animal fabulosum From Wikipedia, the free encyclopedia
Unicornis est animal fabulosum in doctrina populari Europaea, quod usque a Medio Aevo plerumque equi candidi magno cornu praeacuto et tortuoso ex fronte prominente, et aliquando barba capri ungulisque diffissis ostentum est.
Auctores antiqui vocabulis utebantur quae sunt unicornis, monoceros (μονοκέρως, μονόκερως), rhinoceros (ῥινόκερως), ad varia animalia, vera credita, describenda. In antiquitate posteriori nova forma unicornuus apparuit.[1] Latinitate astronomorum monoceros est nomen eae constellationis quae figuram unicornis monstrare censetur.
Sensus compositionalis verbi unicornis est 'unum cornu habens' vel 'cui unum cornu est'. In mundo vero, nonnulla sunt animalia quibus haec descriptio convenire videtur, sicut Rhinoceros indicus, tarandrus, Monodon monoceros, Oryctes nasicornis. Porro sunt animalia bicornia, quorum singulis quibusdam aut cornua in unum creverunt aut vitio quodam genetico alterutrum cornu non exstitit aut, quod rarissime fit, unum tantum cornu in media fronte crevit.
Vulgo tamen nomen unicornis fabulare indicat animal ex membris dissimilium beluarum mixtum, quod narratur unum habere cornu in media fronte capitis plerumque equini accretum. Unde oriunda sit haec species unicornis aut quando, ignoramus. Ratio modusque progrediendi operam poscit eo loco sumi, ubi ex scriptis fontibus haurire possumus.
Apud Homerum non invenitur unicornis, apud rerum externarum scriptores quidem eosque, qui de animalibus tractant. Non ad mythologiam religiosam antiquitatis Graeco-Romanae pertinet unicornis. Primus[2] de unicorni tractat Ctesias, medicus et historicus, qui in aula Persica multa mirabilia ex hominibus externarum gentium audivit. In libro qui Indica inscribitur haec fere de unicorni narravit:[3]
Animadvertendum est Ctesiam ipsum numquam beluam his verbis descriptam vidisse. Relata igitur rettulit, licet fieri possit, ut etiam imagines sculptas aut tapetibus netas inspexerit. Hodie non est dubium quin belua, quae asinus fera (ὄνος ἄγριος) appellabatur, re vera fuerit rhinoceros Indicus, cui unum tantum in nare cornu esse constat.[5] Sunt tamen aliquot res quae potius antilopae cuidam quam rhinoceroti convenire videntur. Rhinoceros enim et talo et iecore caret, nec est cornu tricolori. Itaque vulgo putatur Ctesiam ea quae de duobus beluarum generibus relata audierat inter se miscuisse et in unum animal adhibuisse. Ita quidem fabularia procreantur animalia.
Aristoteles, cum animalium partes earumque complexionum rationem definit, de cornutis admonet pleraque bisulcam habere ungulam,[6] nullumque solidipedem bina habere cornua.[7] Eiusdem naturae dicit esse cornu et ungulam sive solidam sive bisulcam.[8] Cornua si bina sunt, materia non sufficit in solidam ungulam. Idcirco cornuta sunt bisulcis ungulis. Sin autem solidae crescunt ungulae, "propter defectum naturae"[9] materia non sufficit cornibus, aut si sufficit, uni tantum. Cuius principii speciem in asino Indico dat: "Pauca enim sunt animalia unicornia solidis ungulis sicut asinus Indicus".[10] Etiam orygem antilopam dicit unicornem esse, etsi, praeter exspectationem, bisulcas habeat ungulas.[11] Cum unius tantum generis unicornem ex asino et antilopa commixtum agnovisset Ctesias, Aristoteles duo unicornium genera distinxit. Asinum quidem Indicum solidipedem esse certe ex huius "asinitate" conclusit,[12] quamquam cum Ctesia asinum Indicum talos habere perseverabat.[13]
Megasthenes, qui ipse saepe Sandracottum regem Indiae visitabat, paucis verbis "equos unicornes capite cervino" commemorat.[14] Quos quidem ipse non vidit sed a brachmanibus accepit. Plerumque fit, ut relata referentes nuntium sine dolo malo depravent. Sic etiam hic, nam asini equorum magnitudine antiloparum figura mixti a Ctesia descripti apud Megasthenem equis cervino capite praeditis permutati sunt, quod sine dubio eandem fere fabulam resonat.
Plinius Maior et Ctesiam et Aristotelem secutus unicornem commemorat. Quae de cornuum formis et de animalium ungulis disserit ex Aristotele sunt: "ovium (sc. feminis) nulla (sc. cornua sunt) nec cervorum nec quibus multifidi pedes, nec solidipedum ulli excepto asino Indico, qui uno armatus est cornu";[15] "solida ungula et bicorne nullum, unicorne asinus tantum Indicus; unicorne et bisulcum oryx. talos asinus Indicus unus solidipedum habet."[16] De animalibus Indiae narrans se expressis verbis dicit Ctesiam sequi. Atquin asinus unicornis Ctesiae apud Plinium ut bos unicornis emergitur: "In India et boves solidis ungulis, unicornes." Paulo post verbo a Graeca mutuato usus addit: "Asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. Hanc feram vivam negant capi."[17] Unicornis species a Plinio depicta sine dubio multum contulit ad unicornem fabularem figurandum.[18]
Quae de asino Indico ab Aeliano narrantur[19] optime cum Ctesia congruunt. Insuper nonnulla verba a Photio non allata addidit unicornium asinorum vim et robur laudantia, quae eo magis rhinocerotem in mentem vocant. In alio loco certe Megasthenem secutus haec de unicorni dicit:
Aelianus (reapse Megasthenes) unicornem dicit a brachmanibus cartazonum (καρτάζωνον) appellari. Quod nomen alibi non invenitur, nec certum est, quomodo de eo cogitari debeat. Per multiplicem enim auctorum consequentiam ad nos pervenit: Megasthenes quod audivit litteris mandavit, Aelianus autem quod litteris vidit mandatum denuo scripsit, scribae denique quod scriptum viderunt aut dictatum audierunt litteris notaverunt. Quod ad καρτάζωνον attinet, non videtur hoc vocabulum summa dissimilitudine a nominibus abhorrere, quibus rhinoceros unicornis linguis Indicis vocatur, sicut Hindice gargadan, Puniabice karkadan, Assamice garh.[21] Perinde ac monoceros Plinianus, apri caudam, nigrum cornu, elephantinos pedes, absonam vocem habet cartazonus,? cui quidem etiam fulvos pilos (λάχνη ξανθή) Aelianus affinxisse videtur. Insuper cornu antilopae habet in spirae formam natura retortum (ἑλιγμοὺς ἔχει τινὰς καὶ μάλα αὐτοφυεῖς).
Physiologus dicit unicornem a nemine nisi virgine capi posse. Virgo allegorice cum virgine Maria, unicornis cum Iesu Christo exaequatur. Quod unum solum cornu habet unum Deum (Christianum) significat, quod haedulo similis est humanitatem incarnationemque Dei demonstrat.[22].
Homines civilizationis Vallis Indi signa fecerunt, ubi varia animalia scribuntur, inter quae est animal quoddam similis unicorni.
Medio Aevo dentes longi Monodontum monocerotum ab Vicingis venibant, qui usque ad Novum Aevum ineuntem propter formam et sulcum spiralem pro cornibus unicornium habebantur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.