Adverbium

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Adverbium in linguistica est pars orationis, quae adiecta verbo vel adiectivo vel etiam alteri adverbio significationem eius explanat atque implet.

Significatio adverbiorum aut in loco aut tempore aut numero aut ordine aut qualitate aut quantitate aut modo aut mensura aut certitudine est.

Adverbiis qualitatem vel quantitatem significantibus accidit comparatio. Cui gradus tres sunt positivus, comparativus, superlativus, ut docte, doctius, doctissime. Interdum comparativum vel superlativum dicunt ope adverbii auxiliaris positivo gradui iuncti, nempe magis pro maxime, velut maxime convenienter.

Remove ads

Fontes

Quae legis hic, maxime ex Donati Arte minore desumpta sunt.

Nexus externus

More information Partes orationis ...
Remove ads
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads