Verbum, sive lexis, est minima orationis et scriptionis pars individua, quae proprium habet sensum.[1] In multarum linguarum scriptione verbum a verbo spatio separari a saeculo quinto coeptum est. Verbum sensu generali omnes partes orationis complectitur, sicut nomina, verba temporalia, adverbia, praepositiones. Idem autem verbum potest et nominis et verbi temporalis vice fungi (e.g. Anglice love 'amor'; 'amare'), aut adverbii et praepositionis (e.g. Latine versus et contra).

Vide etiam paginam discretivam: Verbum.
Thumb
Codex Claromontanus scriptura continua exaratus.

De ambiguitate verbi

Constat verbum duos habere intellectus, nam modo generali modo temporali sensu intellegitur. Quae ambiguitas non praeteriebat auctores antiquos. Etenim Quintilianus in primo Institutionis libro dicit:[2]

Verba nunc generaliter accipi volo: nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium:
verbaque provisam rem non invita sequentur.[3]
Alter in quo est una pars orationis: lego scribo; quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones. Singula (sc. verba) sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut tralata, aut usitata aut ficta.

Ad quam ambiguitatem levandam interdum proderit pro verbo, si opus erit, synonymum aliquod, sicut vocabulum, aut aliquid infinitius, sicut dictionem, locutionem, vocem substituere.

De verbo definiendo

Sensus verbi adeo involutus est, ut definitio generalis ad omnes linguas apta vix possit inveniri. Nec prodest verbum sine ulla oratione generali ad singulas linguas definire. Praestat igitur verbum ad certas proprietates exemplares definire, quas typologicas appellare consuevit aetas recentior. Imprimis typologia morphologica in notione verbi posita est. Quapropter linguas in analyticas, syntheticas, polysyntheticas secundum gradum compactionis verborum dividere possumus.[4]

Linguarum analyticarum proprium est quod verba structura interna carent, id est, (1) neque casu genere numero declinantur nec modo persona tempore coniugantur; (2) omni verbo una tantum notio est. Itaque functiones grammaticae ipso verborum ordine ac particulis inter partes orationis insertis designantur. Sententiarum constructio efficitur verbis singulis tamquam insulatis[5] quae quadam lege in ordine disponuntur. Celeberrimum exemplum linguae analyticae est Sinica. Ecce sententiam "Omnes amici mei volunt ovum edere" Sinice:

depéngyoumendōuyàochīdàn
EgoPOSSESSIVUMamic(us)PLURALISomn(is)cup(ere)ed(ere)ov(um)

Linguarum autem syntheticarum talis est nota, ut omne verbum ex lexicali constet stirpe variis affixis grammaticis declinata et coniugata. Huius generis linguae duas in formas dividi possunt pro gradu synthesis. Quarum in una verba ita formantur, ut suffixa stirpibus et saepe aliis suffixis ordinatim agglutinentur. Finnica optimum eius modi praebet exemplum: Verbum kouluissammekin 'etiam in scholis nostris' ex quattuor morphematibus grammaticis constat alterum alteri secundum certum ordinem suffixis, quorum cuique propria est functio grammatica:

koulu+i+ssa+mme+kin
scholaPLURALISintranostraetiam

Sed nullae sunt purae linguae agglutinantes. Itaque stirpes suffixaque nonnumquam immutationibus (morpho)phonologicis deformantur, sicut Fin. lipuissammekin 'etiam in vexillis nostris' cui gradu consonantali commutato lippu 'vexillum' stirps subiacet:

lippu → lipu+i+ssa+mme+kin
vexill(um)PLURALISintranostr(um)etiam

In altera autem forma linguarum syntheticarum suffixa artiore contactu stirpibus adhaerent ita ut determinatu difficilia sint confinia. Accedit quod formae affixorum sunt involucra quaedam morphematum grammaticorum.[6] Ecce verba Latina amārēs et insulārum:

am ā s
'amare' CONIUGATIO I CONIUNCTIVUS
IMPERFECTUM
ACTIVUM
2PERSONA
SINGULARIS

Lineamenta morphematum grammaticorum amārēs formae admodum bene discerni possunt. Insulārum autem forma magis est ambigua:

insul a ˉrum
'insula' DECLINATIO I GENETIVUS
PLURALIS

De -ārum enim forma non liquet, ā vocalis utrum declinationem primam an genetivum pluralem exponat. Idcirco ipsa vocalis ab longitudine sua vi et arte in tabella dirempta est.[7] Quo artificio quidem, quo munere morphologico quodque elementorum fungatur, articulatim exponitur, sed sunt alii quoque accessus intellegendi veluti hic: ā vocalem multiplicem exponendi functionem explere.[8]

Linguarum polysyntheticarum est proprium quod paene nihil interest inter verbum et sententiam. Itaque verba plerumque sunt longissima morphematum complexiones totam fere sententiam exponentes. Ecce verbum tuntussuqatarniksaitengqiggtuq 'nondum dixit se tarandros venaturum esse' Iupicae linguae (Escimaicae familiae):[9]

tuntu +ssur +qatar +ni +ksaite +ngqiggte +uq
'tarandrus' 'venari' FUTURUM 'dicere' 'non' 'adhuc' 3PERSONA
SINGULARIS
INDICATIVUS

Linguae polysyntheticae etiam eo peculiares sunt quod ratione nituntur, quae incorporatio lexicalis appellatur, vocabulo incorporation ab Anglica lingua mutuato.[10] Qua ratione incorporandi, exempli gratia, obiectum syntacticum logicum (TUNTU 'tarandrus') velut in compage corporis verbi praedicati (SSUR 'venari') includitur ita ut tuntussur (quasi **tarandrovenari[11]) verbum compositum efficiatur.

De verborum agnitione

Habes hanc sententiam PATERNAVEMIMPETRAVIT, quae scriptura continua exarata est. Quisquis Latinam bene scit statim sententiam recte intellegit perspicitque illam ex tribus constructam esse dictionibus. Animo possumus concipere agnitionem gradatim hoc modo fieri:

P (nil)

PA (nil)

PAT (nil)

PATE (nil)

PATER (pater NOM SG)

NAVE (navis ABL SG)
MIMPETRAVIT (repudiatur haec via, nam MIMPETRAVIT describi non potest)
NAVEM (navis ACC SG)
IMPETRAVIT (impetro PF IND ACT 3SG)

PATER NAVEM IMPETRAVIT.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.