From Wikipedia, the free encyclopedia
Cantus Gregorianus vel cantus choralis sive cantus ecclesiasticus[1] est genus cantus plani, antiquus modus psallendi Ecclesiae Latinae. Ortus sub tertio vel quarto saeculo et in saeculo septimo ad maturitatem evolutus Romae pontificis fautorisque musicae sacrae Gregorii Magni nomen assumpsit. Varii cantus fixi pro omnibus missae partibus et etiam pro omnibus diebus liturgici anni sunt. Unam tantum vocem et octo modos habet (duobus tantum utimur in musica moderna).
Parum tantum scimus de modo cantandi antiquorum. Legimus inter volumina Graecorum Latinorumque auctorum de momento potestateque cantus ac instrumentorum musicalium, sed quomodo cecinerint scimus tantum per suggestiones quae verificari nequeunt. Mundo iam non est datus quo musica traderetur, et etiam cum acutum eorum visio, quod permissit investigationes de mathematicis originis musicae, non potuerunt formula scribere quibus musica traderetur a generatione in generationem.
Creatio musica neumae notationis ecclesiastici cantus plurimum nobis dicit de Cantu Gregoriano. Etiam si formabatur probabiliter partim ex classicis cantibus Latinis, et partim ex Graecis hymnis Christianorum, Gregorianus Cantus ita augebatur ut non potuit adhuc per memoriam servari, et oportebat ut scriberetur, etiam ut diffunderetur inter omnes mundi nationes. Scriptio cantus etiam plurima nobis dicit de rationali eius forma, inter varios modos divisa, et ita tradabunda per notas.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.