Remove ads
lingua From Wikipedia, the free encyclopedia
Lingua Catalana[1] vel Catalanica[2] (ipsa lingua català) est lingua Indoeuropaea Romanica, orta Medio Aevo ab Latina vulgari Romanorum, qui in parte orientali Pyrenaeorum montium consederant. Catalane loquuntur 9 200 000 hominum, quorum fere dimidio est patria lingua, in Catalaunia, in Insulis Baliaribus, in Andorra, in Finibus Aragoniae, in Rossilione, inque Sarda urbe Algario, et in Communitate Valentina inque Murciano pago Carche.[3] Quod in Valentia Murcianoque lingua Valentina (valencià) appellatur normaque alia regitur quam in ceteris terris, Catalana lingua pluricentrica habetur. Populi quoque parvi Catalane loquuntur totam per orbem, in quibus clarissimi sunt 200 000 loquentes in Argentina.[4] Regio propria linguae Catalanae comprehendit 68 730 km² et 13 529 127 hominum (2009),[5] in 1687 municipiis.
Lingua Catalana (Català, Valencià) | |
---|---|
IPA | [ kə.tə'ɫa / ka.ta'ɫa /va.ɫen.si'a ] |
Taxinomia | lingua Indoeuropaea e subfamilia Romanica |
Locutores | 9 200 000 |
Sigla | 1 ca, 2 cat, 3 cat |
Status publicus | |
Officialis | Hispania, Andorra |
Privata | Gallia, Sardinia |
Litterae | — |
Scriptura | Scriptura Latina |
Procuratio | Institut d'Estudis Catalans et Acadèmia Valenciana de la Llengua |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictaeSitus locutorum linguae Catalanae |
In aliis regionibus alius gradus iuris atque usus est Catalanae, cum nihil iuris publici habeat in Francia, sola ius habeat in Andorra, iusque communicetur in tribus communitatibus autonomis Hispanicis et partim in Algario, urbe Italiae. Secundum Institutum Statisticae Catalauniae anno 2008, Catalana erat secunda lingua in usu in Catalaunia, superata ab lingua Hispanica et linguae solitae statu[6] et linguae patriae[6] et linguae agnitae, quamquam Catalana magis utebantur quinque ex septem regionibus functoriis, et 80 centesimae cunctorum incolarum Catalane loqui sciebant.[6] In illa tamen terra lingua Catalana est princeps in iuvenibus docendis, in re publica gerenda, et in nuntiis publicis, usumque eius augendi studio diligenter explorat Generalitas Catalauniae, nec nihil impendit linguae et in Catalaunia et alibi consulendo.[7]
Litterae Catalanae floruerunt primum in Aragonia mediaevali atque iterum in Hispania moderna exeunte saeculo XIX et ineunte XX.
Nomen linguae a Catalunya, id est Catalaunia terra, tractum est, cum origo eius vocabuli ipsa sit in ambiguo. Maxime viget sententia pristinum nomen Gathiam Launiam fuisse ex vocabulo Gothia vel Gauthia ("Gothorum terra"). Nam principes populusque Catalanus ex Marchia Gothica orti sunt.[8][9]
Nomen Catalanae linguae Catalane scribitur català. Locutio autem est [kətəˈla] in orientalibus dialectis, [kataˈla] in occidentalibus. Ceterum, in Communitate Valentina et Carche solet vocari valencià [valensiˈa], [balensiˈa]. Quod vocabulum saepe in dialectos illis locis proprias usurpatur, sed etiam universae linguae Catalanae adhibetur.[10].[11][10] In Itala autem urbe Algario nomen linguae de iure est Algarensis. Alia quoque nomina proposita sunt ne intellegerentur quae quidam ex vocabulo "Catalana" intellegunt, ut català-valencià-balear ("Catalana-Valentina-Balearis"), aut bacavès (ex initiorum nominum BAlearium Insularium, CAtalauniae, et Valentiae), aut catalunyès ("Catalauniensis", nomen nove fictum de nomine terrae).[12] Aliud quoque nomen, quo maiores usi sunt, est llemosí ("Lingua Lemovicina").
Saltem post saeculum II sunt indicia vocabulorum et locutionis propriorum in Hispania Tarraconensi et dissimilium ceterae Hispaniae.[15] Ibi ut alibi, mutatio Latinae vulgaris paulatim accidit, nec praecise determinari potest initium linguae Catalanae. Secundum Coromines credendum est maxima mutata saeculis VII et VIII facta esse, quamquam difficilis est fides rei, quod tantum lingua Latina artificiosa et a sermone vulgari distante scribebatur. Ex saeculo quidem VIII comites Catalani, fines suas in Musulmanos proferentes, linguam secum trahebant. Ante saeculum IX constat Catalana lingua ex Latina exstitisse in Tarraconensi et in utroque latere orientalium Pyrenaeorum. Haec impetum maiorem acceperunt ubi Comitatus Barcinonensis ab Imperio Carolingiorum anno 988 divisus est.[16]
Iam enim saeculo IX crebriusque X atque XI apparebant vocabula sententiaeve integrae in lingua Catalana inter scripta Latina, et scripta brevia plene Catalana, ut ius iurandum anni 1028 aut Greuges de Caboet ex annis 1080-1090.[17] In dimidio primo saeculi XII scripta est versio Fori Iudicum, cuius reliquia, servata in bibliotheca Abbatiae Montis Serrati, moderniore est sermone. Post annum 1150 sunt scripta plurima et exeunte saeculo XII apparent vetustissimae litterae artis curiosioris, id est Homiliae Organyà, liber tractatuum Christianorum. Tum linguae priscae Catalanae plurima communia cum ceteris linguis Gallo-Romanicis erant, praecipue cum prisca lingua Occitana, quacum continuum dialectorum efficiebat, quod paulatim divertebatur donec fere saeculo XIII linguae manifeste dissimiles exstiterant.[18]
Saeculis XI atque XII principes Catalani ad Hiberum fluvium fines proferebant, et saeculo XIII Regnum Valentiae, Murciam (quae in Hispanicam linguam saeculo XV transiit) atque Insulas Baliares ceperunt.[19] Urbi Algario in Sardinia Catalane loquentes saeculo XIV illati sunt.[20] Populus enim eius urbis ab imperio regis Petri Sollemnis medio anno 1354 defecerat; obsidione autem ac fame post dimidium fere annum expugnatus, expulsus est aut in servitutem redactus, urbsque colonis Catalanis ex commarcis Penedès et Campo Tarraconensi tradita.
In Medio Aevo inferiore, litteris Catalanis maxime florentibus, lingua aetatem auream habuit. Sunt inter auctores et opera eius temporis Raimundus Lullus (1232–1315), polymathes Maioricanus, historiae quae Quattuor Magnae Chronicae dicuntur (saeculis XIII et XIV), et schola poetica Valentina, cuius summus alumnus fuit Ausias Marchus (1397–1459). Saeculo XV urbs Valentia iam facta erat caput in rebus humanis Coronae Aragoniae et lingua Catalana in cuncto orbe Mediterraneo aderat. Hoc tempore Catalana, Cancellariae Regalis norma certa recta, fuit quod Costa Carreras "'magna lingua' Europae mediaevalis" vocat.[21] In publico usu quidem in Sicilia mansit usque ad saeculum XV, in Sardinia usque ad XVII.[22]
Primus liber typo mobili pressus in Hiberia fuit Catalanus, nomine Obres e trobes en lahors de la Verge Maria, anno 1474. Mutatio morum Medio Aevo in Renascentiam transeunte in clarissima fabula caballaria Tirant lo Blanc (1490), quam Martorell scripsit, sicut in operibus Metge videtur.[23]
Regnis Castellae et Aragoniae anno 1479 coniunctis, lingua Hispanica in honorem paulatim ascendebat[24] Catalanaque declinabat.[25][26] Urbani igitur et philologi homines facti sunt bilingues et litterae Catalanae auctoritate Hispanarum impelli coeperunt.[27]
Cum Tractatu Pyrenaeorum (1659) Hispania Franciae septentrionalem partem Catalauniae cessisset, Catalani sermones eius terrae in dominium venerunt Francogallici sermonis, qui anno 1700 facta est sola lingua publica regionis.[28][29]
Parvo post res novas Francicas (1789), Res Publica Prima Francica vetuit in re publica et impedivit in aliis usibus linguas regionales Franciae, inter alias Catalanam, Alsatam, Britonicam, Occitanam, Flandricam, et Vasconicam.
Post coloniam Francicam Algerium anno 1830 constitutum, eo Catalane loquentes saepius commigraverunt, Hispanis Lucentinis circa Oranum, Algeriae Catalanis septentrionalibus et Minoricanis consedentibus, quorum omnium lingua appellata est patuet. Anno igitur 1911 circa 100 000 hominum Catalane loquebantur. Hi tamen, post Algerium anno 1962 liberum se professum, paene omnes in Catalauniam Septentrionalem (facti Pieds-Noirs) Lucentumve fugerunt.[30]
In Hispania occasus Catalanae in saeculum XVIII prolatus est. In bello de successione Hispanica Habsburgianis victis (1714), leges etiam illatae sunt, quae cum alios mores Aragoniae cohiberent, tum in scriptis forensibus linguam Hispanicam per totam Hispaniam postulabant.
XIX autem saeculo litterae Catalanae renatae sunt (Renaixença) et adhuc vigent.[31] Haec aetas iniit Oda in Patriam (scripsit Aribau, 1833), quam secuta sunt secundo dimidio saeculi XIX et initiis XX opera Verdaguer (poetica), Oller (fabulae realistae), et Guimerà (scaenica).[32] Saeculo XIX in regione Carche provinciae Murcianae Valentine loquentes iterum consederunt.[33] Catalana lingua normam orthographicam anno 1913 accepit; inde in Re Publica Hispanica Secunda (1931–1939) leges adversae paene omnes expeditae sunt iusque publicum Catalanae inditum.[34]
Catalaunia mansit pleraque unilinguis usque ad finem saeculi XIX, cum in ludos (ubi Hispanice docebatur) vulgus est inductum, secundum studium Universitatis Barcinonensis.[35] Qui Castellane loquentes in Catalauniam migrassent Catalanam, quod erat lingua communis, adhuc in decennio anni 1930 accipiebant.[36] Tum bellum civile (1936–1939) sequentiaque decennia infesta linguae Catalanae evenerunt. Dictatura Francisci Franco (1939–1975) linguam Hispanicam in ludis et in re publica gerenda per Hispaniam cunctam postulavit.[37][38]In ludis, in collegiis publicis, atque in rebus sacris lingua essentiaque Catalana opprimebatur.[39] Quidam quoque Catalani, praecipue ordinum superiorum, desiderio Francisci Franco populi Hispanici uniformis consentientes, linguam Catalanam sua sponte intermittebant. Tamen lingua intra domos vivens superstes dictaturae evenit. Porro nonnulli honesti scriptores Catalani litterarum usu resistebant.[40]
In ipsa dictatura certamina praemiaque multa et honesta operibus Catalanis instituta sunt: Ianuario 1944 praemium Eugenii Nadal exstitit, anno 1945 subsidio publico centeni anni Patris Cinthi Verdaguer acti sunt, anno 1947 praemium Iohannis Martorell in mythistorias Catalane scriptas, anno 1949 praemium Victoris Català in mythistorias parvas Catalane scriptas ac praemia Aedos in biographias, praemium Iosephi Ysart in tractatus, praemiumque Ossa Menor, postea Caroli Riba appellatum. Anno 1951, praemium publicum in poetica Catalana datum est tantidem pecuniae quantum in poetica Hispanica. Eodem anno Selecta Editions operibus Catalanis edendis institutum est et praemium Iohannis Martorell Iosepho Pla ob opus El carrer estret datum est. Per annos posteriores usque ad finem dictaturae praemia innumerabilia nata sunt, ut Lletra d'Or, Amadei Oller in poetica, Sant Jordi in mythistorias (150,000 pesetas possidens), Praemium Honoris Litterarum Catalanarum, Verdaguer, praemium Iosephi Pla, praemium Mercedis Rodoreda in narrationes breves.[41] Primum programma televisorium in lingua Catalana emissum est anno 1964.[42]
Usum linguae Catalanae minuebant cum honor decidens et interdictum ludorum tum insuper homines, qui annis 1950 ex cetera Hispania in Catalauniam migraverunt. Hi saepe nesciebant esse linguam Catalanam, neque ergo eam discendam et usurpandam censebant. Cum Catalaunia caput oeconomicum Hispaniae esset, hi migrantes crebro et ab omnibus Hispaniae partibus veniebant. Tamen, qui bilingues non facti essent, rarius negotia adepti sunt.[43]
Notandissimum sociolinguistis est Catalanae in omnibus terris ubi adest bilinguismus socialis contingere: in Rossilione cum Francogallica, in Algario cum Italiana (magis quam cum Sarda), et in cetero territorio cum Hispanica, etiam in Andorra, ubi una est lingua publica secundum constitutionem.
Catalaunia Septentrionalis Fines Aragoniae Carchis |
Catalana est lingua princeps in Catalaunia, (Francia, Hispania); Valentia, Balearibus Insulis et Aragonia (Hispania); Andorra; et Sardinia (Italia). Iam inveteravit nomen Països Catalans (Terrae Catalanae) in quasdam aut omnes illas regiones, aliis alias significationes vocabulo tribuentibus; cum enim linguam communem moresque traditos designet atque ab oratoribus publicis recentius exercitetur, statu in iure caret. Prolatum quidem est exeunte saeculo XIX, divulgatum autem ab Iohanne Fuster libro Nosaltres els valencians («Nos Valentini», 1962). Praecipue in Communitate Valentina nomen "Terrae Catalanae" et cum eo pancatalanismus in plurimas dissensiones erupit.
Post rem publicam Hispanicam restitutam lingua Catalana statum principalem in re publica, in docendo, et in nuntiis publicis accepit. Catalaunia igitur facta est communitas linguistica bilinguis sine civitate, cui magnitudine nulla alia Europaea est par.[51] In quibusdam familiis et immutatio ad Catalanam linguam fit.[52] Linguae publicae secundum Catalano Statuto Autonomiae instituta sunt et Castellana seu Hispanica, ut passim in Hispania, et Catalana, et tertia lingua Aranica (dialectus Occitana, qua incolae Valles Aranica loquuntur). Habetur quoque Catalana lingua propria Catalauniae, cum Occitana habeatur propria Vallis Aranicae. Cives Catalauniae paene universi bilingues sunt, ambas linguas principes scientes, sed lingua patria dissimiles. Catalana autem minus utuntur in terra urbana Barcinonis et Agro Tarraconensi. Anno 2018 99.8 centesimae civium Castellane et 81.2 centesimae Catalane loqui sciebant.[53] Usus autem unius aut alterius linguae secundum ordinem societatis, in quo colloquium fiat, variari solet. Secundum Institutum Statisticae Catalauniae, anno 2018 34.3 centesimis civium Catalana erat lingua patria (31.5 centesimis sola et 2.8 centesimis coniuncte cum Hispanica), 43.2 centesimis propria (36.3 centesimis sola et 6.9 centesimis cum Hispanica), et 43.5 centesimis solita (36.1 centesimis sola et 7.4 centesimis cum Hispanica.[54]
Generalitas Catalauniae leges expedit, quibus usus Catalanae linguae augeatur promoveaturque. Secundum statutum:[55]
Catalana [...] est lingua usus communis et praeferendi rerum publicarum gerendarum nuntiorumque publicorum Catalauniae, et lingua communiter in docendo usurpata vectoria atque didascalica.– Statutum Autonomiae Catalauniae, articulum 6.a.
Sic, dum fere tota civitatis educatio in Catalana et aliquod Hispanice datur, gubernationis grapheocratia tota in Catalana est. Negotia ostendere saltem in Catalana totam nuntiationem (e.g. escarum indices, folia muralia) coguntur sub legalium multarum poena, si officio non funguntur. Ad usum Catalanae proferendum et in Catalaunia et in aliis terris, Generalitat de Catalunya (gubernatio autonoma Catalauniae) argentum quotannis impendit per talia collegia qualia Consorci per a la Normalització Lingüística.[56][57]
Catalane doceri in omnibus ludis imperatum est,[58], sed Hispanica uti licet et cum magister sic malit et cum unus aut plures discipuli recentes in Catalauniam advenerint.[59] Nuper quibusdam partibus in re publica Hispanica linguam Hispanicam in ludis Catalanis proferre conatis, Maio 2022 Tribunal Supremum Hispanicum magistratus Catalauniae hac lege uti monuit, ut 25 centesimae omnium scholarum Hispanice audiantur.[60]
Catalana est lingua propria et tradita Finium orientalium Aragoniae, ibique maxime universalis est scientia Catalane voce loquendi. Nam 80.2 centesimae incolarum adultorum, id est 33,743 homines, sciunt, ut recentius anno 2014 censum est,[61] cum anno 2004 42,000 homines fuerint, id est 88.8 centesimae incolarum adultorum.[62]. Tamen Catalana iure publico caret et in Finibus et in cuncta Aragonia, minimeque adest in societatibus publicis, et exigue in docendo, cum modo optione eam discere liceat.
Status linguae Catalanae in Communitate Valentina est multiplex, cum homines ex cetera Hispania linguam Castellanam inferentes migrent, simulque fiat immutatio linguae praecipue in urbibus Valentia Lucentoque. Castellana in urbibus, Valentina ruri nunc dominatur; Valentina maxime in Provincia Castalia et parte australi Provinciae Valentiae, minime in Provincia Lucento et terra urbana Valentiae auditur. Ambas linguas publicas profitetur Statutum Autonomiae, et Valentina lingua propria habetur.
Duo praedominia linguistica, Castellanum et Valentinum, definit Lex de Usu Disciplinaque Linguae Valentinae ad situm sermonum saeculo XIX. Praedominium Castellanum partem quandam mediam et occidentalem, et his seiunctam partem australem extremam (Aspem et Monforte del Cid) comprehendit, cum 25 centesimis territorii et 13 centesimis incolarum. Hic minima est scientia linguae Valentinae. Praedominium Valentinum oras et commarcas iis contiguas continet, 75 centesimas territorii et 87 centesimas incolarum comprehendens. Etiam ibi pauciores Valentina quam Castellana domi utuntur (anno 2008 32.3 centesimae cum 7.6 centesimis domi bilinguibus), et numerus minuitur.[63]
Immutatio linguae ab Valentina ad Castellanam paene perfecta est Lucenti[64] et praevalet Valentiae, cum ruri nondum valeat. Recens erat quasi diglossia plurimis incolis, qui Catalane modo privatis colloquiis loquebantur, cum in publicis officiis Castellana sola audiretur. Valentinae scribendae, postquam in ludis docta est, scientia valde aucta est, sed usus in loquendo valde recessit. Etiam multi migrantes ex aliis Hispaniae partibus numerum Castellane loquentium auxerunt.[65]
Catalana est lingua propria Insulis Baliaribus, secundum Statutum Autonomiae, et publica sicut Castellana. Similiter ut in Catalaunia, Castellanam efferunt migrantes multo magis quam immutatio linguae.[66] Fortuna linguae Catalanae in Insulis Baliaribus varia est per insulas et locos; ea magis in Minorica et maiore parte Maioricae, id est Parte Externa, minus in Palma et in Ebuso auditur. Linguae quoque Anglica Theodiscaque in locis periegeticis audiuntur; etiam Italiana, quamquam minore momento, adest, praecipue in Frumentaria, quo multi Italici periegetici veniunt.
Status Andorranus Catalanae similis est Catalauniensi, cum linguis aliis, praecipue Hispanicae, potius migrantium quam immutationis linguae causa cedat. Andorrae autem solius inter mundi civitatis[67] Catalana sola est lingua publica,[68] quo aliquando in res gentium accedit.[69][70] Andorra in Nationes Unitas die 28 Iulii anno 1993 accepta, Catalana oranti in eo concilio primum licuit.[71] Andorra quoque prima eam in Certamen Cantionum Eurovisionis anno 2004 intulit, Marta Roure canente «Jugarem a estimar-nos».[72] Linguarum Andorrae status ex demographia dimidio secundo saeculi XX valde novata evenit: anno 1940 peregrini fuerunt 17 centesimae incolarum, anno 1989 75.7 centesimae - is maximus numerus fuit - anno 2007 fere 65 centesimae.[68] Post constitutionem anno 1993 decretam res publica consiliis Catalanae amicis utitur, e.g. ut iuvenes Catalane doceantur.[73]
In Rossilione ut in plerisque locis Franciae, valde progressa est immutatio ab lingua loci ad Francogallicam, celerius in urbibus, ut fieri solet, rurique tardius. Francogallica sola post annum 1700 statu publico atque usu in publica disciplina fruitur. Catalana est lingua solita modo 5,7 centesimarum incolarum.[74] Anno 2004 ii, quibus Catalana sermo patrius est, plerique erant natu maiores 70 annis. 30 centesimae discipulorum primariorum et 15 centesimae secundariorum Catalanam linguam alienam discunt.[75] Curia Generalis Pyrenaeorum Orientalium Catalanam die 10 Decembris 2007 publice agnovit unam ex linguis praefecturae esse[76] et in usu publico iuvenibusque docendis promovere curat. Morale quoque collegium La Bressola ludos communitate rectos, qui discipulos in linguam Catalanam immergant, procurat.
Usus dialecti Algarensis post Secundum Bellum Mundanum imminutus est ludis, televisione, atque diariis in lingua Italiana et adventu hominum Sarde loquentium.
Res publica Itala, per normam de linguis minoribus historicis, talibus linguis uti in rebus gerendis, iuvenibus docendis, et emissionibus radiophonicis televisoriisque RAI sinit, dummodo tutela linguae quaeratur apud consilium provinciale a municipiis, ubi eam quaerant quindecim centesimae incolarum.[49] Consilium quoque Regionale Sardiniae linguam Catalanam in urbe Algario Italianae et Sardae dignitate aequalem pronuntiaverat.[77] Urbs ipsa statutis tutelam atque usum illius promovet.[78]
Propter originem Catalanam Algarenses urbem suam Barceloneta appellant,[79] et necessitudo morum est Catalauniae et Algario, confirmata a Generalitate Catalauniae impendiis ad linguam moresque Catalanas per orbem differendos. Insigne inter tradita patria est Cant de Sibil·la, qui Vigilia Natalis Christi (sicut in Maiorica) canitur.
Resurrexit tempore novissimo musica lingua Algarensi pacta, inter cuius poetas insignes est exempli gratia cantrix Franca Masu.
Democratia restituta, lingua Catalana in educatione reciperata est, sed impariter inter territoria. In Catalaunia enim et Baliaribus facta est lingua vectoria princeps, sed in Communitate Valentina Castellanam velut collegam in disciplina vehenda habet.[80]
Lingua Catalana in eius territoriis varia media communicandi utuntur, quae constituunt, ut dicitur, spatium communicativum Catalanum. In nuntiis pressis ostentandi sunt editiones in Catalana La Vanguardia et El Periódico de Cataluña, diaria solum Catalane edita El Punt Avui, Ara et L'Esportiu; copia nuntiorum commarcalium in Catalana (Segre, Regió7, Diari de Girona, El 9 Nou, etc.), magazinae in Catalana (El Temps, Sàpiens, etc.) copiaque diariorum digitalium in Catalana (VilaWeb, Racó Català, Nació Digital, Ara.cat, 324.cat, Diari de Balears, etc.). In radiophonia eminent Catalunya Ràdio, IB3 Ràdio, À Punt FM et RAC1 res omnium generum emittentes, Catalunya Informació emittens nuntios 24 horis diei, et Catalunya Música, Ràdio Flaixbac, Flaix FM et RAC105 in emittenda musica. Quantum denique ad televisionem spectat, mentio facienda est canalium generalium TV3, IB3 Televisió, À Punt, Andorra Televisió, 8tv et Fibwi4 et specialium 3/24, SX3/33, Esport3, Barça TV et Fibracat TV.
Lingua Catalana coniunctionem maximam habet cum Occitana, quacum lingua Occitano-Romanica dicitur. Dissentiunt vero docti utrum linguae Occitano-Romanicae penitus Gallo-Romanicae habendae sint, an quasi pons sint inter has linguas et Ibero-Romanicas.
Lingua Catalana fere ipsa phonemata originis linguarum Romanicarum reddit, sed phonotactica mutationibus condicionalibus manifeste novata est.
Derivatio vocalium acutarum hac tabula conspici potest:
Latina classica | Proto- Romanica | Proto-- Catalana | Catalana media |
---|---|---|---|
Ī VĪTAM | /*i/ *vita | /*i/ *vida |
/i/ vida [ˈbið̞ə] |
Ĭ SICCUM |
/*e/ *sẹcọ *pẹsọ "pondus" |
/*ə/ *səc *pəs |
/ɛ/ sec [sɛk] pes [pɛs] |
Ē PĒNSUM | |||
Ĕ TERRAM MEL NIVEM > *NEVEM MEMBRUM |
/*ɛ/ *tęrra *męl(e) *nęve *męmbrọ |
/*ɛ/ *tęrra *męl *nęβ *męmbrę |
/ɛ/ terra [ˈtɛrə] mel [mɛɫ] /e/ neu [new] membre [ˈmembɾə] |
Ā PĀNEM | /*a/ *pane *cadi(t) | /*a/ *pa *cau | /a/ *pa [pa] *cau [kaw] |
Ă CADIT | |||
Ŏ MOVET |
/*ɔ/ *mǫβi(t) |
/*ɔ/ *mǫβ |
/ɔ/ mou [mɔu] |
Ō FLŌREM HONŌREM RŌBUR |
/*o/ *flọre *ǫnọre *rọb.re "quercus" *fọrca *fọrnọ |
/*o/ *flọr *onọr *rọβ.re *fọrca *fọrn |
/o/ flor honor [uˈnoɾ] roure [rowɾə] forca [foɾkə] forn [foɾn] |
Ŭ FURCAM FURNUM | |||
Ū LŪNAM |
/*u/ *luna |
/*u/ *ʎuna |
/u/ lluna [ʎunə] |
Pleraque vocabula Catalana ab Latinis orta sunt. Similitudo lexica inter Catalanam et alias linguas Romanicas est secundum Ethnologue (anno 2022): 87% cum Italiana; 85% cum Hispanica et Lusitana; 76% cum Iudaeo-Hispanica et Rhaetica; 75% cum Sarda; 73% cum Dacoromanica. Catalana, ut omnis lingua Romanica, aliquot vocabulis nativis sensum peculiarem dedit. Quorum exempla:
Cum et Hispanicae et Catalanae superstratum Gothicum fuerit, ab eo non eadem sumpserunt. Exempli gratia, Catalana vocabula fang "lutus" et rostir "torrere" origine Germana contraponuntur Hispanicis lodo et asar (ex "assare"), cum Catalane filosa "fusus" et templa "tempus capitis" dicantur, Hispanica rueca et sien Germanica origine trahat.
Similiter se habent vocabula ab Arabica acceptis. Catalana igitur alfàbia "tina" et rajola "tegula" ab Arabica traxit, cum Hispanice eadem tinaja et teja dicantur; Catalane autem oleum dicitur oli et oliva oliva, cum Hispanica vocabula aceite et aceituna sint. Multo quidem magis praevalet in lingua Hispanica Arabica pars.[82]
Super illa vocabula, quae ab Latina hereditate accepit, lingua Catalane cito alia Graeca et Latina imitari coepit. Per medium enim aevum primamque partem moderni, qui Catalane scribebant etiam Latinas litteras norant, quare vocabula Latina facile in scripta moxque in dicta trahebant. Haec iam apud Raimundum Lullum inveniuntur, et saeculis XIV et XV multo plura Graeca et Latina vocabula nove accepta quam aliae linguae Romanicae Catalana habebat.[83]
Aliae linguae, unde vocabula in Catalanam transierunt, sunt Anglica, Francogallica, Italiana, Occitana, Castellana, et Vasconica.
Latina | Catalana | Occitana | Sarda (Campidanensis) | Italiana | Francogallica | Hispanica | Lusitana | Dacoromanica |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
consobrinus | cosí | cosin | fradili | cugino | cousin | primo | primo, coirmão | văr |
frater | germà | fraire | fradi | fratello | frère | hermano | irmão | frate |
fratris aut sororis filius | nebot | nebot | nebodi | nipote | neveu | sobrino | sobrinho | nepot |
aestas | estiu | estiu | istadi | estate | été | verano, estío | verão, estio | vară |
vespera | vespre | ser, vèspre | seru | sera | soir | tarde, noche[86] | tarde, serão[86] | seară |
matutinum tempus | matí | matin | mangianu | mattina | matin | mañana | manhã, matina | dimineață |
sartago | paella | padena | paella | padella | poêle | sartén | frigideira, fritadeira | tigaie |
lectus | llit | lièch, lèit | letu | letto | lit | cama, lecho | cama, leito | pat |
avis | ocell, au | aucèl | pilloni | uccello | oiseau | ave, pájaro | ave, pássaro | pasăre |
canis | gos, ca | gos, canh | cani | cane | chien | perro, can | cão, cachorro | câine |
prunum | pruna | pruna | pruna | prugna | prune | ciruela | ameixa | prună |
butyrum | mantega | bodre | burru, butiru | burro | beurre | mantequilla, manteca | manteiga | unt |
frustum | tros | tròç, petaç | arrogu | pezzo | morceau, pièce | pedazo, trozo[87] | pedaço, bocado | bucată |
griseus | gris | gris | canu | grigio | gris | gris, pardo[88] | cinzento, gris | gri,[89] sur, cenușiu |
calidus | calent | caud | callenti | caldo | chaud | caliente | quente | cald |
nimis | massa | tròp | tropu | troppo | trop | demasiado | demais, demasiado | prea |
velle | voler | vòler | bolli(ri) | volere | vouloir | querer | querer | a vrea |
capere | prendre | prene, prendre | pigai | prendere | prendre | tomar, prender | apanhar, levar | a lua |
precari | pregar | pregar | pregai | pregare | prier | orar | orar, rezar, pregar | a se ruga |
rogare | demanar/preguntar | demandar | dimandai, preguntai | domandare | demander | pedir, preguntar | pedir, perguntar | a cere, a întreba |
quaerere | cercar/buscar | cercar | circai | cercare | chercher | buscar | procurar, buscar | a căuta |
advenire | arribar | arribar | arribai | arrivare | arriver | llegar, arribar | chegar | a ajunge |
loqui | parlar | parlar | chistionnai, fueddai | parlare | parler | hablar, parlar | falar, palrar | a vorbi |
ēsse | menjar | manjar | pappai | mangiare | manger | comer (manyar in Lunfardo; papear sermone vulgari) | comer (papar sermone vulgari), manjar | a mânca |
Inter notas insignioribus phonologiae Catalanae sunt:
Hic describitur praecipue elocutio Catalanae Medianae, quae normalis habetur.
Catalana servat, sicut pleraeque linguae Romanicae occidentales excepta Hispanica, septem vocales acutas linguae Proto-Romanicae.[95]: /a ɛ e i ɔ o u/.[96] Dialectus Baliaris octavam habet /ə/.[97] In dialecto normali, vocales graves in tres rediguntur: /a e ɛ/ > [ə]; /o ɔ u/ > [u]; /i/ distincta manet. Aliae dialecti aliter vocales redigunt.
Vocales anteriores | Vocales posteriores | ||||
---|---|---|---|---|---|
Vocabula | gel ("gelus") gelat ("lac gelidum") | pedra ("lapis") pedrera ("lapicidinae") | banya ("lavat") banyem ("lavamus") | cosa ("res") coseta ("recula") | tot ("omnia") total ("summa") |
Transcriptio in IPA |
[ˈʒɛl] [ʒəˈlat] | [ˈpeðɾə] [pəˈðɾeɾə] | [ˈbaɲə] [bəˈɲɛm] | [ˈkɔzə] [kuˈzɛtə] | [ˈtot] [tuˈtal] |
Plerique diphthongi Catalani sunt diphthongi cadentes (i.e. prima vocalis est plena vocalis, secundaque fit consonans approximans vel semivocalis).
Diphthongi scandentes fiunt modo [w] semivocali post [k] et [g]:
Systema consonantium Catalanum plerumque Proto-Romanicum conservat.
Bilabiales | Alveolares / Dentales |
Palatales | Velares | ||
---|---|---|---|---|---|
Nasales | m | n | ɲ | ŋ | |
Mutae | surdae | p | t | k | |
sonorae | b | d | ɡ | ||
Affricatae | surdae | ts | tʃ | ||
sonorae | dz | dʒ | |||
Fricativae | surdae | f | s | ʃ | |
sonorae | (v) | z | ʒ | ||
Approximantes | centrales | j | w | ||
laterales | l | ʎ | |||
Tremulae simplices | ɾ | ||||
Tremulae multiplices | r |
Consonantes mutae et affricatae sonorae (/b/, /d/, /dʒ/, /g/) ad finem vocabuli cum surdis (/p/, /t/, /ts/, /tʃ/, /k/) commiscentur.[100] Elocutio est surda si sequitur sonus surdus aut pausa et sonora si sequitur sonus sonorus. Inter vocales autem aut liquidas mutae sonorae leniuntur in fricativas: /b/ > [β], /d/ > [ð], /ɡ/ > [ɣ]; excipiuntur /d/ post laterales et /b/ post /f/.
In sermone normali /v/ cum /b/ commixta est.[101] Manet tamen in Balearica,[102] Algarensi, Valentina, et quibusdam locis Catalauniae australis.[103]
Omnibus fricativis ad finem vocabuli ante pausam aut sonum surdum elocutio contingit surda, sed ad finem vocabuli ante sonum sonorum /s/ et /ʃ/ sonorae fiunt.
Apud /l/ /ʎ/ /m/ /n/, consonantes geminatas /l:/ /ʎ:/ /m:/ /n:/ habet sermo normalis. Sunt qui /r/ multiplicem arbitrentur geminatam habendam apud /ɾ/ simplicem.[104]
In sermone normali, consonanti /l/ elocutio velarizata [ɫ] semper contingit, sed in dialectis occidentalibus hoc modo in coda syllabae fit.[105]
Situs rhoticarum /r/ et /ɾ/ est valde similis ut in Hispanica. Ergo inter vocales contraponuntur, sed alibi sunt in situ complementario. Si prima consonans est in syllaba, [r] evenit, si in initio syllabae sed post consonantem , evenit [ɾ]. In cauda variatur per dialectos: sermo normalis habet [r] infirme multiplicem, sed dialectis occidentalibus solet esse [ɾ].[106]
Lingua Catalana litteris Latinis scribitur, cum aliquot litteris adiectis et digraphis, modo ordinato ac plerumque phonologiam reddente.[107] Litterae K, W, Y solum in vocabula peregrina usurpantur.
Norma scribendi tractata est inter alia in Primo Congressu Gentium de Lingua Catalana, qui Barcinoni Octobri 1906 habitus est. Deinde Sectio Philologica Institut d'Estudis Catalans (IEC, anno 1911 constituti) Normes ortogràfiques anno 1913 dirigentibus Antonio Maria Alcover Pompeioque Fabra edidit. Anno 1932 Valentini scriptores atque sapientes Castaliae congressi Normes de Castelló, normas IEC secutas, sollemniter adoptarunt.[108]
Elocutio | Exempla | |
---|---|---|
a | /a/ | banya [ˈbaɲə] ("lavat") |
à | /a/ | ànima [ˈanimə] ("anima") |
b | /b/ ([b~β]), sed mb in fine syllabae sonat [m] | boig ['bɔtʃ] ("insanus"), amb [əm] ("cum") |
c | /k/; /s/ ante e, i; nc in fine syllabae sonat [ŋ] | cunya ['kuɲə] ("cunea"); felices [fə'ɫisəs] ("felices", feminino genere); blanc [ˈbɫaŋ] ("albus") |
ç | /s/ | feliç [fəˈɫis] ("felix") |
d | /d/ ([d~ð]); nd in fine syllabae sonat [n] | desig [də'zitʃ] ("desiderium"), rotund [ru'tun] ("merus, manifestus") |
e | /e/, /ɛ/ | membre [ˈmembɾə] ("membrum"), pel [ˈpɛɫ] ("pilus") |
é | /e/ | també [təmˈbe] ("quoque") |
è | /ɛ/ | elèctric [əˈɫɛktrik] ("electricus") |
f | /f/ | foc [ˈfɔk] ("ignis") |
g | Plerumque /g/ ([ɡ~ɣ]) | botiga [buˈtiɣə] ("taberna") |
/ʒ/ ante e et i | boges ['bɔʒəs] ("insanae") | |
ng in fine syllabae sonat [ŋ] | fang [ˈfaŋ] ("lutus") | |
gu | /ɡ/ ante i et e | guerra [ˈɡɛrə] ("bellum") |
/ɡw/ alibi | guant [ˈɡwan] ("digitabulum") | |
gü | /ɡw/ (scribitur ante e et i) | llengües [ˈʎɛŋ.ɡwəs] ("linguae") |
h | tacita | ham [ˈam] ("hamus") |
i | /i/, /j/ | amic [əˈmik] ("amicus"), rei [ˈrej] ("rex") |
í | /i/ acuta | camí [kəˈmi] ("via") |
ï | /i/ in hiatu | ruïna [ru.'i.nə] ("ruina") |
ig | [tʃ], [dʒ] et [itʃ], [idʒ] in fine vocabuli | raig [ˈratʃ] ("rivus"), desig [də'zitʃ] ("desiderium") |
ix | /ʃ/ ([jʃ] in quibusdam dialectis), /iʃ/ | caixa [ˈkaʃə] ("capsa"), guix [ˈɡiʃ] ("creta") |
j | /ʒ/ | boja ['bɔʒə] ("insana") |
l | /l/ | gel [ˈʒɛɫ] ("gelus") |
ll | /ʎ/ | lloc [ˈʎɔk] ("locus") |
l·l | /ll/ | novel·la [nuˈβɛɫɫə] ("mythistoria") |
m | /m/ | banyem [bəˈɲɛm] ("lavamus") |
n | /n/, sed etiam /m/ ante bilabiales et /ŋ/ ante velares | envegen [əmˈbɛ.ʒən] ("invident"), llengua [ˈˈʎɛŋ.ɡwə] ("lingua") |
ny | /ɲ/ | Catalunya [kətəˈɫuɲə] ("Catalaunia") |
o | /o/, /ɔ/ | fons [ˈfons] ("fundus"), home [ˈɔmi] ("vir") |
ó | /o/ | cançó [kənˈso] ("cantus") |
ò | /ɔ/ | pròxim [ˈpɾɔksim] ("propinquus") |
p | /p/; mp in fine syllabae sonat [m] | pedra [ˈpeðɾə] ("lapis"), compte [ˈkom.tə] ("ratio") |
qu | /k/ ante i et e | qui [ki] ("qui") |
/kw/ alibi | quatre [ˈkwatrə] ("quattuor") | |
qü | /kw/ (scribitur ante e et i) | obliqües [uβˈɫikwəs] ("obliquae") |
r | /r/ ad initium vocabuli et ante pausam, /ɾ/ alibi, sed ad finem vocabuli saepe tacet | roure [ˈrowɾə] ("quercus"), pedrera [pəˈðɾeɾə] ("lapicidinae"), posar [puˈza] ("ponere"), aqüífer [ə.'kwi.fəɾ] ("solum aquarium") |
rr | /r/ (scribitur inter vocales) | ferro [ˈfɛru] ("ferrum") |
s | Plerumque /s/, sed inter vocales /z/ | set [ˈsɛt] ("sitis"), casa [ˈkazə] ("domus") |
ss | /s/ (scribitur inter vocales) | grossa [ˈɡɾɔsə] ("magna") |
t | Plerumque /t/ Ante liquidam, signum geminandi Ante sibilantem, signum affricandi Post n et l ad finem syllabae tacet | tot [ˈtot] ("omnia") atlas [ˈaɫɫəs] ("atlas"), rotllo [ˈrɔʎʎu] ("volumen"), setmana [səmˈmanə] ("septimana"), cotna [ˈkonnə] ("corium") fetge [ˈfeddʒə] ("iecur"), mitjó [midˈdʒo] ("udo"), despatx [dəsˈpatʃ] ("tabularium"), dotze [ˈdoddzə] ("duodecim"), potser [putˈsɛ] ("fortasse") guant [ˈɡwan] ("digitabulum") |
u | /u/, /w/ | vuit [bujt] ("octo"), neu [new] ("nix") |
ú | [u] | pallús [pəˈʎus] ("stultus") |
ü | [u] in hiatu | taüt [təˈut] ("arca cadaveris") |
v | /b/ ([b~β]) | ven [ben] ("vendit") |
x | [ʃ] in initio vocabuli aut post consonantem post vocalem (nisi i), [ɡz] ante vocalem acutam, [ks] post vocalem acutam | xarxa [ˈʃarʃə] ("rete") exacte [əɡˈzaktə] ("exactus"), fax [ˈfaks] ("facsimile") |
z | /z/ | quinze [ˈkinzə] ("quindecim") |
Litterae Catalanae scriptura Braille sic efficiuntur.[109]
Morphosyntaxis Catalana est similis ceteris linguis Romanicis. Notanda sunt:[110]
|
|
|
|
Flexura per genera notabilissime differt a Lusitana, Hispanica, et Italiana suffixo masculino -o amisso, quam ob rem vicissitudo -o/-a mutata est in ø/-a.[111] Excipiuntur pauca, ut minso/minsa ("rarus/rara").[112] Fiunt multae vicissitudines non penitus regulares, inter alias:[113]
Paria suppletiva sunt rara ut in lingua Italiana et Hispanica, nec Francogallica. Catalane igitur dicitur noi/noia ("puer"/"puella") et gall/gallina ("gallus"/"gallina"), cum Francogallice sint garçon/fille et coq/poule.[114]
Adiectivis generis ambigui ex tertia declinatione nova nota feminina inici solet, ut etiam in Occitana et Francogallica. Invenitur igitur bullent/bullenta ("fervens") apud traditum bullent/bullent.[115]
Ut in aliis linguis Romanicis occidentalibus, pluralem exprimit praecipue suffixum -s, quod similiter ut flexura per genera, tamen rarius, vicissitudines morphologicas efficit.[116] Quarum gravissima est -o- quibusdam seriebus consonantium in masculino genere iniecta: el pols/els polsos ("pulsus"/"pulsūs") vs. la pols/les pols ("pulvis"/"pulvera").[117]
|
|
|
Flexura determinantium est multiplex, praecipue ob multitudinem elisionum, similis tamen linguis vicinis.[119] Sunt plures contractiones praepositionum cum articulo quam Hispanicae, ut dels (praepositio genitiva cum articulo definito masculino plurali), sed pauciores quam Italianae (cui sunt sul, col, nel, etc.).[120]
In Catalana Mediana paene omissa sunt possessiva gravia (mon, etc.) elataque sunt acuta cum articulo (el meu, etc.), sicut in Italiana.[121]
Pronominibus personalibus Catalanis morphologia est multiplex, praecipue gravibus, quae multas formas habent (13, apud 11 in Hispanica et 9 in Italiana).[124] Notanda sunt pronomen generis ambigui ho et magna libertas in pronominibus gravibus componendis (65 composita).[125]
Personae secundae contingit distinctio T-V, propria omnibus linguis Romanicis sed aliena Latinae classicae. Nam alia pronomina in sollemniore modo appellandi, alia in vulgariore usurpantur.
Haec multo maiorem libertatem extraponendi Catalanae quam Francogallicae aut Hispanicae faciunt. Ergo Catalane dici potest m'hi recomanaren ("Me ei commendarunt"), cum Francogallice ils m'ont recommandé à lui et Hispanice me recomendaron a él dicendum sit.[126] Sic, etsi nomina casibus carent, paene omnis res nominalis thema periodi fieri potest, cum Francogallice necesse sit vocem passivam adhibere, aut in Hispanica obiectum rectum praepositione notare.[127]
Infinita | Forma | |||||
---|---|---|---|---|---|---|
Infinitivus | portar | |||||
Gerundium | portant | |||||
Participium perfectum | portat (portat, portada, portats, portades) | |||||
Indicativus | jo | tu | ell / ella [vostè] | nosaltres | vosaltres [vós] | ells / elles [vostès] |
Praesens | porto | portes | porta | portem | porteu | porten |
Imperfectum | portava | portaves | portava | portàvem | portàveu | portaven |
Praeteritum (exoletum) | portí | portares | portà | portàrem | portàreu | portaren |
Futurum | portaré | portaràs | portarà | portarem | portareu | portaran |
Condicionale | portaria | portaries | portaria | portaríem | portaríeu | portarien |
Coniunctivus | jo | tu | ell / ella [vostè] | nosaltres | vosaltres [vós] | ells / elles [vostès] |
Praesens | porti | portis | porti | portem | porteu | portin |
Imperfectum | portés | portéssis | portés | portéssim | portéssiu | portessin |
Imperativus | jo | tu | ell / ella [vostè] | nosaltres | vosaltres [vós] | ells / elles [vostès] |
— | — | porta | porti | portem | porteu | portin |
Ut in omnibus linguis Romanicis, plures flexurae verbis quam nominibus contingunt. Suffixa ubique iniecta sunt, adiuta infixis, vocalibus vicissim mutatis, radicibusque suppletis; quae tamen secundaria ac minus productiva quam in Hispanica sunt.[129]
Systema verbale commune est fere omnibus linguis Romanicis occidentalibus, sed indicativo perfecto simplici in plerisque dialectis supposita est periphrasis anar ("ire") + infinitivo.[130]
Mos est verba Catalana in tres coniugationes digerere, quibus sunt vocales propriae -a-, -e-, -i-, hancque in duos typos scindere. Sola tamen nostro tempore productiva est prima coniugatio (fere 3500 verbis crebris), et mediocriter tertia (in typo verbi servir, fere 700 verbis crebris) cum verba secundae coniugationis infra 100 sint, nec nova fingere liceat nisi componendo.[131]
Derivatio morphologica in Catalana iisdem principiis ut in aliis linguis Romanicis utitur. Nam plura uno affixa uni lexemati saepe agglutinantur, aliquot vicissitudines sonorum fiunt, ut elèctric [əˈlɛktrik] ("electricus") vs. electricitat [ələktrisiˈtat] ("electricitas"), et solent verba habere praefixa, ut preveure ("praevidere").[132]
Vocabula modis variis componi possunt.[133]
Forma | Exemplum | Sensus |
---|---|---|
nomen altero nomine per praepositionem definitum | màquina d'escriure | "dactylographium" |
nomen adiectivo definitum | estat major | "collegium ducum" |
nomina recte composita, altero primum definiente | paper moneda | "charta argentaria" |
verbum cum obiecto compositum | paracaigudes | "umbrella descensoria" |
nomen adiectivo definitum, ipsum sensu adiectivo | pit-roig | "erithacus" |
Periodi Catalani formam communem lingarum Romanicarum occidentalium accipiunt. Ordo enim principalis vocabulorum est subiectum–verbum–obiectum.[135]; tamen aliquot libertatis, etsi minus quam in Latina, manet. Exempli gratia, dicere licet tam Ha arribat el tren ("Advenit tramen") quam El tren ha arribat ("Tramen advenit").[136]
Cum in tota Hispania cuique sint et patrium et maternum cognomen, proprium linguae Catalanae est coniunctionem i ("et") intericere, qui mos lege permissus est.[137][138]
Dialectis linguae Catalanae magna est similitudo, haud ut in aliis linguis Romanicis, et lexica et semantica et syntactica et morphologica et phonologica.[139] Intelligibilitas inter dialectos est magna,[140][141][142] aestimata inter 90 et 95 centesimas,[143] excepto dialecto remoto Algarensi.[144]
Dialecti Catalanae in duas magnas greges dividuntur, quas primus anno 1861 distinxit Manuel Milá y Fontanals, scilicet orientalem et occidentalem,[145][146] discordes praecipue elocutione vocalium gravium a et e. In orientalibus enim dialectis in /ə/ mixtae sunt, sed in occidentalibus manent /a/ et /e/.[147][148] Sunt quidem alia discordia in elocutione, morphologia verbali, et lexi.[149] Catalana occidentalis ex duabus dialectis occidentali-septentrionali et Valentina, orientalis ex quattuor, scilicet Mediana, Baliari, Rossilionensi, et Algarensi, constat.[150] Haec vero in dialectos minores dividi possunt.
Catalana Mediana habetur norma elocutionis et plurimi ea loquunutur, in regionibus celebribus provinciae Barcinonensis, dimidio orientali Tarraconensis, maioreque parte Gerundensis habitantes.[151] Regit hanc normam Institutum Scientiae Rerum Catalanarum. In Communitate autem Valentina alia norma est, ab Academia Valentina Linguae recta.
Grex | Catalana occidentalis | Catalana orientalis | ||||
---|---|---|---|---|---|---|
Dialectus | Occidentalis-septentrionalis | Valentina | Mediana | Baliaris | Septentrionalis/Rossilionensis | Algarensis |
Regio | Hispania, Andorra | Hispania | Francia | Italia | ||
Andorra, provincia Ilerda, occidentalis pars Tarraconensis, Fines Aragoniae | Communitas Valentina, Carchis | Provincia Barcinonensis, orientalis pars Tarraconensis, maxima Gerundensis | Insulae Baliares | Rossilio/Catalaunia Septentrionalis | Urbs Algarium in Sardinia |
Dialecti sunt discordes in gradu vocalium redigendarum,[154] et in modo /ɛ e/ contraponendarum.[155]
In dialectis orientalibus (Maioricana excepta), vocales graves in tres rediguntur: /a e ɛ/ > [ə]; /o ɔ u/ > [u]; /i/ distincta manet.[156] In Algarensi vocalis [ə] in [a] summissa est. Occidentales systema Proto-Romanicum quinque vocalium gravium servat: /e ɛ/ > [e], /o ɔ/ > [o], /a u i/ manent.[157] In quibusdam vero dialectis occidentalibus vocales nonnumquam ultra rediguntur aut concinuntur. Dialecto Maioricanae sunt quattuor vocales graves, /a e ɛ/ ut in Catalana orientali mixtis, sed /o ɔ/ > [o] ab /u/ ut in Catalana occidentali distinctis.[158]
Vocalis /ɛ/ Catalanae Medianae in Baliari dialecto /ə/ sonat. Multa vocabula in dialectis orientalibus /ɛ/ sed in occidentalibus /e/ habent.[159]
Paria vocabulorum: primi radice acuta, alterius radice gravi | Occidentalis | Orientalis | |||
---|---|---|---|---|---|
Maioricana | Mediana | Septentrionalis | |||
Vocales anteriores |
gel ("gelus") gelat ("lac gelidum") |
[ˈdʒɛl] [dʒeˈlat] | [ˈʒɛl] [ʒəˈlat] | [ˈʒel] [ʒəˈlat] | |
pera ("pirum") perera ("pirus") |
[ˈpeɾa] [peˈɾeɾa] | [ˈpəɾə] [pəˈɾeɾə] | [ˈpɛɾə] [pəˈɾeɾə] | [ˈpeɾə] [pəˈɾeɾə] | |
pedra ("lapis") pedrera ("lapicidinae") |
[ˈpeðɾa] [peˈðɾeɾa] | [ˈpeðɾə] [pəˈðɾeɾə] | |||
banya ("lavat") banyem ("lavamus") Maioricane: banyam ("lavamus") |
[ˈbaɲa] [baˈɲem] | [ˈbaɲə] [bəˈɲam] | [ˈbaɲə] [bəˈɲɛm] | [ˈbaɲə] [bəˈɲem] | |
Vocales posteriores |
cosa ("res") coseta ("recula") |
[ˈkɔza] [koˈzeta] | [ˈkɔzə] [koˈzətə] | [ˈkɔzə] [kuˈzɛtə] | [ˈkozə] [kuˈzetə] |
tot ("omnia") total ("summa") |
[ˈtot] [toˈtal] | [ˈtot] [tuˈtal] | [ˈtut] [tuˈtal] |
Indicativus praesens 1ae personae: in Catalana orientali et occidentali-septentrionali cadit -o, -i, vel -∅ secundum dialectum in omnibus coniugationibus. In Valentina cadit -e in 1a coniugatione, -∅ in 2a et 3a.
Verba incohativa: in Catalana orientali cadunt -eixo, -eix, -eixen, -eixi; in occidentali -isc/-esc, -ix, -ixen, -isca/-esca.
Coniugatio | Catalana orientalis | Catalana occidentalis | Sensus | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Mediana | Septentrionalis | Baliaris | Valentina | Occidentalis-septentrionalis | ||||
1a | parlo | parli | parl | parle | parlo | 'loquor' | ||
2a | temo | temi | tem | tem | temo | 'timeo' | ||
3a | pura | sento | senti | sent | sent | sento | 'sentio', 'audio' | |
incohativa | poleixo | poleixi | poleix vel polesc | polisc vel polesc | pol(e)ixo | 'polio' |
/n/ in nominibus et adiectivis pluralibus, quae proparoxytona fuerint: Catalana orientalis omittit, ut homes 'viri', joves 'iuvenes'; Catalana occidentalis servat, ut hòmens 'viri', jóvens 'iuvenes'. Ebusitana in hac re occidentales dialectos sequitur.[161].
Sensus | "speculum" | "puer" | "scopae" | "umbilicus" | "exire" |
---|---|---|---|---|---|
Catalana orientalis | mirall | noi | escombra | llombrígol | sortir |
Catalana occidentalis | espill | xiquet | granera | melic | eixir |
Linguae Catalanae sunt duae normae principales:
Discordia normarum manifestissima est scriptura accentus multarum litterarum e in syllabis acutis, quibus in orientalibus dialectis elocutio est [ɛ], ergo scriptura è, sed in Valentina é scribitur secundum elocutionem occidentalem [e], exempli gratia: francès, anglès, cafè, conèixer, comprèn (IEC) / francés, anglés, café, conéixer, comprén (AVL) (Francicus, Anglicus, caffeum, noscere, comprehendit). Tamen alia vocabula etiam norma Valentina è scribuntur quamquam ibi dicuntur [e], ut: què, València, sèsam, plèiade, bèstia, sèrie et època. Alia dissimilia sunt tl (AVL) pro tll in quibusdam vocabulis, ut ametla/ametlla ('amygdalum'), espatla/espatlla ('dorsum'), demonstrativa brevia (este 'hic', eixe 'ille') ex aequo cum auctis (aquest, aqueix), et formae verbales propriae Valentinae aut omnibus dialectis occidentalibus ut suffixum incohativum, prima persona singularis indicativi praesentis, et modus coniunctivus.
Quamquam et linguistae et ipsa AVL consentiunt Catalanam et Valentinam unam linguam esse, sunt in Valentia qui Valentinam seiunctam velint. Hanc sententiam proferunt praecipue homines ipsi Valentina imperiti. [163] Ob istam dissensionem aliquando facta sunt miranda. Ita, cum Constitutio Europaea conscriberetur, magistratus Hispaniae Unioni Europaeae translationes singulas praebuerunt in Vasconicam, Gallaicam, Catalanam, et Valentinam, sed Catalanus et Valentinus textus idem fuerunt.[164]
Insulae Baliares norma IEC utuntur, sed ad dialectum Baliarem aptata a collegio philologico Universitatis Baliarium Insularum. Cum igitur IEC tam rectum cantam quam cantem ('canimus') scribere habeat, Universitas formam in omnibus rebus praeferendam in Insulis Baliaribus habet cantam. Aliud proprium normae Baliari est 1a persona singularis indicativi praesentis exitu carens: jo compr ('ego emo'), jo tem ('ego timeo'), jo dorm ('ego dormio').
IEC ipse normam aptatam ad dialectum Algarensem effecit. Ei sunt inter alia: articulus definitus lo pro el; peculiaria pronomina possessiva la mia, lo sou/la sua, lo tou/la tua, et cetera; tempus imperfectum omnium coniugationum cum -v- /v/: cantava, creixiva, llegiva; multa vocabula propria: manco pro menys ('minus'), calqui u pro algú ('aliquis'), qual/quala pro quin/quina ('qui, quae'), et cetera; et pronomina gravia mutata.
Per totum Mediterraneum, praesertim in Italia australi et insulis Tyrrheni Maris, sunt linguae et dialecti quarum derivationem lingua Catalana impulit. Inter quas:
Etiam in terris Vandalis australibus et occidentalibus auctoritas Catalana linguae Castellanae affuit cum Catalani illuc saeculo XVIII migrarent.
Lingua Catalana docetur in universitatibus paucis sed situ diversis per Europam et Americam, et in domis rerum Catalanarum per orbem.[165][166] Diplomata in aliis terris non eadem, sed aequalia, accipi possunt.
Lectum[171] ex fabula quam Manuel de Pedrolo anno 1970 scripsit, Un amor fora ciutat ("Amor extra urbem").
Catalane | Verbum pro verbo versum | Ad sensum versum |
---|---|---|
Tenia prop de divuit anys quan vaig conèixer | Habebam prope duodeviginti anni cum vado noscere | Fere duodeviginti annos habebam cum novi |
en Raül, a l'estació de Manresa. | is Raül, ad ea statio de Minorisa | Raül, in statione ferriviaria Minorisae. |
El meu pare havia mort, inesperadament i encara jove, | Is meus pater mortuus erat, insperate et adhuc iuvenis, | Pater meus mortuus erat, insperate et adhuc iuvenis, |
un parell d'anys abans, i d'aquells temps | unum par de anni ante, et de illa tempora | ante aliquot annis; quorum temporum |
conservo un record de punyent solitud. | conservo una memoria de acuta solitudo | magnae solitudinis etiam nunc memor sum. |
Les meves relacions amb la mare | Eae meae coniunctiones cum ea mater | Mea societas cum matre |
no havien pas millorat, tot el contrari, | non erant minime meliores factae, omnia is contrarius, | minime invaluerat; potius |
potser fins i tot empitjoraven | forsan etiam peiores fiebant | forsan et decidebat |
a mesura que em feia gran. | ad mensura quae me faciebam magnus. | quanto magis adolescebam. |
No existia, no existí mai entre nosaltres, | Non exstabat, non exstitit numquam inter nos, | Non exstabat, nec umquam inter nos exstiterat |
una comunitat d'interessos, d'afeccions. | una communitas de studia, de affectus. | studiorum aut affectuum communitas. |
Cal creure que cercava... una persona | Necesse est credere quod quaerebam... unus homo | Credendus sum quaesivisse... hominem |
en qui centrar la meva vida afectiva. | in qui circumagere ea mea vita affectiva. | cui affectus animi intenderem. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.