Elephantus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Elephantus,[1] sive elephas,[1] olim barrus,[2][3] est animal ex duobus mammalium familiae Elephantidarum generibus descriptum. Tres elephantorum species exstant: Loxodonta africana, Loxodonta cyclotis, et Elephas maximus (etiam Elephas indicus vulgo appellatus). Cetera Elephantidarum species et genera exstincta sunt, nonnullis post recentissimum aevum glaciale; nani autem mammuthi fortasse usque ad 2000 a.C.n. superfuerunt.[4] Elephanti aliaeque elephantidae inter animalia cutem crassam habentia olim numerabantur, in Pachydermatibus, ordine nunc inrito.
- Si genus taxinomicum quaeris, vide Elephas (genus).



Elephanti sunt maxima animalia terrestria nunc viventia.[5] Tempus eorum gestationis est viginti duo menses—maximum omnium animalium terrestrium. Elephantus recens natus saepe pondo 120 chiliogrammatum est. Elephanti usitate a quinquaginta ad septuaginta annos vivunt, sed veterrimus elephantus notus octoginta duo annos vixit.[6] Maximus elephantus notus, in Angolia anno 1956 glandibus plumbeis petitus, fuit mas qui pondo 24 000 librarum fuit.[7] Minimi telluris elephanti noti, magnitudine vituli magni vel suis, fuerunt species praehistorica quae in insula Creta per Pleistocaenum habitabant.[8]
In cultura populari

Elephanti in cultura populari sunt omnibus locis praesentia rerum exoticarum signa.[9]
Ficticii elephanti usitate sunt personae in litteris puerilibus,[9] in quibus liberis sint exemplo morum optimorum,[9] idemque sunt huius generis litterarum celeberrimae personae.[9]
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.