Lingua Aymara

lingua From Wikipedia, the free encyclopedia

Lingua Aymara
Remove ads
Remove ads

Lingua Aymara lingua est qua Aymarae (Aymare; Aymaranaka) in Bolivia et in Peruvia loquuntur in quibus ambibus coofficialis lingua est. Etiam Aymarice Chiliae Septemtrione et in montuosa Boreoccidentali Argentinae regione loquuntur. Robustissima lingua in Austramericanis montuosis regionibus, cum radiophonica divulgatione. Popularis lingua Imperii Incaici fuit, nam illustris lingua Quechica erat.

More information Lingua Aymara Aymar aru, Taxinomia ...
Remove ads

Proprietates

Aymara multum agglutinans lingua est. Cui articulus non est et cuius vocabularium copiosissimum est. Verbi gratia verbo "ferre" centena vocabulorum exsistunt, quae ex hoc quod quid ferat pendent. Pleraque substantiva diversas formas habent, secundum "certitudinem". Verbi gratia in phrasibus "caput video", "me caput videre credo" et "is caput videre dicit", vocabulum "caput" tribus diversis modis verti potest.

Phonetica

Vocales

Velut Quechica et Arabica linguae, Aymara solum tres vocales (a, i, u) habet. Vocalica longitudo est, cum diaeresi super vocalem repraesentata; in scriptione igitur sex vocales: a, ä, i, ï, u, ü videntur. Etiam mentio ut post consonantes uvulares (q, q', qh, x) vocalis i in /e/ et u in /o/ mutetur facienda est. Diphthongi sonantibus y et w formantur.

Consonantes

Aymara 16 consonantes habet, sed , calculatis occlusivarum variantibus, 26 attingit:

More information labialis, alveolaris ...

Quamquam in Aymara occlusivas sonoras (b, d, aut g) non sunt, tamen exsistunt tres fricativarum formae; simplices, velares et aspiratas.

More information simplex, velaris ...
Remove ads

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads