Suleimanus I (sultanus Ottomanicus)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Suleimanus I (sultanus Ottomanicus)

Suleimanus I[1] (natus Trapezunte die 6 Novembris 1494 aut 27 Aprilis 1495 aut mense Aprili aut Maio 1496; mortuus ad arcem Sigethum Hungariae die 6 Septembris 1566) fuit a die 21 Septembris 1520 usque ad mortem chalipha et decimus et clarissimus imperator Ottomanicus. Regnum eius diuturnissimum historiae Ottomanicae fuit. In Europa etiam Suleimanus magnificus[2] appellatur, in Levante autem Süleymān al-Qānūnī (litteris Arabicis سليمان القانوني), quod nomen Latine "Suleimanus legis lator" significat.

Thumb
Suleimanus Magnificus. Imago Titiano tributa, circa 1530.
Thumb
Nominis subscriptio Suleimani magnifici (‏سليمان شاه بن سليم شاه خان المظفّر دائما‎ Süleymān-şāh b. Selīm-şāh Ḫān el-muẓaffer dāʾimā)
Thumb
Imperium Ottomanicum cum terris quas Suleimanus occupavit.
Thumb
Sultanus Selim II id temporis, cum corpus mortui Suleimani prope Belgradum allatum est (miniatura ex Nüzhet el-Esrar).
Thumb
Suleimanus Magnificus iuvenis.
Thumb
Suleimanus ad pugnam Mohacsensem, anno 1526; imago e libro manu scripto saeculo XVI

Vita

Exordia

Suleimanus I ex Selimo I et Hafsa muliere Trapezunte natus est. Annus ac dies natalis in fontibus varie indicantur, sive dies 27 Aprilis sive 6 Novembris anni 1494 aut 1495 aut 1496. Iam anno 1509 praefectus Theodosiae urbis Crimaeae (tempore Ottomanico Kefe dictae) factus est, anno 1513 Magnesiae ad Sipylum.

Patre mortuo die 21 Septembris 1520, Suleimanus in sultanum evectus est. Quamquam mortem patris certe non exspectavit, tamen condicio rerum potiendi opportuna erat: tres fratres eius Muradus, Mahometus, et Abdullah anno 1514 a Selimo patre interfecti erant, quare Suleimanus heres relictus est unicus.[3] Sunt quidem, qui filios principis demum Suleimano regnante interfectos esse arbitrentur.

Suleimanus, ut mos erat Ottomanidarum, artem didicerat, scilicet aurificis. Praeterea linguam Ottomanicam, Arabicam, Persicam et Turcicam Chanatus Tsagatai didicerat.[4]

Inter Suleimani familiares praecipuus fuit Ibrahim Bassa, Epirota polyglottus et artium rerumque politicarum peritus. Iam anno 1520 Roxolana quarta Suleimani concubina facta est, quae plurimum apud eum potuit.

Res gestae exterae

Suleimani gloria imprimis in eo nititur, quod imperium Ottomanicum non solum ambitu divitiisque auxit, sed ad summum potentiae fastigium eduxit.

Cum debitum imperii occupati tributum recusatum esset, primum ex tredecim bellis inchoavit, quod Regno Hungariae intulit. Victor urbes Sabac, Semlin et anno 1521 Belgradum cepit.

Anno 1522, insulam Rhodum aggressus est, quae, postquam per sex menses obsessa est, die 25 Decembris 1522 se dedidit. Insula in Imperium Ottomanicum inserta est, Equitibus ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, qui Rhodum strenuissime defenderant, ut impune abirent concessum est. Qui anno 1530 in Melita insula sedes collocaverunt, ubi anno 1565 iterum, frustra tamen, a Suleimano oppugnati sunt. Rhodo capta, Suleimanus mense Aprili anno 1526 exercitu 100000 virorum et 300 cannonum denuo Regno Hungarico bellum intulit. Die 29 Augusti pugna Mohacsensi victoriam adeptus est, die 10 Septembris Pest et Buda victori portas aperuerunt. Hungaria inter Imperium Ottomanicum et Imperium Dominium Austriae divisa est, maiore parte ad Ottomanidas perveniente. Ex terris Austriacis cum Hungaricis coniunctis postea Imperium Austro-Hungaricum ortum est.

Seditione in Asia Minore oppressa anno 1529, ut Ioannem de Zapolia, Banum Transsilvaniae, adiuvaret, qui factione Habsburgis opposita rex electus erat, tertiam in Hungariam expeditionem fecit, die 8 Septembris Budam expugnavit, die 27 Septembris exercitus 120000 militum usque ad Vindobonam progressus est. Ab hac prima Vindobonae obsidione autem, postquam 40000 militum amisit, die 14 Octobris destitit.

Tum Suleimanus Persiae bellum intulit. Tempore autumni anno 1533 exercitum Ibrahim Bassa magno veziro duce in Asiam misit, ubi arces Erciş, Ahlat et Van oppugnatae sunt, die 13 Iulii anno 1534 caput Persicum Tauris captum et etiam Bagdadum die 4 Decembris eiusdem anni occupatum est. Terrae circumiacentes nove divisae sunt, Bagdado sede administrativa facto.

Interdum Suleimani classis Ariadeno Barbarussa duce Hispanicis anno 1533 Coronen (in Messenia sitam) detraxit, anno 1534 Tunetem occupavit, quod autem anno 1535 a Carolo V imperatore a Turcis denuo recuperatum est. Anno 1541 Suleimanus plus quam dimidiam Hungariae partem occupavit, ut Zapoliae filius principatu Transsilvaniae contentus esse deberet.

Anno 1547 indutiae quinque annorum cum imperio Habsburgico initae sunt, quarum conditionibus Suleimanus tributum annuum 50000 ducatorum accepit. Deinde bellum duorum annorum in Persiam gessit, anno 1551 bellum in Hungariam renovavit, ubi demum anno 1562 pax facta est.

Diurni expeditionum commentarii

Suleimanus hos diurnos expeditionum commentarios describere iussit:[5]

  • Diurni commentarii primae expeditionis Hungaricae (1521)
  • Diurni commentarii secundae expeditionis Hungaricae (1526)
  • Diurni commentarii quartae expeditionis in Viennam (1529)
  • Diurni commentarii quintae expeditionis in imperatorem Carolum V (1532)
  • Diurni commentarii sextae expeditionis in Transsilvaniam (1533)
  • Diurni commentarii septimae expeditionis in Aulonem (1537)

Vesirii aliique ministri

  • Ibrahim Bassa, primus vesirius 1523-1536
  • Ayas Mehmed Pasha, primus vesirius 1536-1539
  • Lutzis Bassa, primus vesirius 1539-1541
  • Hadım Suleiman Pasha, primus vesirius 1541-1544
  • Rustanus Bassa, primus vesirius 1544-1553 et 1555-1561[6]
  • Semiz Ali Pasha, primus vesirius 1561-1565
  • Sokollu Mehmed Paşa, primus vesirius 1565-1579
  • Achomates Bassa, vesiriorum secundus sub Rustano Bassa, primus vesirius 1553-1555[7]
  • Mahometus Bassa (Zal Mahmud Paşa), "vesiriorum tertius" sub Rustano Bassa
  • Hally Bassa[8]
  • Ionas Beius dragomanus
  • Ebrahimus Beius dragomanus[9]

Feminae et progenies

  • Bosphorana[10]
    • Mustapha filius natu maximus[11]
  • Roxolana[12]
    • Mahometes, mortuus iuvenis
    • Selimus
    • Cameria (Mihr-i-Māh), Rustani uxor[13]
    • Abd Allah, mortuus iuvenis
    • Baiazetes
    • Giangir, gibbus, mortuus iuvenis

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.