et Agavi sisalana. Discripti ruribus viceregni, principaliter in Jauja, Huancaio, Huamanga, Lima, Huamachuco, Cusco et Paxia. Vel privatorum coeptorum (v.g., Hispanorum aut curacarum) vel Coronae esse potuerunt. In Viceregno Peruviano, prima opera ab Antonio de Ribera statuta anno 1545; deinde numerus celeriter crevit magni postulati causa inter indos laborantes in cuniculis.
Productio sua rustica fuit quia monopolium a Corona statutum non sivit eam meliorare; tamen ipsa contra textus importatos ex Hispania contendit.
Agricultura evolutionem amplam non habuit in viceregno. Cum hispani in America advenirent, secum productus v.g. triticum, olea, vitis, fructus citrini et animalia domestica (vaccae, gallinae, equi, et cetera) quoque advenerunt. Indi operati in agris ab initio ad tributum luendum, et technicae novae et instrumenta sunt insertata ad laborandum agrum quam maxime.
Terrae colendae relative propinquae ad urbes erant quoniam plerae species ciborum corrumpebantur celerrime. Circa Limam et Potosiam magna praedia dedicata solae productioni locali fuerunt quae multas hectareas metiebantur. Extra hunc laborem species loci ferme erant, i.e. Ullucus tuberosus et Erythroxylum coca.
A saeculo septimo decimo productio localis satis constans facta est, et producta importa ex Hispania supponuit, quod mercatores hispanos nimis offendit. Ex eo tempore, commercium adversariorum coloniae incepit augere, in Peruvia et Chilia principaliter.
In principio, in occupatione, nummus commercio non fuit. Primus nummus qui adfuit in Peruvia callana appellatus est, qui pars metallica rustica cum pondere per legem fixo fuit et Caiamarca, Lima, Cusco, Piuraque adhibita est. Peso deinde factum est, qui discum rude modo sculptum crucem ambabus faciebus portabat; unum peso quadringentos quinquaginta maravedies valebat.
Ducatus, scuta dupliciaque denique adfuerunt, commercium facilius faciens. In monetis (Hispanice: casas de moneda)—quae operari coeperunt circa saeculum sexto decimo, Lima et Potosia magnopere—hi nummi cudebantur.
In Viceregno Peruviano, occupatio facta "cruce ac gladio," quod fortem interactionem inter Civitatem Ecclesiamque fuisse significat. Creatus est Regius Patronatus (Hispanice: Regio Patronato) ut civitas in rebus ecclesiasticis intervenire possit cuius gratia auctoritates ecclesiasticae hispanae et americanae a Civitate eligebantur, res religiosas res civiles faciendo. Tamen idem non erat possibile quia aerarium difficultates oeconomicas sufferebat.
Ordines religiosi in Viceregnum Peruvianum indos evangelizatum—id est, eos fidem catholicam docere—vaserunt. Ipsi et conventus et monasteria condiderunt, ac ecclesias Lima et in aliis urbibus Peruvianis aedificaverunt.
Qui in Viceregno statuti fuerunt:
Hac aetate credebatur evangelizationem de dogmatibus catholicis atque novis moribus accipiendis esse a novis Christianis neophytis appellatis. Una horum morum in urbibus, oppidis aut reductionibus habitare erat; ipsius causa dicitur "evangelizare erat civilizare."
Evangelizatio difficile explicatu est quia methodi aetatesque dissimiles inter se fuerunt.
Primum suppositum indigenos fides fundius contrarias ei catholicae habere. Ergo, Catholicismus imponendus erat, quominus comprehensio dogmatum vera fuisset. Haec methodos, quae Methodos Tabulae Rasae appellata, de catechismo conmemorando erat.
Cum methodos tabulae rasae efficax non plus habita erat, rectior catechesis necessaria facta est in cohaerente doctrina rerum fidei. Similitudines igitur quaesitae sunt inter fides indigenas et Catholicismum; eaedem sivit hispanos plurem scientiam de eruditione fideque indigenis habere. Quae ideo Methodos Substitutionis Similitudine appellata. Haec methodos tamen indos confudit quia adiuncta propria Catholicismi aequivalentia in religione inda non habuere. Verbi gatia, Deus Unus non intellectus ab indis, sed evangelizatores imagine dei Viracochae, divinitas creatrix, vice imaginis similis Deo Christiano usi. Ecclesiae quoque statutae super templa incas huacas appellata. Quorum causa indi fides sui in dogmata catholica transtulerunt, deos incas in ritibus catholicis venerando.
Concilia sunt congressus ubi et episcopi et sacerdotes doctores congrediebantur ad certandum de rebus evangelizationis. Tria concilia facta Lima saeculo sexto decimo: in Primo Concilio Limense (anno 1551) Indos baptizandos esse decretum, qui ritus fidesque dissimiles fidei Catholica abicere debebant; in Secundo Concilio Limense (inter annos 1567 et 1568) imago de huacas delendo et, si ipsae amplae fuerant, ecclesias statuendo super eas iterum accepta. Tertium Concilium Limense amplissimum ex omnibus est, a Toribio de Mogrovejo convocatum anno 1582: in quo et catechismum et alios textus in linguis Hispanica, Quechua, et Aimara creari statutum: e Tertio Concilio, sacerdotes doctores de linguis vernaculis meliore scire experti sunt ad indos catechismum et fidem catholicam recte docendos.
Ut indi baptismo fidem catholicam accepissent, tanem ipsi ritus antiquos non abiecerant. Saeculo septimo decimo incipiente, sacerdotes mumias adhuc incendebant et lamas sacrificandas apud amites sanctorum inveniebant. Cuius causa, Militia Exstirpandis Idolatriis statuta est, per quam fides incas idolatrias appellatas supprimi desiderabatur. Modus operandi erat: sacerdos doctor ad indos missam cantatum ire debebat, in qua indos locos ubi deos incas venerabantur revelare comminabatur; indicia adquisita, in eosdem locos ibat et omnia catholica non habita delebat.
In Viceregno Peruviano, Tribunal Sancti Officii sub vicerege Toledo statutum Regia Auctoritate diei 25 Ianuarii anni 1569, et operari coepit anno postero. In principio a Dominicanis rectum, deinde a Mercedariis, sed Iesuitae curis altissimis potiri potuerunt.
Munus Sancti Officii haeresim delendam erat ad fidem catholicam defendendam, et sic tribunali civili Hispano fungebatur. Soli catholici Hispani sub potestate ipsius erant, sed cum alia crimina concluderentur—blasphemiam, polygamiam, magiam, idolatriam, et caetera—, populus indus sub Sancto Officio quoque conclusus. Iurisdictio Sancti Officii Limensis audientias Charcensem, Chiliensem atque Quitensem quoque conclusit.
Dominicani suppliciis in iuditiis usi sunt, et Fratres Sancti Ioannis Dei infirmos sanabant. Circa 40 personnae incensae haeresis gratia, et alias causas includens, numerus condemnatorum 371 tenus amplificatus.
Gens adeo Sanctum Officium odit ut, cum idem abrogatum anno 1761, ea beatissima facta est, Lima principaliter.
Multi sancti atque servi Dei fuerunt in Viceregno, cuius numerus maior numero eorum in aliis viceregnis. Inter annos 1570 et 1660 principaliter adfuerunt, et pleri in societate Limense cofuerunt, v.g. Sanctus Martinus Porresis, Sanctus Ioannes Macius, Sanctus Toribius de Mogrovejo, Sanctus Franciscus Solanus et Sancta Rosa Limensis.
Zelus religiosus gentium in Viceregno Peruviano amplificatus e terrae motibus dierum 31 Martii—Cusco, e quo cultus Domini Terrae Motuum ortus—, et 20 Octobris—Lima, e quo festivitas Domini Miraculorum nata.
Educatio in Viceregno Peruviano exemplar Europaeum imitata est characterizata: ab usu memoriae, religione, severitate et Classicismo. Affecta est ab opere Ecclesiae per ordines religiosos, magnopere Iesuitas.
Societas in Viceregno plerumque analphabeta fuit quoniam educatio privilegium habita est Nobilitati solae; educatione autem nobilitati, non omnes gradus paedagogici contemplabat, et sic advocati aut doctores duodecim annos nati saepe videbantur. Altera parte, systema educativum neque mulieres neque gentes inferiores habitae (v.g., indi, vulgus et servi) includebat.
Educatio inverse statuta est modo educationis hodiernae, id est, primum educatio superior, deinde secunda educatio, et postremo elementaria educatio statutae sunt.
Prima litterula (Hispanice primeras letras) facta per scholas monasticas, paroeciales atque missionales, ubi pueri de legendo, scribendo, cantando et praeceptis prioribus docti. Mulieres omnium aetatum educatione fere exclusae sunt.
Scholae minores erant paroechiae Indae, quibus munus de legendo, scribendo atque catechizando docere erat.
Secunda educatio (Hispanice educación intermedia) facta in collegiis maioribus et caciquis: ipsa educationem similem ei hodiernae asciscebant. Collegium Sancti Philippi conditum anno 1575 antiquissimum collegiorum maiorum; Collegium Sancti Marcelli conditum anno 1582. Allia collegia maiora Limensia fuerunt Collegium Sancti Idelphonsi (anno 1608) et Collegium Agustinianorum, Collegium Sancti Bonaventurae, Collegium Fratrum Minorum (anno 1611); Cusco, Collegium Sancti Antonii Abbatis a iesuitis conditum anno 1619 amplissimum fuit. Collegia maiora non dissimiles universitatibus fuerunt, et educatio in his melior ea in universitatibus data interdum erat; titulus doctoris, tamen, universitates solae dabant.
Collegia Caciquum (Hispanice: Colegios de Caciques) creata sunt ad adiuvandam militiam exstirpandis idolatriis ut caciques filiique sui de doctrina catholica, grammatica Hispana, Latinitate, cantis Gregorianis, et caeteris discant, et sic gentes indas quae non catholicae erant evangelizent. Ampla fuerunt Collegium Principis (Limae), et Collegium Sancti Borjae (Cusci).
Seminaria quoque fuerunt in Viceregno, in quibus sacerdotes sese praeparabant; v.g. Seminarium Sancti Toribii (Lima), Seminarium Sancti Antonii Abbatis (Cusco), Seminarium Sancti Christophori (Huamanga), Seminarium Sancti Hieronymi (Arequipa), et Seminarium Sanctorum Marcelli et Caroli (Turgalio).
Educatio superior (Hispanice: educación superior vel educación universitaria), facta in universitatibus, in Viceregno primum incepta anno 1551 conditione Universitatis Maioris Sancti Marci, Lima, a Dominicanis. Ipsa antiquissima institutio educationi superiori et prima creata cum omnibus hac aetate requisitis in America videtur. Aliae universitates amplae in Viceregno conditae fuerunt Universitas Sancti Antonii Abbatis (Cusco, anno 1598), Universitas Chuquisacensis (Alta Peruvia, anno 1634) Universitas Huamangensis Sancti Christophori (Huamanga, anno 1677) et Universitas Sancti Augustini (Arequipa, anno 1714).
Universitates educationem divulgationemque culturae prelo typographico ab Antonio Ricardo statuto Lima anno 1581 in Viceregno adiuvaverunt. Primus liber divulgato, Doctrina Cristiana y Catecismo para la instrucción de los indios (Latine: Doctrina Christiana Catechismumque eruditioni indorum), anno 1583 in tribus linguis—Hispanica, Quechua, Aymara—qui primus huius generis in America etiam fuit. Aliae publicationes anno 1594 adfuerunt, captivationis piratae Hawkinis gratia.
Per primos annos in Viceregno ars ista tantum sacris attigit et imprimis usa est, ut homines reddantur Christiani. Urbs Lima maximi momenti fuit maturitati artis colonicae. Causae, quibus picturae sculpturaeque urbanae Hispanicae quaesitae sint, et celeriter incrementum urbis et encomenderorum auctus divitiarum et aedificatio templorum ac ecclesiarum fuerunt. Artificia fauta fuerunt Flandrica vel Italica, quamquam Hispaliensia Baeticaque nihilominus postulata sunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.